Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

(Edider. Qurx, Die Königl. Capelle, p. 31.- LACOABLET, Urkundenb. für die Gesch.

Niederrh, zw. Band, p. 72-73, n° 135, ex transumpt. reg. Rudolfi primi sub anno 1275.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericas secundus divina favente clementia Romanorum imperator , semper augustus, Jerusalem et Sycilie rex. Licet nostre serenitatis clementia celesti gratia super gentes et regna imperiali majestate sublimata sanctis Dei ecclesiis fideli prudentique discretione juste et misericorditer consulere teneatur, specialius tamen Aquensi ecclesie, que sedes et caput regni familiari prerogativa inter Cisalpinas resplendens ecclesias regali et imperiali triumphat fiducia, juxta ramos ordinate caritatis consulere debet et utiliter providere. Inde est quod nos divorum augustorum nostrorum, videlicet antecessorum beati Karuli, qui prefatam ecclesiam a fundamentis erexit et laudabiliter ac mirifice decoravit, ejusque successorum, maxime karissimi patris et avi nostri Heinrici et Friderici serenissimorum imperatorum, qui prefatam ecclesiam sincere karitatis brachiis amplexabantur, vestigiis inherentes, ipsam in specialem majestatis nostre protectionem recipimus eique confirmamus universa que ab antecessoribus nostris regibus sive imperatoribus Romanis seu ab aliis Christi fidelibus justo collata sunt, vel in posterum dante Domino conferri poterunt, vel que ipsa ecclesia justo acquisitionis titalo per gratiam Dei nunc babet vel in posterum obtinebit. Specialiter autem Bastonicam (1) cum suis appendiciis et mercato et omni jure, quam Karolus Magnus eidem ecclesie dedit; Jupillam et Harstal quas Otto tertius cum omni jure et appendiciis suis et nonis et decimis dedit; Compendium (2), quam Karolus Magnus cum suis appendiciis et nonis et decimis dedit; ecclesiam in Duren quam Otto rex cum nonis et decimis dedit; nonam in Loin et Aschwilre (3) quam Lotharius imperator dedit; villam Vals et Gimenich (4) quas Hein

(1) Bastogne.
(2) Contzen.
(3) Loho et Eschweiler.
14) Vaels et Gimmenich.

II. Para a.

ricus tertius cum suis appendiciis et omni jure dedit; Mortirs quam Lodowicus imperator cum suis appendiciis et omni jure dedit; Galopiam (1) et Mere quas sanctus Heinricus imperator cum suis appendiciis et omni jure dedit; ecclesias in Vilvorde et Budele (2) quas Heinricus tertius cum suis appendiciis et jure suo dedit; ecclesias in Reno et Baneis quas Lodowicus Pius cum decimis et omni jure dedit; Moldeche quam Heinricus tertius cum suis appendiciis et omni jure dedit; Tiele quam Otto imperator cum omni jure dedit; tertiam partem thelonei in Angre (3) quam Lotharius imperator dedit; Erclenciam cum omni jure quam Otto primus dedit; Walharne, Mesche, Luncin, Seffunt (4) cum advocaticiis et omni jure, quas Heinricus tertius dedit; ecclesiam de Senzeke (5) cum decimis et quibusdam mansis et mancipiis et rebus aliis, quam Lotharius imperator dedit; Kezzelheim et Wintungen (6) cum decimis, prediis quibusdam et rebus aliis, Kezzelheim autem cum omni jure, quas Zwendeboldus rex dedit; Trabanam (7) cum omni jure et appendiciis suis, quam Lodowicus Pius dedit; nonas partes omnium rerum de quinquaginta villis : id est Aquis palatio, Gemmis, Mersana, Waracte, Linnicha, Numaga, Harna, Aschlo, Bailus, Reicheim, Tectis, Spirimonte, Haristallio, Jupilla, Astenhert, Glamaco, Carango, Watermala, Nova villa, Blamaco, Tunba, Linai, Amblavaburz, Waldeminas, Blendofia, Bullinge, Heldun, Mandelvell, Lizau, Compendio, Satanai, Dura, Villare, Aschwilre, Flatima, Moffendorb, Lenspasisiolo, Urio, Casa Petrea, Calninciato, Gamunias, Longolare, Calviniaio, Maslapio, Clodima, Ambarlao, Bastonio, Etortao, Coriva (8), quas dedit Lotharius

(1) Gülpen.
(2) Buel.
(3) Locus hodie incognitus.
(4) Lontzen et Seffent.
(5) Vide GUNTHER, Cod. diplom. Rheno-Mosell., 1, 2° 3.
(6) Kesselheim et Winningen (?).
(7) Traben.

(8) Vide in prima parte codicis diplomatici a Lacombleto editi, nis 75, 89 et 108. At paucae ibi adduntur variantes lectiones quae domina ista, barbare ut videtur transcripta, elucidare vaimperator; capellam in monte Luiesberch positam quam dedit Heinricus tertius, Harivam quam dedit Heinricus tertius, capellam et predium in Hoimbachs quam Rudolfus upa cum uxore sua Emertrude dedit, Cunradus rex confirmavit, ecclesias in Berge et Rihterchen (quas] Engelbertus prepositus Aquensis ecclesie dedit. Hec et alia omnia ubique locorum sita cum omni jure , judicio et utilitate, prout eidem ecclesie collata sunt et in privilegiis imperatorum sive regum confirmata, per presentem paginam ipsi ecclesie nostra imperiali auctoritate in perpe tuum confirmamus, statuentes et firmiter precipientes ne aliqua civitas, castrum, dux, marchio, comes, advocatus, scultetus, nulla unquam persona magna vel parva, ecclesiastica vel secularis, alta vel humilis, predictam ecclesiam contra hujas nostre protectionis et confirmationis paginam aliquo modo ledere, molestare vel perturbare presumat. Si quis autem hoc attemplare presumpserit, a gratia imperiali exclosas in suc temeritatis vindictam centum marcas auri pro pena componat, medietatem camere nostre, reliquam vero injuriam patienti. Ad cujus rei memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium scribi et nostre majestatis sigillo jussimus inferius communiri.

Hujus rei testes sunt Geroldus patriarcha Jerosolymitanus, Albertas Magdeburgensis archiepiscopus, Heinricus Mediolanensis, Landus Regious archiepiscopi, Heinricus Wormatiensis, Engelhardus Nuwenburgensis, Cunradus Hildesheimensis, Eckehardus Merseburgensis, Heinricus Basiliensis, Jacobus Taurinensis, Albertus Brixiensis, Gracia Parmensis episcopi, l'go de Murbach et ... de Prume [abbates), Albertus dux Saxopie, Ludovicus lantgravius Thuringie, Rainaldus dax Spoleti.

Signum domini Friderici Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis gloriosi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense julii, quartadecima indictione, imperante domino Fri

leant. Quaedam tamen corrigenda sunt : pro Gemmis, Geminis; pro Versana, Marsna (Meersen); pro Glamaco, Blamaco et Coriva, Glaniaco, Blaniaco et Corvia; pro Clodima, Cloduna (Clotten); necnon pro Etortao legendum et Orlao.

derico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege glorioso, anno imperii ejus sexto, Jerosolimitani regni primo, Sicilie vero anno vicesimo nono, feliciter. Amen.

Datum apud Burgum Sancti Donini, anno, mense et indictione prescriptis.

Apud burgun.

Sancti Donini, julio.

. Fridericus, Romanorum imperator, pro gratis servitiis Conradi

Hildeshemensis episcopi, ei et successoribus ejus concedit in perpetuum ut decedente episcopo nec ipse nec aliquis successorum suorum bona mobilia et utensilia domus episcopalis auferre praesumat, sicut jam praecedentibus litteris ministerialibus et officiatis ejusdem ecclesiae duxerat inhibendum.

(Edit. ap. HARENBERG, Hist. Gandersh. diplom., diss. II, p. 429.)

Fredericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis fidelibus nostris per imperium constitutis tam presentibus quam futuris quod nos attendentes fidei magnam constantiam Conradi venerabilis Hildeshemensis episcopi, dilecti principis nostri, quam multipliciter immo efficaciter in nostris servitiis et honoribus jam sepius sumus experti, considerantes etiam magna et grata servitia ejus que quotidie nostre celsitudini exhibere non cessat, cum tanta et talia sunt apud nos merita persone sue ut non solum idem episcopus cum ejus ecclesie proprietate beneficia liberalitatis nostre, tum etiam magnificentie mereatur, concedimus eidem Hildeshemepsi episcopo, ecclesie sue et successoribus ejus in perpetuum ut, sive eodem episcopo sive suis successoribus decedentibus, nec nos nec aliquis successorum nostrorum Romanorum imperatorum vel regum aut aliquis nomine et auctoritate nostra vel successorum nostrorum bona mobilia et utensilia domus Hildeshemensis episcopi rapere vel auferre presumat; sed omnia integra maneant et quieta ad opus episcopi succedentis, maxime quum in quibusdam litteris nostris contineatur expresse quod hujusmodi pravam consuetudinem penitus abolentes, ministerialibus et officiatis predicte ecclesie Hildeshemensis apud quos inoleverat consuetudo predicta perpetuo duximus inhibendum ne aliquis eorum presumeret de cetero de rebus cujaslibet decedentis episcopi ecclesie memorate capere vel tangere violenter. Ad hujus igitur nostre concessionis memoriam et robur perpetuo valiturum, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Datum apud Burgum Sancti Dondini, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense julii, XIIII indictione.

Sancti

julio.

Fridericus, Romanorum imperator, confirmat concessionem mo- Apud burgum

banci Donnini, nasterio Parisiensi factam ab episcopo et capitulo Argentinensi de emendis et vendendis rebus ejus in civitate Argentinensi, sine exactione thelonei ad Argentinensem ecclesiam pertinentis.

(Edid. Hugo, Sacr. antiq. Monum., tom. II, p. 291, ex confirmatione Caroli IV,

anno 1354.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod venerabilis abbas et conventus Parisiensis monasterii, Cisterciensis ordinis, fideles nostri, celsitudini nostre humiliter supplicarunt ut concessionem eis factam a venerabili episcopo et capitulo Argentinensi de emendis necessariis et rebus suis vendendis in civitate Argentinensi sine exactione thelonei ad eorum ecclesiam rationabiliter pertinentis, prout in scripto per dominum episcopum et capitulum eis facto plenius continetur, dignaremur de nostra gratia confirmare. Nos igitur allendentes honestam vitam et religionem laudabilem predictorum abbatis et conventus monasterii memorati necnon grata servitia que nobis poterunt exhibere, prefatam concessionem de

« ZurückWeiter »