Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Honorius, etc., Friderico imperatori, etc. Cum omnibus injuriam patientibus paterno compatiamur affectu et gravamina singulorum, prout ad nostrum spectat officium, sollicite persequamur, molestias et jacturas que viatoribus et presertim venientibus ad Sedem Apostolicam et redeuntibus inferuntur, tanto accuratius prosequi nos oportet et stratas publicas debita securitate tueri, quanto id ad majorem utilitatem totius populi christiani dignoscitur redundare ac a predecessoribus nostris factum est hactenus et a nobis sollicitius procuratum; qui ter in anno, videlicet in die Cene Domini, festo Ascensionis, et consecrationis basilice beati Petri, solemniter presente toto populo qui de diversis mundi partibus tunc concurrit, omnes violatores stratarum cum suis complicibus excommunicationis vinculo innodemus (1). Sane filius Belial, Tancredus de Campelio hec sicut convenit non attendens, nuper militum Bertoldi multitudine socialas, multos tam nostre familie quam alios venientes et redeuntes ab Apostolica Sede cepit; quos per devia ducens et Campelium ire compellens gravibus affectos injuriis ad Bertoldum media nocte transmisit, qui presumptione damnabili omnes ipsorum litteras impetratas a nobis inspici faciens, ex eis per officiales suos pon sine gravi Sedis Apostolice injuria et contemptu fieri fecit coram cunctis astantibus audientiam generalem. Quod vix est qui ambigat sine tua conniventia fieri potuisse, maxime cum idem Bertoldus qui hec ausu nefario attentare presumpsit sit tuus nuntius specialis, et coram astantibus proposuisse dicatur predictum Tancredum habere a te contra certas personas violandi stratam licentiam specialem. In quo quantum imperiali celsitudini derogetur, cum inquietos corripere, non fovere, ac maleficos et oppressores innocentum persequi tenearis, nec tu ignoras nec nos atrox injuria in hoc Ecclesie irrogata patitur ignorare. Cum igitur nibil sit quo magis tangatur status Ecclesie quam si viatoribus et peregrinis securitas

() Cum ritus bujus nullum vetustius testimonium uspiam occurrat, per haec tempora coepisse suspicatur Mapsius (nota ad Rayo. ibid.), et ejus instituendi causam dedisse sacras cruciatorum militum expeditiones. Quibus cessantibus, successu temporis è tribus per annum vicibus ad unicam tantummodo, nempe in Coeua Domini, ritum illum redigere visum fuit.

auferatur et literarum ipsius violari auctoritas attentetur, serenitatem tuam rogandam duximus et monendam quatenus tam enormem excessum celeri emendatione corrigere studeas (1), ut peregrinis petendi orationum suffragia et oppressis postulandi justitiam alicujus ausu temerario facultas debita non negetur. Alioquin cum hec incorrecta relinquere non possimus, cogitabimus qualiter sit ad correctionem tantorum excessuum procedendum.

Sancti Donnini 6 juli.

Fridericus, Romanorum imperator, comiti Hildeboldo de Lim- Apud burgum bere et fautoribus ejus mandat ut, cum bellum ab ipsis Mindensi episcopo illatum provinciam perturbet et negotium Terrae Sanctae impediat, Henrico duci Brunswicensi obediant, cui partes suas dedit pro sopienda discordia sive renitentibus vi armorum compescendis.

(Edid. SCHEID, Origin. Guelf., t. III, p. 686, n°195, ex diplomat. Hildesh. MSS.)

sua

[ocr errors]
[ocr errors]

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jherusalem et Sicilie rex, Hildeboldo comiti de Limbere et fautoribus ejus, dilectis fidelibus suis, gratiam suam et omne bonum. Cum propter continuationem guerrarum que vertuntur inter vos ex una parte et venerabilem Mindensem episcopum dilectum principem nostrum ex altera, multa incommoda et impedimenta proveniant, gravia negotio Terre Sancte, et quodammodo tota provincia propter hoc in desolationem jam posita, non solum ecclesie que destructe sunt, sed et pauperes, vidue et orphani de partibus illis hujusmodi specialiter pepam luant; ecce quod nos qui pre

[ocr errors][ocr errors]

(4) Nescitur an emendaverit imperator. At paulo post Tancredum istum multis donationibus auxit (vid. infra docum. dat. in villa S. Gemini , mense augusto). Unde arbitrari licet hunc non sine imperiali condiventia egisse.

dictum Christi negotium postponere non possumus nec debemus, illustri duci de Brunswik dilecto principi nostro per litteras injungimus majestalis nostre ut ad componendum et pacificandum inter vos et episcopum memoratum interponere studeat partes suas, ita quod si utraque pars juxta mandatum nostrum eidem duci acquiescere non curaverint humiliter ac devote ut decet, convocatis ad se imperii fidelibus ex parte nostra, et innocenti parti si opus fuerit cum eisdem nostris fidelibus mediante justitia in auxilium veniens, malitiam et superbiam partis adverse conterat , prout viderit comprimendam. Ideoque fidelitati veslre sub obtentu gratie nostre districte precipiendo mandamus quatenus, ne servitium Jesu Christi ad quod adjuvante ipso potenter accingimur ac libenter, propter discordias et guerras vestras in partibus ipsis valeat ulterius impediri, super reformatione pacis et sedanda discordia predicto duci acquiescatis humiliter et devote, ne propter hujusmodi guerras contra vos Deum et homines provocetis; immo de prompta devotione vestra, si obedientes fueritis in hac parte, plenitudinem nostre gratie promereri possitis.

Datum apud burgum Sancti Dondini, V julii, XIIII indictione.

Apud burgum

Sancti Donnini, 6 julii.

Series instrumentorum quibus Fridericus, Romanorum imperator, universis fidelibus suis in Saxonia mandat ut propter guerram inter Bodonem de Homborch ex una parte et comitem Bernardum de Spigelberg ejusque fautores ex altera, quae ecclesiis Dei et praecipue episcopo Hildesemensi damna infert negotiumque Terrae Sanctae impedit, duci de Brunswick adhaereant et obediant pro ista sedanda discordia.

(Edidit. H. SUDENDORF, Merkwurdige Urkund. fur die Deutsche Gesch., erst. theil,

no XLIII, p. 92, ex diplomat. Hildesb. MSS. - Memoratum tantummodo ap. SCHEID, Origin. Guelf., t. III, p. 687.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jherasalem et Sicilie rex, Hermanno et Henrico comitibus de Woldenbergh ac universis aliis imperii fidelibus per Saxoniam constitutis presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Cum propter guerras que vertuntur inter Bodonem de Homborch ex parte una et comitem Bernardum de Speigelberge, Conradum de Altafago et Ghiselerum de Ethsem ex altera, multa incommoda et impedimenta proveniant gravia negotio Terre Sancte, et quodammodo propter hoc jam tota provincia in desolatione sit posita, et non solum ecclesie que destruuntur, sed et pauperes, vidue simul et orphani de partibus illis et specialiter bona. venerabilis Hildensemensis episcopi dilecti principis nostri et suorum hominum que diripiuntur, graviter, ymmo gravissime hujusmodi penam luant; ecce quod nos qui predicti Christi negotium postponere non possumus nec debemus, illustri duci de Brunswic dilecto principi nostro per literas injungimus majestatis nostre (1), at ad componendum et pacificandum inter discordantes predictos interponere studeat parles suas; ita quod si iidem super hoc eidem duci juxta mandatum nostrum acquiescere non curaverint devote ac humiliter sicut decet, convocatis ad se fidelibus imperii ex parte nostra, et si opus fuerit innocenti parti cum eisdem nostris fidelibus mediante justitia in auxilium veniens, malitiam et superbiam partis adverse conterat prout viderit comprimendam. Ideoque universitati vestre sub optentu gratie nostre districte precipiendo mandamus quatenus de servitium Jhesu Christi ad quod adjuvante ipso potenter accingimur et libenter, propter guerras et discordias predictorum valeat in ipsis partibus ulterius impediri, ad requisitionem ducis predicti continuo estote parati , itari cum eo contra quos et pro quibus vobis ipse duxerit injungendum; ita super hoc vos gerentes devote ut gratiam Dei et nostram vobis proinde comparare possitis.

Datum apud burgum Sancti Dompini, VI die julii, XIIII indictionis.

(1) Cf. supr. p. 574, litteras quae ad rem istam pertinere videntur.

II.

(Edit. ibidem, no XLIV, p. 93. - Memoratum tantummodo ap. SCHEID, Origin.

Guelf., t. II, p. 687.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, comiti Bernardo de Speygelberg, Conrado de Altafago et Giselero de Ethsem fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Cum propter guerras que vertuntur inter vos ex parte una et Bodonem de Homborch ex altera, multa incommoda et impedimenta proveniant gravia negotio Terre Sancte, et quodammodo tota provincia propter hoc in desolatione sit posita et non solum ecclesie que destruuntur, sed et pauperes, vidue simul et orphani de partibus illis, et specialiter bona venerabilis Hildesemensis episcopi dilecti principis nostri et suorum hominum que diripiuntur, assidue hujusmodi penam luant, fidelitati vestre mandamus firmiter sub obtentu nostre gratie injungentes quatenus super reformatione pacis inter vos et sedanda discordia illustri duci de Brunswich dilecto principi nostro, cui specialiter hoc exequendum commisimus, ac. quiescatis humiliter et devote; ut sic Christi negotium impediri non possit et ecclesie Dei, vidue quoque et orphani detrimentum ulterius nullatenus patiantur, indempnitati predicii episcopi, ecclesie sue et suorum hominum, com per studium et sollicitudinem ejus predictum negotium Terre Sancte atiliter et laudabiliter valde cotidie procuretur, omnino precavendo. Alioquin, cum ex hoc, sicut potestis perpendere, per vos ipsos et Deum et homines contra vos rationabiliter et multipliciter provocetis, nos qui dictum Christi negotium postponere non possumus nec debemus, memorato duci de Brunswich per litteras celsitudinis nostre districte dedimus in mandatis ut convocatis fidelibus imperii ex parte nostra, si opus fuerit innocenti parti mediante justitia in auxilium veniens, maliciam et superbiam partis adverse conterat, prout viderit comprimendam.

Datum apud burgum Sancti Donini, Vi die julii, XIIII indictionis.

« ZurückWeiter »