Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cysterciensis ordinis a progenitoribus nostris fundatam, cunctis supervenientibus tam divitibus quam pauperibus, infirmis et peregrinis ad omnia caritatis et hospitalitatis opera, licet ad hoc minus sufficiat, oportere semper esse paratam; hanc ipsius insufficientiam misericordia ducti aliquantulum sublevare cupientes, significamus universitati vestre quod nos de innata nobis regia benignitate ecclesiam nostram in Annewilre cum omni jure suo beate Marie Virginis dominio in eodem loco liberalitate regali cum vacabit contulimus, ad predictos pietatis usus perpetuo possidendam. Ad hujusmodi igitur facti nostri memoriam roborandam, presentem litteram sigillo nostro communitam fratribus ipsius ecclesie duximus assignandam.

Testes sunt hii: Cunradus abbas Sancti Galli, Cuno abbas de Wizenburc, Heinricus comes de Werda, Anshelmus de Rapoldstein, Eberhardus dapifer de Walppurc, H. camerarius de Ravensburg, F. frater suus, et alii quamplures.

Actum apud Sunnisheim (1), anno dominice incarnationis M.CC.XXXIII, X kalendas aprilis, indictione sexta.

Henricus, Romanorum rex, ratam habet et confirmat donationem quam Fridericus ministerialis de Nordlingen hospitali Sancti Spiritus de Nordlingen de praediis suis fecit.

(Edid. DAN. EBER. DOLP, Gründlicher Bericht von Nordlingen (1738), Anhang, n° LXII.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus hanc paginam inspecturis in perpetuum. Ad regiminis nostri gloriam et ad salutem convenit animarum ut, pensitata pauperum Dei miseria et egestate, petitioni eorum faciles inveniamur, ut que digne pos

(1) Scilicet Sinsheim, media via Heidelbergam inter et Heilbronn.

[blocks in formation]

tulant per majestatis regie clementiam exaudiantur. Hinc est quod presentium tenore notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod nos donationem fidelis nostri Friderici ministri (sic) de Nordelingen, quam idem de prediis suis hospitali quod constructum est in honore Sancti Spiritus apud Nordelingen in salutem constituit animarum, ratam habemus et auctoritate regia confirmamus; mandantes et per gratiam nostram firmiter precipientes quatenus nullus contra hanc confirmationis nostre paginam dictum hospitale in predictis reditibus presumat vel audeat molestare (1). Quod qui fecerit, noverit se offensam gratie nostre irrecuperabiliter incursurum.

Datum apud Werdam (2), III kalendas aprilis, indictione sexta, anno videlicet Domini M. CC. XXXIII.

Werdae, [martio.]

Henricus, Romanorum rex, fratribus Minoribus in Ratispona et ecclesiae eorum, nimirum Sancti Salvatoris, duo horrea, in vicinitate sita, donat.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars Ia, p. 210, no 718, ex originali cujus sigillum periit. Indictionis numero locus vacuus in membrana relictus est, et desideratur mensis aut diei notatio. Non autem dubitandum quin ad mensem martium vel aprilem pertineat.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex semper augustus, omnibus in perpetuum. Cum ex dignitate regie majestatis qua Deo favente fungimur, sacras teneamur religiones plantare, plantatas eciam non minus protegere ac fovere, considerantes necessitudinem necnon et periculum quod evidenter patuit habitationi dilectorum pauperum Christi et nostrorum fratrum, videlicet Minorum in Ratispona commorantium, ex vicinitate duorum

(1) Adest ap. DOLP, ibid., no LXIII, confirmatio omnium bonorum eidem hospitali a Gregorio IX papa facta Dat. Laterani, X kal. januarii, pontificatus anno XI..

:

(2) Hic agitur de civitate dicta Donauwerth.

horreorum que ipsi fratres fatentur vix ad septem pedum sita distantiam, gratiam nostram quam facere et aliis consuevimus sacrosanctis ordinibus. et ipsis subtrahere non possumus nec debemus. Notum igitur sit omnibus tam presentibus quam posteris quod proprietatem horreorum predictorum et fundi et aree ecclesie Salvatoris nostri in Ratispona, in qua supradicti fratres Domino famulantur, perpetuo contulimus adherendam. Ut autem hec nostra donatio in irritum non revocetur, stabilis vero ac firma permaneat, volumus eam presenti pagina et sigilli nostri munimine roborari.

Datum Werde, anno incarnationis dominice M° CC° XXXIII°, indictione [VI].

Henricus, Romanorum rex, Gregorio papae nuntiat se, ad mandatum imperatoris patris sui, paratum esse in conferendo subsidio Ecclesiae et forti militia in Italiam mittenda.

(Memorat. ap. Summ. privil. Eccl. Roman. ex cod. card. Ottoboni ap. MARTENE, Ampliss. collect., t. II, col. 1249. Extract. quoque in Catalogo chart. eccles. Rom. ap. MURATORI, Antiq. Ital. med. aevi, t. VI, p. 86; ubi tamen pessime sensus litterarum subvertitur, licet notae chronologicae anni et mensis indicentur.) Littera Henrici, Romanorum regis, domino Gregorio pape directa, qua eidem significat quod, licet ab Ecclesia pluries suo nomini sit detractum, vult tamen ad monitionem et mandatum imperatoris patris sui intendere, ut in conferendo subsidio Ecclesie Romane et mittendo in Italiam fortem militiam ad honorem imperii et commodum Ecclesie (1), deserviat beneplacito dicti patris. Et rogat quod dominus papa dictum patrem suum et eum paterno amore confovere dignetur. [Incipit sic: Reverendo in Christo patri et domino, fol. XXV, pag. 1.]

(1) Cf. supra de subsidiis ab imperatore contra rebelles Ecclesiae summo pontifici conferendis, p. 376, 394, not. 1, 402, 409, 422, 423, 457.

IV. Pars 2.

77

Apud Ratisponam, 10 aprilis.

Datum apud Ratisponam, anno dominice incarnationis MCCXXXIII, IV idus aprilis (1), [indictione VI.]

Spigelberg, 23 aprilis.

Henricus, Romanorum rex, Henrico Constantiensi episcopo concedit libertatem construendi et habendi forum septimanale in suburbio castri Mersburg.

(Inedit. ex Chartul. episcopat. Constanciensis, fol. 106, in archivo Carlsruhensi.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus hee litere ostense fuerint, gratiam suam et omne bonum. Si devote nobis et fideliter famulantibus de providentia consilii nostri gratiam impendimus specialem, non ambigimus per hoc alienos ad promptiora obsequia invitare. Hinc est quod nos attendentes preclaram fidem et obsequiosam devotionem dilecti principis nostri H. venerabilis Constantiensis episcopi, gratiam ei talem fecimus et dedimus libertatem construendi et habendi forum septimanale in suburbio castri sui Merspurg in ea die sicut de consilio suo duxerit statuendum, id ipsum forum ei suisque successoribus auctoritate regia confirmantes. Qua de re mandamus sub interminatione gratie nostre districtius precipientes ut nullus sit qui jamdictum principem nostrum suosque successores in gratia a nostra celsitudine sibi data audeat impedire vel dampnum ei suisque successoribus aut gravamen aliquod irrogare. Quod qui ausu ductus temerario facere presumpserit, iram nostram gravem sentiat et offensam. Ad cujus facti nostri robur in posterum valiturum, presens privilegium conscribi et sigillo nostro duximus insigniri.

Acta sunt hec in castro Spiegelberc, multis presentibus quorum nomina

(4) Notas chronologicas quae omnino apud Martene desiderantur, nunc primum integras addimus, ex notitia archivi Vaticani ap. PERTZ, Archiv, t. VII, p. 30. Optime enim tum rerum ordini, tum itineri Henrici regis conveniunt.

subnotantur, anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio, VIIII kalendas maii, indictione sexta.

Wernherus decanus, Ulricus thesaurarius, Lutoldus de Rotellin archidiaconus, Burchardus de Castello canonicus ecclesie Constantiensis, Eberhardus dapifer de Walpurg, Heinricus de Ravenspurg, Rudolphus Faveberg, Heinricus de Giselingen, Hermannus de Credona, et alii quamplures.

Henricus, Romanorum rex, conventui Omnium Sanctorum in Nigra Sylva confert bona quaedam in privilegio nominata, quae Bertholdus de Winterbach a se in feudum tenebat.

(Memorat. ap. BOEHMER, Regest. imper., p. 244, no 298, ex transumpto quondam a Grandidier exarato et nunc inter Boehmeri cimelia servato.)

Datum apud Hagenowe, anno dominice incarnationis MCCXXXIII, XII kalendas junii, indictione VI.

[blocks in formation]

Henricus, Romanorum rex, cives Spirenses, ad petitionem Cunradi Spirensis episcopi, ab exactione thelonei in Oppenheim liberat.

(Edit. ap. LEHMANN, Speyrische chronick, p. 525.- LUNIG, Reichsarchiv, t. XIV, p. 465. Monum. Boic., t. XXX, pars 1', p. 211, n° 719.- REMLING, Urkundenb. der bisch. Speier., t. I, p. 198.)

[ocr errors]

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens scriptum exhibitum fuerit, graciam suam et omne bonum. Ex insinuatione presentium pervenire cupimus ad noti

Apud Esslingen, 2 junii.

« ZurückWeiter »