Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

attemptavit, quibusdam principibus et baronibus ad se per pecuniam inclinatis. Chronic. Erphord., Ibidem, t. II, p. 394. — Incoepit Heinricus rex opponere se totis viribus patri suo Friderico Romanorum imperatori. Offenderat enim in multis patrem suum, et in hoc maxime quod nobilissimam matronam Margaretham conjugem suam, illustris ducis Austriae filiam, deserere voluit et sibi assumere sororem regis Bohemiae (1). Timuit ergo patrem in multis quae fecerat et sciebat eum se gravasse. Et ideo institit rex omnibus modis qualiter imperatori viam ingrediendi Theutoniam praecluderet. Assumptis suis consiliariis,... poscebat obsides a suis civitatibus ut per hoc sibi resistere et patri adhaerere non possent (2). Dati sunt ei itaque obsides ab aliquibus civitatibus. Annal. Wormat., Ibidem, t. II, p. 178.— Cf. Histor. Novient. monaster. (Ebersheim), Ibidem, t. III, p. 30–31.

Bopardiam ,

Henricus, Romanorum rex, civibus Erfordiensibus gratiae suae apud reformatis et a proscriptionis sententia absolutis jura, libertates 11 septembris. et honores quibus hactenus sunt gavisi, innovat et confirmat.

(Edit. ap. LUNIG, Reichsarch., t. XIV, p. 427.-FALCKENSTEIN, Histor. von Er

furt, t. I, p. 81.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, etc. Sicut spectat ad culmen regie majestatis rebelles et contumaces quoslibet pro excessibus et enormitatibus suis a jure suisque justitiis repellere; ita decet devotos et reformatos gratie sue juri pariter et honori ac suis justiciis res

(1) Quod ne fieret, viriliter contradixit Conradus abbas Sancti Galli. Cf. CONR. DE FABAR. · ap. Pertz, Monum. Germ. histor., t. II, p. 180.

(2) Cf. supra, p. 527 et not. 1.

tituere et eosdem ampliori gratia prevenire. Hac siquidem ratione notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod cum universitas civium et hominum de Erffordia exclusa fuisset a gratia nostra et pro querimonia dilecti principis nostri Sifridi venerabilis archiepiscopi Moguntini proscriptionis nostre vinculo innodata (1), et ex hoc viderentur debilitari jura et privilegia civitatis ipsius, reformati gratie nostre et a proscriptionis ejusdem sententia absoluti, supplicarunt nobis humiliter et devote ut juribus suisque justitiis quas a progenitoribus nostris divis imperatoribus et regibus a retroactis temporibus habuerunt, cives et homines ipsos et civitatem ipsorum de nostre majestatis gratia faceremus gaudere. Nos igitur ipsorum supplicationibus inclinati, omnia jura, justitias, libertates pariter et honores quibus hactenus sunt gavisi ex largitione vel concessione imperatorum seu regum, ipsis civibus innovamus et authoritate regia confirmamus, imo etiam quantum potest esse intendimus adaugere; mandantes et sub obtentu gratie nostre districtius inhibentes ne quis in posterum occasione proscriptionis predicte ipsos vel civitatem ipsorum impetere vel gravare presumat. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem nostram se noverit incursurum. Ut igitur hec gratia ipsis facta debitam et perpetuam obtineat firmitatem, presentem paginam inde conscriptam sigilli nostri appensione fecimus communiri.

Testes hujus rei sunt : Theodericus Trevirensis, Henricus Coloniensis archiepiscopi, Henricus dux de Limborg, Henricus comes Senensis, Egino comes de Friburg, Henricus de Niphen, Eberhardus et Otto fratres de Eberstein, Gerlacus de Butingen, Fridericus de Richensceide, Wernerus de Bonlandia imperialis aule dapifer, Ulricus de Mintzenberg ejusdem aule camerarius, Gerhardus de Sintzeche, Johannes de Gimenik, Eberhardus de Monte, et alii quamplures.

Actum apud Bopardiam, anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo quarto, tertio idus septembris, indictione septima.

(1) Vid. supra, p. 662, not. 1. Mense julio, non expectata absolutione quam archiepiscopus hoc exeunte mense Erfordiensibus concessit, imperator consuetudines et antiqua jura eisdem confirmaverat. Cf. supra, p. 478.

Boppardiam,

Henricus, Romanorum rex, civibus de Oppenheim libertates et Apud. honores quos habet civitas Frankenfort, donat, specialiter de con- 11 septembris. ditione eorum qui hic et illic sturas dare vel sturis immunes esse debent.

(Edit. ap. BOEHMER, Cod. diplom. Moeno-Francofurt., p. 59; coll. cum originali

in archivo Darmstadensi. Filis sericis viridis coloris appendet sigillum seu
potius sigilli fragmentum, ubi ad sinistrum sedilis latus discernuntur adhuc
litterae ET DVX S.....)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, fidelibus suis universis civibus de Oppenheim gratiam suam et omne bonum. Devotionem vestram prosequi volentes serenitatis nostre gratia speciali, ecce omnes libertates pariter et honores quos habet civitas nostra Frankenvord vobis ac civitati Oppenheim per presens privilegium tradimus et donamus, ut ad instar civium de Frankenvord perpetuo 'gaudeatis eisdem; ita videlicet quod sicut illic sturas et precarias dare solent, sic et hic existentes conditionis ejusdem similiter dent vobiscum. Qui autem illic sture vel precarie sunt expertes, debent et vobiscum esse illarum liberi et immunes. Ut igitur hec gratia vobis facta robur obtineat debite firmitatis, presentem paginam inde conscriptam sigilli nostri munimine fecimus insigniri.

Datum apud Bopardiam, anno gratie millesimo CC. XXXIIII", III idus septembris, indictione septima.

20 septembris.

Henricus, Romanorum rex, scultetis et hominibus Leodii, Tra- Splipad, jecti, Sancti Trudonis, Hoyii, Tungrorum et Dinantii mandat ut, 20 cum episcopus Leodiensis sententiam principum latam de immu

87

IV. Pars 2.

nitate ecclesiae Sancti Servatii in Trajecto adimplere non curaverit, ipsi in his quae idem episcopus tenet ab imperio, scilicet theloneo, moneta, judicio et aliis temporalibus, nullam ei faciant obedientiam.

(Inedit. ex chartul. S. Servatii Traject. ap. Bibl. reg. Paris., tom. III, fol. 5

verso.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, fidelibus suis Leodii, Trajecti, Sancti Trudonis , Hoyensibus, Tongrensibus et Dinantibus scultetis et universis hominibus gratiam suam et omne bonum. Cum ecclesia Sancti Servatii de Trajecto que capella nostra et imperii esse dignoscitur, utpote que a divis Romanorum imperatoribus et regibus est fundata et ad ipsum imperium pertinet immediate, a Leodiensi episcopo gravaretur, ex eo quod jurisdictionem in eamdem ecclesiam sibi usurpare voluit quam non habebat, licet ex providentia regia ad probandam intentionem nostram quod eadem Trajectensis ecclesia ad nos et imperium, nullo modo sibi pertineret, diem et locum eidem episcopo peremptorie prefixissemus et plurimum eidem detulissemus ne contra ipsum videremur properare; quia tandem apud Luteram, cum dilecti capellani nostri canonici Trajectenses jam expensis et laboribus exhaurirentur, cum ipsis in jure deesse non possemus in quo sumus omnibus debitores, cum die peremptorio idem episcopus non comparuisset nec pro se jurasset exhibere (?) responsalem, dictante sententia principum et magnatum imperii, jus quod idem episcopus sibi dicebat competere in ecclesia memorata ipsi episcopo et sue ecclesie abjudicassemus et in expensis factis a tempore incepte litis, centum videlicet marcis Coloniensibus quas per juramentum ostenderunt dicti canonici se expendisse taxatione legitima, ipsum episcopum dux[er]imus condemnandum (1) et mandassemus eidem ut a mota vexatione conquiesceret ecclesie memorate et pecuniam solveret prenotatam ; quia vero dictus episcopus mandatum nostrum non curavit hactenus adimplere, ne de illata nobis injuria videatur commodum reportare,

(1) Cf. supra, p. 644.

universitati vestre sub obtentu gratie nostre mandamus precipiendo vobis firmiter et districte quatenus in his que a nobis et imperio tenet, thelonio, moneta, judicio et aliis temporalibus, nullam ei faciatis obedientiam vel aliquatenus intendatis, reservando nobis reditus eorumdem quousque super his a nobis mandatum recipiatis speciale. Alioquin, sculteto nostro Aquensi dedimus in mandatis ut per detentionem rerum et personarum vestrarum universitatem vestram compellat exequi quod mandamus.

Datum apud Spiram, XII kalendas octobris, indictione VII.

Apud Hagenowe, 3 octobris.

Henricus, Romanorum rex, episcopo et ecclesiae Basiljensi uni- Haapudove, versa jura per privilegia, consuetudines sive constitutiones legitimas introducta, quibus hactenus gavisi sunt, confirmat.

(Edit. ap. Wilh. WACKERNAGEL, Das Bischofs- und Dienstmannenrecht von Basel

in deutscher Aufzeichnung des 13 Jahrhunderts (Basel, 1852), p. 23. — Et ap.
TROUILLAT, Monum. de l'anc, évêché de Bâle, t. I, p. 539, no 363, ex cod.
diplomat. eccles. Basil., fol. 101.)

· H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus presentem literam visuris gratiam suam et omne bonum. Notum fieri volumus universis quod nos attendentes merita dilecti principis nostri venerabilis Basiliensis episcopi, attendentes nichilominus honorem et jus ecclesie et qualiter in flore fidei et constancie nobis et progenitoribus nostris semper adhesit ac assistit fideliter et devote, juxta debitum regie majestatis, ne videremur in dilectione qua fovemus et semper fovere volumus ipsum episcopum et ecclesiam Basiliensem aliquando vacillare, universa jura predicto episcopo et ecclesie prenotate per privilegia, per consuetudines sive constituciones juri consonas a regibus sive imperatoribus vel ab altero cui id licuit introducta, sicut ea omnia usque ad nostra tempora quiete et pacifice perduxerunt, ita ipsum episcopum et ecclesiam Basiliensem in omnibus conseryantes gaudere volumus debita libertate.

« ZurückWeiter »