Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

lumus fieri manifestum quod nobiles viri Albertus et Bertholdas fratres de Alvelt, fideles nostri, zelo devotionis accensi, montem qui vulgariter dicitur Belthersberg cum suis pertinenciis in nostris manibus resignarnnt, sicut ea omnia in eorum manibus resignarat Conradus Schuelin de Byeringen qui bona eadem in feudo tenuerat ab eisdem, et ipsi a nobis nomine feudi tenebant, ut ea ecclesie de Schonental Cysterciensis ordinis traderemus. Nos igitur piis desideriis eorumdem gratum impertientes assensum, contulimus et tradidimus ipsa bona pietatis intuitu eidem ecclesie in jus et proprietatem, ut ea libere et absolute cum omni prorsus jure possideat, sicut predictus Conradus ea dinoscitur possedisse. Subobtentu ergo gratie nostre inhibemus ne ulla persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis persona, predictam ecclesiam in eisdem bonis aliquo modo molestare presumat. Si quis autem hoc atte[m]ptare presumpserit, centum marcas auri componet, quarum medietas cedet fisco, reliqua vero medietas passis injuriam persolvetur. Ut igitur hec donatio et gratia facta per nos ecclesie sepedicte debitam et perpetuam obtineat firmitatem et dubium super illa nequeat in posterum suboriri, presentem paginam inde conscribi et sigillo nostro fecimus communiri.

Testes hujus rei sunt : Hermannus Herbipolensis episcopus, Conradus abbas Sancti Galli, magister Thegenhardus imperialis aule prothonotarius, Iringus scolasticus in Houge, Ropertus comes de Castello, Eberhardus de Hertingesberge, Heinricus de Rabensburg camerarius, Rodolfus de Vonemberg, Lupoldus Putticlarius, Heinricus de Gyselingen, et alii quamplures.

Acta sunt hec in campo apud Ballemburg, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo XXXIIII.

Datum apud Herbipolim, XV kalendas decembris, indictione VIII“.

im

[blocks in formation]

Henricus, Romanorum rex, clerum, barones, ministeriales et cives Herbipolenses in protectionem specialem recipiens, et de

IV. Pars 2.

88

fensionem mutuam spondens, protestatur quod promissiones et juramenta, ad honorem majestatis regiae et specialiter intuitu personae suae facta, nunquam ultra instantem necessitatem extendet.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars 1', p. 218, n° 724, ex originali unde

sigillum valde laesum appendet ex filis sericis rubri et subflavi coloris. — Memoratum quoque a Frisio ap. LUDEWIG, Geschschr. von Wirzb., p. 558.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilectis fidelibus suis domino Hermanno venerabili episcopo, Ottoni preposito, Arnoldo decano totique capitulo majoris ecclesie Herbipolensis gratiam suam et omne bonum. Confitemur, promittimus et presenti pagina protestamur quod promissiones et juramenta que ad honorem et reverentiam regie majestatis et specialiter intuitu persone nostre barones, ministeriales et cives Herbipolenses spontanea voluntate et liberaliter emiserunt, nec dolose vel fraudulenter in lesionem vel gravamen ipsorum petivimus vel accepimus nec etiam captiose, nec intendimus vel volumus honori aut jurisdictioni ecclesie vestre vel eorum per predieta in aliquo derogari, nec occasione juramenti vel promissionis facte collectis, extorsionibus, angariis aut perangariis aut exactionibus aut aliis quibuslibet machinationibus vos aut ipsos gravabimus vel turbari volumus vel molestari, nec in personis vel in rebus vel juribus vestris vos vel ipsos in aliquo impediri. Insuper in omnibus in quibus nobis juramenta et promissiones facte sunt, promittimus vos et ipsos juvare, defendere et assistere fideliter, sicut a vobis et ab ipsis predicta volumus observari, nec ulterius juramentis vel promissionibus eos gravabimus nec ea ulterius petemus; ita quod ea per consequentiam pro consuetudine ullo modo exigamus, sed ea ultra instantem necessitatem extendi volumus ullo modo. Recepimus etiam vos cum universo clero vestro, barones, ministeriales et cives vestros universos et singulos sub nostram protectionem et graciam specialem; volentes jura ecclesie vestre et libertates ab antiquo concessas et privilegia ab antecessoribus nostris et a nobis obtenta et in posterum obtinenda, inviolabiliter observare. Adjicientes quod cives in Wirceburg nostra gratia

V

ISO

gaudeant pleniore et sub nostro conductu in eorum negociationibus liberi transeant et securi, nec pro aliquo homine detineantur aut bona ipsorum sive occasione vestra(nostra) sive occasione alterius cujuslibet hominis occupentur. Volumus autem ut familiaritas inter nos et ecclesiam vestram totam nunc contracta, et preterea gratia et libertates que superius sunt expresse, etiam exspirantibus promissionibus et juramentis, sint inviolabiles et perpetuo valiture. Et ut hec superscripta omnibus pateant et vobis et clero vestro et Judeis ac universitati tocius civitatis vestre a nobis et a successoribus nostris inviolabiliter observentur, vobis et ipsis presens super hoc scriptum concedimus sigilli nostri robore communitum.

Testes : Otto prepositus, Arnoldus decanus, Fridericus cantor, Thegenhardus scolasticus et imperialis aule prothonotarius, Fridericus de Grindelah, Arnoldus camerarius, Albertus cellerarius [et] Arnoldus fratres de Zabelstein, Godefridus Kijsilingus canonici majoris ecclesie, magister Hermannus scriptor, magister Reinboldus, magister Eberhardus canonici novi monasterii; laici, Otto de Botenlovben, Ruopertus de Kastele, Boppo de Wertheim, Gebehardus de Hirzberg, comites; Cuonradus burgravius de Nuorinberc, Manegoldus de Wiltperc, Krafto de Schillingisuirst, Ulricus de Kungestein, Werneto filius suus, Lupoldus et Eberhardus fratres de Grindelah, Rindesmule de Grundesberg, Hermannus Rindismule, Walpoto de Zverenze, Albertus de Ruchesdorf, Erkenbertus de Butindorf, Svigerus et Eberhardus fratres de Oberbach, Walpertus Torso, Fridericus de Krense sculteti; Heinricus Wolfoldus, Ekkehardus Pullus, Godefridus camerarius, Johannes pincerna, Heinricus dapiser, Heinricus Wolfmari, Marquardus Orphanus, Marquardus Cruso, Godefridus et Herbordus et Richalmus Hacones, et alii quamplures.

Data Herpipoli, anno Domini Mo CC° XXX° IIII", XIIII° kalendas decembris, indictione VIII..

Henricus, Romanorum rex, ad querelam Hermanni episcopi 21 Hoogendoris. Herbipolensis, diversis juribus in villis Damphesdorf, Urheim,

Bernheim, Huttenheim et in aliis pluribus renuncians, reservans tamen jura in villa Gochesheim, Wilhelmo de Wimpina, butiglario de Nurenberg, et aliis scultetis ibidem designatis, praecipit ut ab omni gravamine abstineant.

(Edit. ap. LEUKFELD, Antiq. Poeld. , p. 257. — LUNIG, Reichsarchiv, t. VII,

p. 323; ambo vero perperam 23 novembr. — KRAUS, Antiquit. Hist. Francon., t. III, p. 283. — Monum. Boica, t. XXX, pars 1', p. 221, n° 725, ex originali cujus sigillum periit, remanente parte filorum sericorum rubri et subflavi coloris. - Memoratum etiam ex Leukfeld ap. PFEFFINGER, Ad Vitriarium, t. I, p. 1180.)

In nomine Domini. Amen. Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilectis fidelibus suis Willebelmo de Winpina, ... butiglario de Nurenberg, ... in Rotenburg, ... in Hallis, ... in Swinfurthe, ... in Kungesberg et ... in Lenkersheim scultetis et aliis officiatis suis gratiam suam et omne bonum. Cum dilectus venerabilis princeps noster dominus Hermannus Herbipolensis episcopus pluries sit conquestus se et suos per vos in multis fatigari et impediri, videlicet in jurisdictione sua et in villis Damphesdorf, Gochesheim, Urheim, Bernheim, Hutenheim, et in aliis pluribus villis sibi et ecclesie sue attinentibus in servicio speciali, in villa Tutensteten in qua forense signum est erectum contra nostra statuta, in monela aput Swinfurth, in strata ibidem, que declinatur contra jus, in centis quibuslibet ducatus ipsius que mutantur et impediuntur, in vocationibus personarum synodalium ad civitates nostras et ad centas, in censu rusticorum qui adhuc recipitur, in foro aput Windesheim quod hactenus impeditum est, in pignoracionibus que fiunt extra civitates nostras in ducatu ipsius, in judicio de feodis et proprietatibus quod vobis assumitis, in detencionibus clericorum quos compellitis stare judicio seculari, in exactionibus factis in cenobiis, in hominibus qui tenentur in civitatibus, in judicio et placitis generalibus que in quibusdam locis indicitis, et in omnibus libertatibus, jurisdictionibus et juribus suis et suorum, que diminuere videmini; nos intuentes ipsius fidelia obsequia que nobis exhibuit et exhibet incessanter, renunciamus

omni exactioni et impedimento quolibet (cuilibet) quod per vos et nostros hucusque habuit, et recognoscimus villas notatas sue ecclesie attinere, et ipsum in possessionem mittimus earumdem, et renunciamus monete in Swinfurth; signa forensia in villa Tutensteten et alibi deponi remota ambiguitate qualibet statuentes, et vos universos et singulos et alios nostros homines ab hactenus sibi illatis injuriis et gravaminibus per optentum gratie nostre compescentes. Mandamus igitur auctoritate regia firmissime vobis precipientes quatinus dictum principem nostrum, ecclesiam suam et omnes jurisdictionis sue homines in libertatibus et omnibus eorum juribus amplius non gravetis, sicut regiam diligitis gratiam specialem. Scituri quod quicumque vestrum contra hujusmodi mandatum eum vel suos turbare presumserit, offensam lese senciet majestatis. Et volumus ut per sentencias coherceat omnes, universos et singulos, qui ei, ecclesie sue aut suis lesiones intulerint aut procurant. Reservamus autem nobis jus quod in villa Gochesheim ab antiquo dinoscimur habuisse. Et ut hujus renunciacionis et recognicionis pagina et memoria futuris temporibus habeatur, et ei et ecclesie sue que superius sunt expressa inviolabiliter observentur, presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Data Houge (1), anno Domini Mo CC° XXXIIII", XI kalendas decembris, indictione octava.

In civitate
Herbipoli,

Henricus, Romanorum rex, ecclesiae Sancti Johannis in Houge In civitate ordinationem Embrichonis Wirzburgensis olim episcopi, anno 23 novem 1130 statutam, renovando confirmat; vi cujus, mandante rege Lothario, excessus Regenhardi de Ense, advocati praefatae ecclesiae, in villis diversis, in pago Badengowe sitis, removentur, et ipsi et haeredibus ejus, tantum ex gratia, certa quantitas servitiorum sub anathemate relinquitur.

(1) Scilicet claustrum Haug, hodie intra muros civitatis Herbipolensis situm. Cf. t. II, p. 886, not. 1.

« ZurückWeiter »