Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Henricus, Romanorum rex, notum facit quod, ad imitationem patris sui Romanorum imperatoris, fratres domus Theutonicorum Sanctae Mariae in Jerusalem ab omni pedagio et theloneo in finibus regni sui liberos constituit.

(Edit. in Brandenburg. Usurpations-Gesch., p. 101; nunc collatum cum copia

authentica in archivo Stuttgartensi.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus et officiatis hanc litteram inspecturis gratiam suam et omne bonum. Cum dilecti fideles nostri fratres domus Theutonicorum Sancte Marie in Jerusalem a serenissimo domino imperatore privilegium habeant speciale ut nullum pedagium, nullum teloneum de personis vel rebus suis solvere teneantur, cumque per devota obsequia sua que nobis et imperio die noctuque exhibent, meruerint et promereri possint in antea ut eis de benignitate regia teneamur facere gratiam specialem, universitati vestre tenore presentium volumus notum esse quod nos ab omni pedagio et ab omni genere thelonei in finibus regni nostri predictos fratres domus Theutonicorum eximimus et liberos constituimus; regia auctoritate mandantes vobis et sub pena gratie nostre firmissime precipientes ut nullus sit qui prenotatos fratres in hac gratia nostra presumat occasione aliqua impedire. Quod qui fecerit indignationem nostram se sentiet incurrisse.

Datum apud Nurimberc, anno dominice incarnationis MCCXXXIIII, X kalendas septembris, indictione VIIM.

[ocr errors]

Henricus, Romanorum rex, fratribus domus Theutonicorum Sanctae Mariae in Jerusalem apud Nurenberg, propter obsequia 30 augusti

Apud Nurimberg, 30 augusti.

sibi et imperio exhibita, molendina quaedam, ibi descripta et a Conrado burgravio de Nurenberg in manus suas delegata , donat.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars I', p. 216, n° 723, ex originali cujus

sigillum periit. — Et ap. STILLFRIED, Monum. Zoller., t. I, p. 38.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris presentem litteram inspecturis in perpetuum. Cum divine misericordie cujus magnitudo intellectum excedit humanum, incrementa in nobis continua sentiamus, merito illi quod in nobis est devote impendimus, ut loca divino cultui et pauperum sustentationibus mancipata munificentie nostre beneficiis augeamas. Noverit igitur tam presens etas quam successura posteritas quod nos attendentes preclara obsequia que dilecti fideles nostri fratres domus Theotunicorum Sancte Marie in Jerusalem nobis et imperio exhibent incessanter, ob reverentiam intemerate Virginis Matris Domini, cessione quam dilectus fidelis noster Conradus burcgravius de Nuerenberg fecit liberaliter in manus nostras recepta de molendino apud Nuerenberc sito inter salices et campum, extendens se a civitate Nurenberg usque ad domum leprosorum in inferiori parte strate, de orto sito apud dictum molendinum, de molendino apud Vischbah et de molendino dicto vulgariter Liubmannismuole, predicta molendina et ortum prenotatum hospitali Sancte Marie domus Theotunicorum apud Nuerinberg in remedium anime nostre et successorum nostrorum regum et imperatorum dedimus et concessimus, cum omnibus suis pertinentiis possidenda. Statuentes et auctoritate regia firmiter precipientes ut nulla umquam persona humilis vel alta, ecclesiastica vel mundana, hanc nostre donationis et concessionis paginam presumat infringere vel ei ausu temerario contraire. Quod qui fecerit indignationem Dei nostreque celsitudinis gravissimam offensam se noverit incursurum. Ut autem presens donatio et concessio facta tam per nos quam per burcgravium supradictum eidem hospitali et fratribus apud Nuerinberg inviolabilis observetur, presentem paginam sigillo nostre celsitudinis fecimus roborari.

Testes hujus rei sunt : Sypheridus venerabilis Maguntinus archiepiscopus, Eggebertus Babenbergensis, Heinricus Eistetensis episcopi, Heinricus marchio de Bargove, comes Egeno de Vriburg, comes Hartmanus de Quiburg, comes Ruodolfus de Raprehtswilar, Heinricus de Niffen, Heinricus de Ravenspurg imperialis aule camerarius, Heinricus marschalcus de Babbenheim, et alii quamplures.

Datum apud Nuerinberg, anno dominice incarnationis M° CCXXXIIII", tercio kalendas septembris, indictione septima.

Apud Nurimberg, 30 augusti.

Henricus, Romanorum rex, Ulrico praeposito et fratribus Sanctae Crucis apud Augustam renovat litteras et concessiones Philippi regis, quae ibidem inseruntur.

(Edit. ap. Monum. Boic., t. XXX, pars [", p. 215, n° 722, ex originali unde

sigillum fere illaesum appendet ex filis sericis rubri et viridis coloris. — Pri-
vilegium autem Philippi regis extat Ibidem, tom. XXIX, pars I', p. 499.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Sicut ea que per culminis nostri eminentiam geruntur vel gesta fuerint, rationabiliter desideramus a nostris successoribus observari, ita predecessorum nostrorum acta nostris temporibus stabilire volumus ne per nos vel per aliquem valeant immutari. Accedens ad presentiam nostram Volricus, honorabilis prepositus vivifice Crucis apud Augustam, tam pro se quam pro fratribus ejusdem monasterii supplicavit humiliter ut privilegium sive obligationem factam per litteras dive recordationis Philippi regis consanguinei nostri confirmare et renovare de benignitate regia dignaremur. Nos itaque eorum precibus inclinati, literas easdem de verbo ad verbum presenti pagine duximus inserendas; cujus (quarum) tenor talis est :

In nomine sancte et individue Trinitatis. Philippus secundus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Augustalis eminencie laudabilis stabilitas inter ceteras quibus decenter ornatur virtutes usque adeo circa universa gesta sua florem constancie consuevit observare

quod nil quod statuit seu quod clementer admittit ob ullum in futurum emergentem casum sinit aliquatenus irritari vel preter rationis tramitem immutari. Quam ob rem et nos in omnibus actis nostris veram constanciam volentes esse comitem, ea que rationabiliter a nobis statuuntur, ne per tractum temporis in errorem deducantur, litterarum indiciis decrevimus perennari. Noverint igitur universi tam presentis etatis quam in evum successure posteritatis homines quod nos a preposito et fratribus vivifice Crucis apud Augustam necessitatem habentes accredere pecuniam, CC marcas examinati argenti apud ipsos mutuavimus, pro quibus in annua pensione XX libras Augustensis monete de villicationibus nostris Otringen et Durenkeim ipsis obligavimus; indulgentes ut ipsi eam pensionem annuatim pacifice percipiant quoaddum nos vel heredes nostri, si nos decedere contigerit, pretaxatas CC marcas ipsis cum integritate persolvamus, et persoluto vel a nobis vel ab heredibus nostris ipsis hoc argento, ea obligatione cessante, ipsa bona vel ad nostrum vel heredum nostrorum domanium revertentur. Hanc igitur obligationem memoratis fratribus confirmantes, de regie etiam benignitatis largitate sepedictis fratribus indulgemus et concedimus ut quicumque de ministerialibus nostris pro salute vel sua vel parentum suorum ecclesie vivifice Crucis sive de mobilibus sive immobilibus suis aliquid conferre decreverint, nos id gratum et ratum habentes ipsi ecclesie regia auctoritate confirmamus. Statuentes et regio districto firmiter precipientes ne alicui de cetero persone ecclesiastice vel seculari, alte vel humili, hanc nostre concessionis divalem paginam licitum sit infringere vel ei aliquo improbitatis ausu contraire. Quod qui facere presumpserit, L libras auri examinati componat, quarum medietas injuriam passis, reliqua vero medietas camere nostre persolvatur. Ut autem hec obligatio atque concessio inconvulsa et inviolabilis observetur, presentem exinde paginam conscribi jussimus et nostri sigilli caractere communiri.

Hujus rei testes sunt : Udescalchus Augustensis episcopus, comes Ludowicus de Helfenstein, comes Ulricus de Berge, comes Albertus de Dilingen, Kadelohus de Kirchperc, Bertholdus de Nifen, Hiltebrandus marscalchus de Rehperc, Swiggerus de Mindelberc, Cuonradus Spannagel, et alii quamplures.

Signum domini Philippi secondi Romanorum regis invictissimi. (Monogramma.)

Ego Cunradus imperialis aule cancellarius recognovi.

Acta sunt hec regnante domino Philippo secundo gloriosissimo Romanorum rege, anno ab incarnatione Domini MCC, anno regni ejus tertio.

Datum per manus Sifridi regalis aule prothonotarii, apud Ulmam, IIII kalendas decembris, indictione III.

Nos itaque attendentes paupertatem monasterii prelibati, prelibato preposito et fratribus vivifice Crucis apud Augustam obligationem et concessionem factam eisdem auctoritate regia confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulla umquam persona humilis vel alta, ecclesiastica vel mundana, predictos prepositum et fratres ecclesie prenotate presumat super obligatione et concessione ac nostra hujusmodi confirmatione vel audeat impedire. Quod qui fecerit indignationem Dei nostreque celsitudinis gravissimam offensam se noverit incursurum. Ut autem presens pagina inviolabilis conservetur, ipsam sigillo nostre celsitudinis fecimus roborari.

Testes sunt hii : ... archiepiscopus Maguntinus, Eggebertus Babenbergensis, Heinricus Eistetensis episcopi , Heinricus marchio de Burgove, comes Egeno de Vriburg, comes Hartmannus de Quiburg, comes Ruodolfus de Raprehtswilar, Heinricus de Niffen, et alii quamplures.

Signum domini Heinrici Dei gratia Romanorum regis invictissimi. (Monogramma.)

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XXXIIII, regnante domno Heinrico, gloriosissimo Romanorum rege, tercio kalendas septembris, indictione septima.

Datum apud Nuoerinberg, anno, mense, indictione prenotatis, feliciter. Amen.

ca

Apud

Henricus, Romanorum rex, Conrado episcopo Hildeshemensi Felpen. scribit quomodo semper mandatis patris sui obedierit et pro ip- 3 septembris.

Esslingen.

JV. Pars 2.

86

« ZurückWeiter »