Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, fidelibus suis ministro et universis hominibus Uranie gratiam suam et omne bonum. Cum ex consueta benevolentia nostra Cisterciensem ordinem sincerius diligamus, jura et libertates fratrum ejus volumus inviolabiliter observari. Mandamus vobis sub pena gratie nostre districte precipientes quatenus ab hominibus claustri de Wettingen in valle Uranie constitutis nullam prorsus exactionem vel precariam requiratis, quoniam nolumus ut fiat aliqua ratione, sed volumus ut gaudeant omni libertate qua ab antiquo ordo et fratres Cistercienses sunt gavisi. Indubitanter scituri quod quicumque vestrum infringere mandatum nostrum presumpserit in hac parte, in rebus eum proinde et in corpore puniamus, quia dictum claustrum sub nostram protectionem et imperii recepimus specialem. Datum apud Hagenowe, VI kalendas maii, indictione septima.

Apud Wimpinam,

10 maii.

Henricus, Romanorum rex, notum facit quod, principum dictante sententia, Henricus Wormaciensis episcopus villam Neckerowe cum pertinentiis obtinuit, in cujus possessione eumdem scultetum de Lutra mittendum judicat.

(Edid. SCHANNAT, Histor. episc. Wormat., Cod. probat., p. 118.)

per

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens littera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum. Tenore presentium publicam facimus protestationem quod dilectus princeps noster H. venerabilis Wormaciensis episcopus apud Winpinam, in presentia nostra et magnatum imperii subscriptorum dictante sententia, obtinuit et evicit villam Nechkirowe cum omnibus pertinentiis suis ecclesie Wormaciensi attinere, et nos ipsum judicavimus prelibatis per omnia instituendum, et per Siffridum fidelem nostrum scultetum de Luttra misimus in possessionem prescriptorum. Et volumus ut ipse et ecclesia sua Wormatiensis suique successores prelibata

quieta et pacifica possideant possessione; mandantes et per gratiam nostram firmissime precipientes (a) ut nulla omnino persona alta vel humilis ipsum et ecclesiam suam et successores suos in prelibata possessione et restitutione ipsi adjudicata audeat perturbare vel inquietare. Quod qui fecerit a gratia sit exclusus.

Testes sunt hi S. venerabilis Moguntinus archiepiscopus, H. marchio de Badin, ... dux de Tecke, B. dux Spoleti (1), E. comes de Friburc, ... comes de Lewinstain, H. de Niffin et duo filii ejus H. et Gotfridus, C. de Durna, W. pincerna de Limpurc, C. pincerna de Winterstetin, Ludewicus de Schiffha, C. de Winsperc, et alii quamplures.

Actum apud Winpinam, anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto, VI idus maii, indictione VII.

Henricus, Romanorum rex, burgensibus et universis consulibus et civibus Goslariae mandat ut monasterium de Walkenried immune manuteneant a theloneis et exactionibus quae ab ipsis imperio debentur, dum eadem ecclesia per privilegium patris sui et suum omni servitio libera esse debeat.

(a) Ap. Schannat praecipimus, minus recte.

(1) Postquam Raynaldus dux Spoleti indignationem imperatoris incurrerit, Bertholdus frater ejus in Introducum se recepit (vid. supra, t. III, p. 286, not. 1), ubi usque ad ann. 1233 obsessus remansit. Cujus deditionem his verbis Riccardus de Sancto Germano enarrat: « [Mense aprili] Rainaldus dictus dux Spoleti mandato imperatoris ducitur apud Introducum sub custodia ab Henrico de Morra magistro justitiario, ut idem dux castrum ipsum reddi faciat imperatori a Bertholdo fratre suo qui illud tenebat. Quod facere idem Bertholdus ad interventum Messanensis archiepiscopi repromisit. Mense julio Bertholdus Introducum magistro justitiario resignavit, et ipse cum duce fratre suo assecuratus abiit extra regnum quo voluit. » Quin de isto Bertholdo in privilegio Henrici regis agatur non dubitamus. Titulum ducis Spoleti post Raynaldi fratris sui mortem verisimiliter adeptus erat. Fuerit ne tamen in gratiam imperatoris jam receptus, an potius apud regem honorifice tractatus ea ipsa causa quod ab imperatore ho tiliter haberetur, non sat bene constat.

Wimpinae,

11 maii.

(Memorat. ap. BOEHMER, Regest. imper., p. 248, n° 329, ex copia quam ipsi Volgerus communicavit, super originali apud Goslariam desumpta.)

Datum Wimpine, V idus maii, indictione septima.

Wimpinae, 26 maii.

Henricus, Romanorum rex, de plenitudine consilii sui praeposito et conventui de Adelberg mansum unum apud Heilbronn, de quo annuatim marcam unam sibi reddere solebant, confert.

(Inedit. ex originali in archivo Stuttgartensi, cujus nobis liberaliter vir egregius Kausler copiam fecit. Sigillum cerae fuscae impressum, filis sericis rubris flavisque et viridibus appendet.-Memorat. ap. C. JAGER, Geschichte der Stadt Heilbronn, t. I.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus hee littere ostense fuerint gratiam suam et omne bonum. Noveritis nos dilectis nostris preposito et conventui in Adelberc de plenitudine consilii nostri, divine remunerationis intuitu, mansum unum in Hoeilicbrunnen, de quo nobis annuatim marcam unam nomine census nobis solebant reddere, contulisse. Ne autem in posterum dicto preposito et suo conventui in collatione nostra memorata aliqua possit calumpnia suboriri, presens scriptum sub sigilli nostri munimine indulsimus eisdem.

Hujus facti nostri testes sunt: S. Maguntinus [archi]episcopus, H. nobilis de Nifen et filii ipsius H. et G., E. dapifer de Walpurc et C. pincerna de Wintderstetin, H. camerarius et F. frater ejus de Ravenspurc, C. et A. de Stoifen, W. de Wimphen et W. de Hoeilicbrunnen ministri regis, H. filius Berle de Halle et minister ibidem, et alii quamplures.

Acta sunt hec anno Domini M° CC° XXX° IIII°, indictione VII.
Datum Wimpine, VII kalendas junii.

26 maii.

Henricus, Romanorum rex, notum facit quod in judicio coram [Wimpinae,] se Hallis habito super controversia quae inter G. comitem de Loewenstein et conventum de Madelberg vertebatur de advocatia curiae in Churemberch, sancitum fuit ut comiti super indebita impetitione silentium imponeretur.

(Inedit. ex originali, ut putat Kausler, qui nobis idem instrumentum communicavit. Intercidit sigillum, remanente cordula caerulea ex qua pependit. Rescriptum tamen potius quam genuinum esse censemus, dum magni momenti mendae, praesertim in nomine primi testis et notatione anni, animadvertantur.)

Hainricus, Dei gratia Romanorum rex semper augustus, omnibus Christi fidelibus, hoc scriptum intuentibus, fidem adhibere subscriptis. Ad cunctorum volumus pervenire noticiam quod cum lis inter nobilem virum, G. comitem de Lewenstain ex una, et prepositum et conventum de Madelberch, ordinis Premonstratensis, verteretur ex parte altera, super advocatia curie in Churemberch, quam sibi idem comes violenter et contra justiciam nitebatur vendicare et suo dominio subjugare, contradicente prefato preposito et conventu quod nichil haberet juris in ipsa curia, nec in aliquibus bonis ad ipsorum monasterium pertinencium (sic), ratione advocatie vel cujuscumque dominii; partibus igitur coram nobis conparentibus in judicio, in civitate Hallis habito, ex parte prefati prepositi et conventus sui evidenter fuit ostensum, et per autentica litterarum instrumenta legittime conprobatum quod, ut premisimus, prefatus comes nullam omnino in predictam curiam haberet jurisdictionem. Unde a cunctis coram nobis ibidem consistentibus, per ordinariam sentenciam fuit sancitum, ut sepefato comiti super indebita impetitione prelibate curie silentium imponeremus, et predictos viros religiosos in sua libertate defenderemus. Quod de plenitudine consilii nostrorum assessorum, protinus duximus adimplendum, mandantes sculteto civitatis

Hallis quatinus dictam curiam in nostram reciperet protectionem et defenderet, nec pateretur ipsam ab aliquibus invasoribus molestari. Sed ne in posterum dicto preposito et suo conventui per sepefatum comitem seu suos posteros aliqua possit suboriri calumnia, presens scriptum sigilli nostri munimine concessimus roborandum (1).

Testes horum sunt: Sifridus (a) Maguntinus archiepiscopus, H. nobilis de Niffen, et filii ejus H. et G., G. nobilis de Hohinloch, E. dapifer de Walppurch, C. pincerna de Winterstetin, W. pincerna de Limpurch, H. dictus Berler, et alii quamplures.

Acta sunt autem hec anno Domini M° CC XXX° quinto (b), indictione VII, VII kalendas junii.

Apud Wirzeburg,

29 maii.

Henricus, Romanorum rex, burgravio de Friedberg et scultetis in Franckfurt, Wezlar et Gelnhausen notum facit se velle ut ab ecclesia de Arnsburg de bonis ejus in quocumque suo oppido constitutis, nulla precaria vel exactio requiratur.

(Edider. LERSNER, Frankfurter Chronik, pars II, p. 198. BOEHMER, Cod. diplomat. Moenofrancof., t. I, p. 58.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilectis fidelibus suis Ludolfo burgravio de Frideberch et scoltetis de Frankenfort, de Wetflar et de Geilinhusin, et universis civibus earumdem pro tempore constitutis, gratiam suam et omne bonum. Innata nobis benivolentia nos compellit ut ordinem Cisterciensem ad imitationem progeni

(a) In pergamena Siboto, male.

(b) Sic in pergamena, dum luce clarius legendum sit quarto.

(1) Unde conjiciendum arbitramur mandatum Hallensi sculteto directum paulo ante Hallis scriptuin fuisse, nunc tamen apud Wimpinam sententiam sub forma solemni in posterum du ratura promulgatam.

« ZurückWeiter »