Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

vulsa maneant in perpetuum. Statuimus quoque et regali edicto sancimus ut nulla omnino persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, hanc nostram institutionem audeat infringere vel monasterium nominatum aut personas aliquo lesionis modo perturbare. Quod qui facere attemptaverit a nostre celsitudinis gratia se noverit alienum. Ad cujus certam in perpetuum evidentiam, presentem paginam inde conscribi jussimus et nostre sigillo magnificentie communiri.

Datum apud Frankenvurt, nonis februarii, indictione septima, incarnationis dominice anno M. CC. XXXIIII°.

Hujus rei testes sunt : Sifridus archiepiscopus Maguntinus, Theodericus archiepiscopus Treverensis, Heinricus archiepiscopus Coloniensis, Cunradus episcopus Hildensheimensis, Hermannus episcopus Herbipolensis, Ekkebertus episcopus Babenbergensis, Arnoldus abbas Campensis (a), Rimundus abbas Eberbacensis, Heinricus abbas de Hemmenrode, Heinricus abbas de Heisterbach, Heinricus abbas de Monteveteri (b), Gerardus abbas de Otterburc, Albertus abbas de Arnesburc, Goteschalcus abbas de Burnbach (c), Wigandus abbas de Aulisburc; laici vero : Otto dux Meranie, Albertus dux Saxonie, Hermannus comes de Orlamunde, Boppo comes de Hennenberc, Reinhardus de Hagenowe, Hartwicus magister coquine, et alii quamplures.

Apud

Frankenfort, in

5 februarii.

Henricus, Romanorum rex, profitetur ministerialem suum Gisolemni curia, selbertum de Eschborn, una cum Cunegunde ipsius uxore, claustro de Arnsburg curtem ipsius in Herlisheim cum omnibus pertinentiis de assensu suo per manus suas contradidisse.

(Memorat. ap. BOEHMER, Regest. imper., p. 246, n° 314, ex copia ipsi a Kindlinger communicata.)

(a) Scilicet de Kempen.
(b) Scilicet de Altenberg.
(c) Scilicet de Brumbach.

Testes üdem fere qui in praecedente, nisi quod adsunt: C. Spirensis, E. Naumburgensis, et H. Eistetensis episcopi, H. comes Seine, et alii quamplures.

Datum Frankenevort in curia solempni, anno dominice incarnationis MCCXXXIV, nonis februarii, indictione septima.

in curia solempni, 6 februarii.

Henricus, Romanorum rex, abbati et conventui de Porta, Nuen- Frankenevort, burgensis dioecesis, concedit ut quascumque possessiones quocumque titulo a fidelibus imperiiob tinuerint, sine omni contradictione in perpetuum possideant.

(Inedit. ex originali in archivo Dresdensi asservato, unde anno 1849 pendebat adhuc sigillum cereum.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus VII, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Ad hoc divina disponente providentia ad regni gubernacula nos esse credimus sublimatos, ut servorum Dei in temporalibus subsidiis utilitatibus liberalitate regia consulamus et propensiori cautele diligentia privilegiorum nostrorum confirmatione prospicere studeamus. Inde est quod universis imperii fidelibus esse volumus manifestum quod nos, imitatione patris nostri serenissimi Romanorum imperatoris et semper augusti Friderici, petitioni religiosorum virorum abbatis et conventus de Porta, Cisterciensis ordinis, Nuenburgensis diocesis, satisfacere cupientes, pro remedio anime nostre hanc eis gratiam et licentiam duximus concedendam ut quascumque possessiones in agris videlicet, vineis, pratis, silvis, aquis, pascuis, terris cultis vel incultis a fidelibus imperii titulo donationis, emptionis seu concambii optinuerint vel prius optinuerant, sine omni prorsus contradictione in perpetuum nostre majestatis auctoritate possideant. Ut autem hec nostra donatio rata in posterum et inconvulsa perduret, presentem paginam super ea conscribi et sigilli nostri impressione fecimus communiri.

IV. Pa 2.

80

Hujus rei testes sunt: S. Maguntinus, T. Treverensis, H. Coloniensis, G. Bremensis archiepiscopi, B. Magdeburgensis electus, H. Herbipolensis, E. Babinbergensis, H. Eistetensis, C. Frisiensis, H. Wormatiensis, C. Spirensis, R. Tollensis, C. Hildinsheimensis, E. Nuenburgensis, L. Monasteriensis, B. Paderburnensis, L. Verdensis, C. Osinbruggensis, S. Augustensis, H. Basiliensis episcopi, O. Trajectensis, V. Curiensis electi, C. Fuldensis, L. Hersfeldensis, C. Sancti Galli, H. Corbiacensis abbates, A. Saxonie, O. Bawarie, O. Meranie duces, O. marchio Brandenburgensis, H. comes Ascarie, H. comes de Urah, W. de Bolandia imperialis aule dapifer, H. de Bappinheim imperialis aule marscalcus, H. Nifarius, G. de Butingin, E. de Eberstein, E. dapifer de Walpurg, C. pincerna de Winterstete, et alii quamplures.

Signum domini Heinrici VII Romanorum regis invictissimi. (Monogramma.)

Ego Sifridus Ratisponensis episcopus, [vice] domni Sifridi Maguntini archiepiscopi totius Germanie archicancellarii, cancellarius recognovi.

Datum Frankenevort in curia nostra so lempni, anno incarnationis Domini M° CC XXXIIII, indictione VII, VIII idus februarii, anno regni nostri undecimo.

Frankenvort,

in solemni curia, 10 februarii.

Henricus, Romanorum rex, notam facit sententiam in praesentia sua latam et ab abbate Sancti Galli publicatam : scilicet quod nullus seculari foro proscriptus vel ecclesiastico judicio excommunicatus facultatem habeat a domino suo jus feudale exquirendi, dum si quis in hac fuerit conditione positus, minime ad judiciarios actus admitti possit.

(Edit. ap. MÖSER, Osnabr. Geschichte, (edit. ann. 1843), t. IV, p. 350. Libro Parisiis frustra disquisito, argumentum chartae et chronologicas notas tantummodo exhibemus.)

Datum Frankenevorde, in solempni curia, IIII idus februarii, indictione VII.

Henricus, Romanorum rex, notum facit universis, sententiam dictante comite Egenone de Urach, a se diffinitum fuisse quod si treugae violatae fuerint, illi cujus interest incumbit probatio, vel si testes habere non potuerit, in monomachia cum reo congredi debet.

(Edider. MÖSER, Osnabr. Gesch., 3a pars, Docum. n° 161, descript. ab Henseler, ex autogr.PERTZ, Monum. Germ. Histor., t. IV, p. 300.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens littera fuerit ostensa, gratiam suam et omne bonum. Omnibus esse notum volumus quod in solempni curia nostra Vrankenevorde, plerisque imperii principibus nobis assistentibus, comite Egene de Ura sententiam dictante, a nobis sententialiter fuit diffinitum quod si manuali fide interposita treuge date sunt et aliquis illas violaverit et in causam tractus se expurgare voluerit, illi cui (a) interest et cui dampnum datum est incumbit probatio, ut tertia manu jurejurando confirmet quod treuge violate sunt; vel si testes habere non potuerit, in monomachia coram judice seculari cum eo (b) congredietur.

Datum Vrankenevorde, IIII idus februarii, indictione VII.

Frankenvort,

in solemni curía,

10 februarii.

Constitutiones Henrici Romanorum regis et principum Aleman

Apud Frankenvort,

niae de reisis publicis, de haereticis, de exhibitione justitiae, de 11 februari.

(a) Sic; forsitan cujus.

(b) Sic in duobus. Verisimiliter legendum cum reo.

guerris privatis movendis, de violatione treugarum, de sententiis proscriptionis, de monetis falsis et injustis theloneis amovendis, de damnis non nisi post tres dies inferendis, de jure praebendi conductus, de jurisdictionibus episcoporum, de privilegiis observandis.

(Edit. ap. ALBER. TRIUMFONT. Chron. ap. LEIBNITZ, Access. histor., t. II, p. 548.HARTZHEIM, Concil., t. III, p. 350. PERTZ, Monum. Germ. Hist., t. IV, p. 301, ex collatione codicum Paris., Hannover., et Berolin. facta.)

Anno MCCXXXIV, tertio idus februarii, constitutiones regis et principum Alemannie apud Frankenvort. Imprimis omnibus imperii fidelibus ne in reysa publica procedant omnibus modis inhibemus. Ad hec universis judiciariam potestatem habentibus auctoritate regia precipimus quatinus ad reprimendam hereticorum perfidiam toto nisu solerter intendant ac in justi prosecutione judicii preferant equitatem. Et ut in judicando diligentie formam omnibus preferamus, ecce in manus principum promisimus quod in quolibet mense, ubicumque in imperio fuerimus, quatuor diebus ad minus personaliter volumus judicio publice presidere. Quod etiam a quolibet judice fieri volumus temporibus ad hoc secundum provinciarum consuetudinem constitutis. Quod si princeps facere neglexerit et de hoc convictus fuerit, ut exigit juris ordo, domino regi centum libras auri in pondere Karoli persolvet. Comes vero vel alius nobilis judicium habens, si non judicaverit secundum provinciarum consuetudinem, domino regi sicut predictum est centum marcas argenti componet. Item si quis alium leserit vel guerram ei moverit absque precedente querimonia, si princeps extiterit, centum marcas auri regie camere presentabit; si vero comes vel nobilis vel alia persona extiterit, centum marcas argenti componet. Item statuimus quod si quis treugas datas violaverit, si cum ipso in cujus manum treuge fuerant compromisse et cum duobus aliis synodalibus hominibus treugas violatas esse convincere potuerit et testari, violator manum perdat. Item si quis fide data promiserit aliquid et convictus fuerit cum tribus synodalibus hominibus fidem non servasse, continuo proscribatur nec a proscriptione poterit absolvi nisi dupliciter persolvat quod promi

« ZurückWeiter »