Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

(Edit. ap. GHILINI, Annali di Alessandria, p. 31. Licet iste fontem non indicet, nil dubitandum quin hanc encyclicam transcripserit ex Regest. magno in arch. comm. Cumarum, fol. 64-66; in quo tamen copia mendis scatet.) Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex, venerabili episcopo, clero, potestati, consilio, totique communi Cumarum fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Expectavimus hactenus ut Lombardi conjurationis illicite, qui contra nostrum et imperii honorem quodam elationis spiritu conspiraverunt et desipuerunt nequiter in insipientia cordis sui, rescipiscentes ab errore ac resumentes animum fidei, viam perfidie non tenerent. Sed ecce quod dolentes dicimus, adeo pertinaciter obstinati sunt in reprobis viis suis quod nec verba salutis accipere nec conversionis tramitem agnoscere voluerint; quinimo manifeste contra Deum et Romanam matrem Ecclesiam, [ad] catholice fidei et totius christiani nominis lesionem, contumeliam crucis et ignominiam imperii graviorem, ad impediendam generalem curiam pro reformatione pacis, extirpanda heretica pravitate et Terre Sancte negotio celebrando temerariis ausibus excessissent. Nam cum indemnitati pro transitu regis filii nostri et principum qui ad eamdem curiam veniebant cavere voluerimus ut decebat, per venerabilem Portuensem et Sancte Rufine episcopum, Apostolice Sedis legatum, Hierosolimitanum patriarcham, archiepiscopos, episcopos, et per magistrum domus Theutonicorum in Jerusalem, quos ad eosdem Lombardos apud Mantuam (1) sepius misimus, nunquam obstinata protervitas eorumdem ad humilitatem et patientiam nostram, ad preces et monita potuit a concepte iniquitatis proposito declinare, quin per inhonestas et indecentes petitiones in depressionem honorum et nostrorum jurium nos ad inconveniens deducere molirentur. Quod cum majestatem nostram et dignitatem imperii penitus dedeceret, ac super eisdem petitionibus consilium

(4) Verisimiliter ad conventum apud Mantuam habitum quinto die junii, ut monet Corius (vid. in Additamentis); cui concilio affuerunt pro republica Alexandrina Guido Piovera et Johannes Ardico, rectores et cives ejusdem, qui promiserunt se inviolabiliter observaturos quidquid ibidem decisum foret. Cf. GHILINI, ibid., p. 30.

predictorum Hierosolymitani patriarche, archiepiscoporum, episcoporum, principum et aliorum imperialis aule procerum quereremus, per eos nobis extitit dissuasum ut ad tam illicitas petitiones non deberemus astringi, sicut in generali scripto consilii per eosdem prelatos solemniter facto plenius continetur (1). Propterea dilectus princeps noster Hildensemensis episcopus, cui per apostolicas litteras est commissum ut, quando dominus apostolicus nos, regem filium nostrum, imperium et regnum, jura, honores et rationes nostras pro eo quod onus assumpsimus Terre Sancte sub beati Petri et sua protectione susceperat, in perturbatores bonorum nostrorum et jurium excommunicationis in personas et interdicti in terras sententiam ferret quoties a nobis existeret requisitus, citavit eosdem, et assignato eis termino quoad satisfaciendum nobis de commissis excessibus ad presentiam nostram venirent, eos inducere apostolica auctoritate non potuit nec a via erroris in quem deviaverant revocare. Nos quoque per litteras nostras universis et singulis eorum injunximus peremptorium terminum, videlicet ad sequentem diem festi sancti Johannis proxime preteriti (2) indicentes eisdem, quo se de commissis satisfacturos excessibus et injuriis nostro conspectui presentarent; quod pertinaciter contempserunt. Super quibus consultati patriarca predictus ceterique prelati necnon principes et proceres nostri, judices curie nostre ac plures alii sapientes, si possemus ac deberemus ex dignitate nostra pro tam gravibus injuriis et offensis procedere contra eos tanquam contra reos criminis lese majestatis in personis et rebus, et specialiter ad imponenda banna et privationem omnium jurisdictionum tam civilium quam criminalium, tam voluntariarum quam contentiosarum, regalium, datiorum, feudorum, donationum, privilegiorum, officiorum judicatus, tabellionatus, missorum regiorum et omnium honorum potestarie, consulatus et monetarum, et privationem etiam omnium eorum que possent eis ex pace Constantie universis aut singulis provenire, et eorum omnium que ab imperio seu a domino Friderico imperatore avo nostro seu a patre nostro

(4) Vide supra p. 609 et seqq.

(2) Scilicet 24 junii. Litteras tamen nusquam reperire potuimus.

imperatore haberent aut ab aliis imperatoribus predecessoribus nostris seu a nobis tenent, habent seu possident, tenuerunt, habuerunt seu possederunt, necnon in aliis animadvertere contra eos, ex communi deliberatione et ab approbato consilio nos id debere ac posse concorditer providerunt, sicut memorialia eorum scripta consilii manifestant. Sed patientia nostra non destitit quin ad eorum conversionem nostra intentio libentius verteretur. Permisimus enim predictum venerabilem episcopum Portuensem, Apostolice Sedis legatum, convenire cum rectoribus, quin potius provisoribus eorumdem, qui cum apud villam Mercarie formam quamdam pacis invenirent et de communi assensu civitatum conjuratarum existeret approbata [et] redacta in scriptis, per venerabilem Mediolani archiepiscopum, Mantuanum et Brixiensem episcopos, dominum Alatrinum domini pape subdiaconum et capellanum et fratrem Gualam de ordine Predicatorum, nostris nunciis obtulerunt. Que cum nobis representata fuisset, nos ad supplicationem et instantiam prelatorum, licet instarent principes ex adverso quod non deberet recipi talis forma petitionis tantum et forma oblate pacis, adeo humiliter acquievimus ut mirabile fieret universis, qui illum quem imperialis celsitudo deposceret in nobis animum non viderent. Sed cum diem eis prefixerimus atque locum in quibus venire deberent, pacem quam apud Mercariam obtulerant impleturi, nuntiis nostris ad eos deducendos euntibus, sicut venire pro pactis adimplendis debuerant, non venerunt; sed variantes propositum et affectum, potius illudere quam velle satisfacere videbantur, sicut singula sub sigillum et testimonium prelatorum qui interfuerunt plenarie continentur. Ne igitur Lombardi conjurationis ejusdem super tanta possint insolentia et illatis nobis et Romano imperio injuriis insultare, die sabati XI presentis mensis julii, XIII[I] indictione, apud burgum Sancti Domnini, in majori ecclesia, solemni et generali curia venerabilium archiepiscoporum, episcoporum, principum et aliorum nostrorum procerum congregata, residentibus nobis et assistente nobiscum venerabili Hierosolymitano patriarca, presente quoque nobilium judicum curie nostre et virorum prudentium et populi multitudine infinita, littere sanctissimi patris summi pontificis super delegatione dicto Bildensemensi episcopo contra pertur

batores nostrorum bonorum et jurium jam commissa, in publicum sunt deducte. Quibus solemniter recitatis, perlectis quoque et expositis scriptis domini patriarche et omnium tunc presentium prelatorum sub sigillis et testimoniis eorumdem, per que et eidem Hildensemensi episcopo qui anctoritate mandati apostolici posset in eosdem conjurationis Lombardos procedere et nobis qui juxta dignitatis nostre fastigium animadvertere et banna imponere deberemus pariter et possemus, providere consultabant, exposita quoque ultima forma pacis quam implere sicut apud Mercariam convenerant denegarunt, venerabilis Hildensemensis episcopus in civitates conjurationis et societatis illicite, videlicet Mediolanum, Mantuam, Veronam, Vicentiam, Paduam, Tervisium, Bononiam, Faventiam, Brixiam, Laudam, Vercellas, Alexandriam et ceteras civitates conjurationis ejusdem ac fautores earum, auctoritate apostolica suum est officium exequutus, excommunicationi personas et terras interdicto supponens. Prelatis quoque civitatum ipsarum apostolica fretus auctoritate prohibuit ne communicent cum eisdem, sed evitent eos et faciant arctius evitari (a) et divina officia interdici (1). Dicto igitur delegato suum officium exequente, nos stipati principibus nostris tam ecclesiasticis quam mundanis, de communi deliberatione ac sententia eorumdem principum nostrorum et aliorum Romani imperii procerum in eadem curia residentium, judicum quoque curie nostre ac plurium sapientum, ex auctoritate nostra et imperii pronuntiavimus et condemnavimus omnes civitates ipsas in personis et rebus, et omnes habitatores earum et districtuum et episcopatuum suorum in banno imperii posuimus, et nostros et imperii bannitos et hostes denuntiavimus et tanquam reos criminis lese majestatis privavimus tam universos quam singulos omnium jurisdictionum tam civilium quam criminalium, tam voluntariarum quam contentiosarum, datiorum, (a) In impresso civitati, male.

(1) « Sed eamdem sententiam postea papa Honorius revocavit, mittens Alatrinum capellanum ▸ suum; cujus suggestione Mediolanum et multae civitates complices contra imperatorem con> juraverunt, facientes collegium quod Longobardorum societas per multa tempora est vo» catum. » GODEFR. COLON. ap. BOEHMER, Fontes, II, 360.

feudorum, donationum, privilegiorum, regalium, honorum, omnium officiorum judicatus, tabellionatus et missorum regiorum, potestarie, consulatus et monetarum. Privavimus etiam sententialiter predictas civitates et cives earum eis omnibus que possent eis ex pace Constantie universis et singulis provenire, ac ceteris omnibus que ab imperio seu a predictis imperatoribus avo et patre nostro et aliis predecessoribus nostris divine recordationis augustis seu a nobis tenent, habent seu possident, aut tenuerunt, habuerunt seu possederunt. Item privavimus valvasores et capitaneos ab honoribus et specialiter ab honore capitaneatus et valvasoratus, ut de cetero non possint dici nec nominari capitanei nec valvasores, et prohibemus ipsis et aliis ne de cetero ad tales vel alios honores ascendant. Item privavimus a statutis, quod statuta non faciant, facta cassamus, et quod si de cetero fecerint, ipso jure inania et irrita censeantur. Item privavimus eos omnibus legitimis actibus, ita quod nec habeant jus testandi, testificandi, alienandi, succedendi ex testamento vel ab intestato nec capiendi ex causa donationis inter vivos vel ex causa mortis, a jure codicillorum vel alio quolibet modo. Et quod ipso jure perpetuo sint infames, pronuntiantes quoque et presenti sancientes edicto ut omnes fautores eorum, civitates et loca vel ceteri qui eis de cetero auxiliari vel associari presument vel alii qui de predictis civitatibus in potestate consiliarium assessorem assument, eidem condemnationi et banno et privationi subjaceant. Scholas et studia ab eisdem civitatibus statuimus et jubemus perpetuo removeri. Doctores et scolares qui contra presentem constitutionem nostram in eisdem civitatibus atque locis docere, legere aut audire presumpserint, perpetua infamia denotantes et ab advocationis, judicatus, tabellionatus officiis et honoribus et legitimis actibus privantes eosdem. Statuimus insuper ut quicumque ipsos bannitos predictos et hostes (a) nostros et Romani imperii offenderit in personis et rebus, indemnis exinde habeatur, ut nullo unquam tempore possit vel debeat ab aliquo conveniri. Quare universitati vestre firmiter precipiendo mandamus quatenus omnes civitates predictas et habitatores earum tan

(a) In impresso homines, male.

« ZurückWeiter »