Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Exuit amplexus, adductaque brachia solvit ;
Impulsumque manu (certum mihi vera fateri)
Protinus avertit, tergoque onerosus inhæsit.
ᏚᎥ qua fides, neque enim ficta mihi gloria voce
Quæritur, imposito pressus mihi monte videbar.
Vix tamen exserui sudore fluentia multo
Brachia vix solvi duros a pectore nexus.
Instat anhelanti, prohibetque resumere vires ;
Et cervice mea potitur : tum denique tellus
Pressa genu nostro est, et arenas ore momordi.

[ocr errors]

ganter, exuit amplexus, pro quo
mox solvi a corpore nexus; Heroid.
XIII, 12, solvor ab amplexu; Cic.
Verr. V, 58, exuere sc laqueis. Exue-
bant autem amplexus dorso curvato.
Exuit .... adducta. Codex Regius
A, exculit......
abducta; Codex B,
excutit adducta. - Adducta, ad se
tracta. Sæpe Noster hoc verbo ita
utitur, et interdum satis graphice,
ut VIII, 28; Heroid. X, 104.-Sol-
vit, expedit. Proprie solvitur nexus
aut nodus. Burmannus monet So-
linum, Ep. 24, dixisse, implicare
et explicare nexus. - Protinus aver-
Tit; quum primus Gronovianus, se-
cundus Palatinus, tertius Medi-
ceus primus Basileensis, aliique
multi, præferant advertit; Heinsius
legi volebat Pronus humum, aut hu-
mo, advertit; quod recte improbat
Burmannus, quia versu 60 demum
tellurem premit Achelous.- Regii
nostri, Protinus avertit. Avertit,
comprehensum me ita rotat, ut ter-
gum ei obvertere cogerer, quod
Hercules protinus insilit, et ita in-
hæret ; quæ ars in lucta fuisse vide-
tur. Ita interpretatur Burmannus,
qui tamen dubitabat, an non avertit
nunc quoque esset, in fugam ver-
tit, ut passim avertere hostes. Verum

55

60

[blocks in formation]

57. Exserui pro inserui (quod habent Regii nostri) ex tribus MSS. recepit Heinsius, qui tamen mallet asscrui, et tandem pro tamen.-Sudore fluentia poetice, pro sudore defluente. Versu sequenti Heinsius vulgato a corpore (quod habet Noster B) e melioribus MSS. præferebat a pectore, quod improbat Schirachius, quia Hercules inhæsit tergo. Sane; sed inhærens tergo Hercules ita amplexus erat Acheloum, ut manus necterentur in pectore. Itaque ego a pectore revocandum putavi.- Nexus, quum luctatores adversarium brachiorum nodo constringunt. Etiam amantium amplexus sic Claudianus, XXXI, 131.

59. Resumere, recuperare; VIII, 882, sumere vires; III ex Pont. IV, 31, sumere vigorem ; Justinus, VI, IV, I resumere potentiam.

61. Tellus pressa genuest. Id unum spectabant luctantes, ut alter alte

Inferior virtute, meas devertor ad artes;
Elaborque viro, longum formatus in anguem.

Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes,
Cumque fero movi linguam stridore bisulcam,
Risit, et illudens nostras Tirynthius artes;

[ocr errors]

« Cunarum labor est angues superare mearum, Dixit; et, ut vincas alios, Acheloe, dracones, » Pars quota Lernææ serpens eris unus Echidnæ? » Vulneribus fecunda suis erit illa: nec ullum

rum ad terram daret, quod Græci ¿ãğu dixerunt. Mordere ore terram, gramen, arenam de cadentibus in prælio et in lucta. Ita Virgilius, Æneid. XI, 418, humum simul ore momordit; et aliis verbis Horatius, I, Od. xv, 20, crines pulvere collines.

62. Devertor; vulgo divertor e sollemni permutatione: diverti est diversam viam instituere, deverti ex alio loco in alium se conferre ; Ernest. Clavis Cicer. ad hoc verbum. Regii nostri habent divertor.-Meas devertor ad artes; confugio a fortitudine mea ad transformationes, quibus uti ego soleo; Art. Amat. II, 425, devertor ad medicas artes: sed Remed. 287, adsuetas decurrere ad artes; Art. Amat. II, 99, Hamonias decurrere ad artes. Illa transformatio, de qua Apollodorus nihil habet, inde est, quia fluvii, propter tortuosum decursum, cum serpentibus comparari solent.-Formatus, transformatus.

64. Qui postquam flexos. Unus, Qui squamosum flexos. Ileinsius, ut vitium metri reparet, conjicit squamosum ut flexos. Regii nostri vulgatam tuentur recte.-Flexos tantum ornat. Claudianus Laud. Stilic. I, 223, flexos in falcem curvent gla

[ocr errors]

65

70

dios. Sinuavi melius quam, curvavi.-Linguam bisulcam. Sex libri, trisulcam. Regii nostri, bisulcam. Alibi fere trisulca lingua serpentibus tribuitur, sed hoc loco bisulca; Plautus, Poen. V, II, 74, bisulcilingua, quasi proserpens bestia. Vide Aristotelem, de Part. Anim. III, cap. ult. et nos ad III, 34. — Movi, vibravi. Fero stridore. Claudian. R. P. II, præf. ferum os serpentum.

[ocr errors]
[ocr errors]

67. Labor cunarum mearum in cunis jam a me susceptus. Satis contemtim, et more hominum gloriantium. Aliena tamen a vanitate erat hæc Herculis gloriatio; infans enim quum in cunis jaceret, dracones duos, quos Juno miserat, manibus interemit; Ælian. H. A. XII, 5; Quint. Cal. VI, 202. Ut vincas, fac, finge te vincere, sive magnitudine superare; Cic. Tusc. II, 5: ne sit (finge non esse) summum malum dolor, malum certe est. · Pars quota etc. Seneca, Herc. Et. 93, At quoties jacet Python in hydra? Echidna; erat enim filia Echidna.

[merged small][ocr errors]

>> De centum numero caput est impune recisum,

[ocr errors]

Quin gemino cervix hærede valentior esset.

» Hanc ego ramosam natis e cæde colubris, Crescentemque malo, domui, domitamque peremi.

[ocr errors]

novem,

vetustioribus, testante Heinsio, et Regii nostri, Codex B a manu secunda quidem, habent De comitum numero; primus Basileensis et duodecim alii, eodem Heinsio testante, dant De capitum numero, quod is non improbat propter repetitionem : tamen rectius judicat scribendum centeno e numero; nam si de numero capitum hydræ non convenit, centena tamen illi a plerisque assignantur: redeamus ad cl. Gierig, cujus de hoc loco disquisitionem clariore ordine disponere cogimur, religiose tamen servatis verbis. Ed. - De numero capitum illius hydræ non consentiuntVeteres, qui mox centum, mox quinquaginta, octo numerant. Vid. Heinsius et Heynius ad Apollodorum, p. 345. Sufficit monstrum duxéFoy cogitare. Palæphatus, cap. 39, fabulam suo modo interpretatur. — Non impune de auctis molestiis debellatoris capiendum. Gemino. Noricus, et prima editio Aldi, gemina, ut ad cervicem respiciat. Regii nostri, gemino. Hæres paulo audacius. Laudat Burmannus Plinium, qui, Hist. Nat. XVI, 33, hæredem vocat stolonem ex salice repullulantem. Geminus hæres, duo capita quæ succrescebant in locum unius excisi: sic illa vulneribus fecunda suis; sic haud impune caput recidebatur; sic denique valentior quovis vulnere cervix fiebat. Valens alibi, viribus et robore præstans, hoc loco ad numerum capitum referendum. De his quinque versibus, 70-74, vide in fine notæ subseq.

gue.

73. Ramosam, arboris similem, e qua capita, tanquam rami exstabant: ramosam colubris, ut, X, 21, villosa colubris, et 349, crinitas anMalo, damno. Domui, nempe adjuvante Iolao; Apollodorus, II, v, 2. — Peremi est ex duobus Heinsii MSS. quum cæteri in alia omnia discedant, revinxi, re— duxi, subegi, reliqui, repressi. Heinsius tamen malit perussi aut præussi, quia apud Euripidem, Herc. Fur. 422, pav ienupway. Avien. Arat. 381, hydram Ureret Alcides quum flammiger; at hæc loca male transferuntur ad nostrum. Hercules enim hydram non prius domuit et domitam demum præussit. Regius noster A, reduxi, cum glossa, «<< ad nihilum »; Regius B, a manu prima, revinxi, cum glossa, « in pulCæterum Schirachio valde displicet omnis hæc oratio qua Hercules inter pugnandum certamen illud, tanquam historicus, accurate descripserit. Idem censet, verba gemino hærede et ramosam in oda aut in carmine epico facilius ferri, quam in hac oratione, atque etiam lusum illum domui domitamque peremi dedecere Herculem, et esse frigidum; se ergo valde dubitare de elegantia hujus loci, quem Ovidius, si per fata licuisset, haud dubie emendaturus fuisset. Hæc ille. Videamus tamen, quid ad excusandum poetam dici queat. Primum Hercules non pugnans hæc dicit, sed spectans, et ridens novi serpentis stridorem, cujus adspectus ei necessario in memoriam revocabat

verem. »

[ocr errors]

Quid fore te credis, falsum qui versus in anguem » Arma aliena moves, quem forma precaria celat? » Dixerat ; et summo digitorum vincula collo Injicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus, Pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.

Sic quoque devicto restabat tertia tauri Forma trucis: tauro mutatus membra rebello.

hydram Lernæam. Eam igitur describit, et capita ejus centum vulneribus fecunda suis commode, opinor, cum hoc uno transformato serpente comparat. Neque porro ego putem, frigidum esse lusum Herculeque indignum in verbis, domui domitamque peremi, (sic vers. 195, præsepia vidi, visaque dejeci, et sæpe apud Nostrum ), aut improbandum magnopere in hac oratione vocabulum ramosam. Quidni etiam in sermone quotidiano monstrum πολυκέ

xo cum ramis arboris comparare liceat? Virgilius, Æneid. VII, 30, ramosa cornua, et 189, cornua arborea cervi.

75. Quid fore te credis. Heinsius ex Florentino Sancti Marci, uno Leidensi, Græviano, primo Palatino et Oxoniensi recepit credas, sed nullo jure; indicativus enim bene se habet; duo, credes. - Regius A, credes; Regius B, credis.- Falsum duorum MSS. auctoritate, Medicei et Langerman. Burmannus mutavit in solum, ut opp. hydræ multorum capitum et natis e cæde colubris. Ego vero falsum revocavi. Etenim duo urget Achelous, tu et unus es et falsus serpens. Uni opposuit capita Lernææ hydræ. Nunc ad alterum, ad falsum, transit. Ei nihil opponit, sed premit notionem falsi, dum arma aliena et formam precariam addit, in quibus non est tauto

75

80

logia vitiosa. Vocabulum falsus Noster amat in describendis transformationibus; vide ad VI, 26. Et vidi etiam a Mitscherl. eamdem lectionem esse receptam. - Arma moves, linguam vibras, ut versu 65, aut omnino , pugnam minitaris; Virgilius, Æn. XII, 6, movet arma Precaria, aliena. --- Forma celat eum qui in eam transit, et proprie quidem eo consilio, ut lateat; sic V, 36, Et se mentitis Superos celasse figuris. Multo suavius verbo dissimulare usus est in hac re, II, 374, et Heroid. IV, 104, ubi tauro dissimulante Deum.

leo.

[ocr errors]
[ocr errors]

77. Digitorum vincula exquisite, digiti, quatenus iis tenaciter premebat anguem : etiam versu 315, vincla, digiti nexi. Summo collo, ne mordere posset. Rod.: den Hals mit den Fingerspitzen, quasi legisset summorum. - Angi proprie de iis, quorum guttura comprimuntur, ut spiritum ducere nequeant. Mox Capoferreus legendum censet ordine verborum mutato ceu forcipe guttura pressus, quia comparationem non sumit a presso gutture, sed pressionis a forcipe.

80. Devicto restabat tertia etc. Ex legibus artis luctatoriæ nemo victor exibat, nisi ter adversarium prostravisset. BURM. Inde prácet opeağ victoriam deportare.- Tauro, in taurum.-Rebello; Heinsius con

Induit ille toris a læva parte lacertos,
Admissumque trahens sequitur, deprensaque dura
Cornua figit humo, meque alta sternit arena.
Nec satis id fuerat; rigidum fera dextera cornu
Dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit.
Naides hoc, pomis et odoro flore repletum,
Sacrarunt; divesque meo bona Copia cornu est. >>
Dixerat: at Nymphe, ritu succincta Dianæ,

[blocks in formation]

quo

ita

82. Induit ille toris etc. Locus obscurus, quem adeo interpretes silentio præterierunt. Si quid ego video, sensus est hic: Hercules suscipit toros meos lacertis suis, meque retro currentem trahit quidem, sed et sequi cogitur, donec deprehensa, etc. Fortasse respexit Ovidius monumentum aliquod, in expressum erat hoc certamen.-Toris lacertos; Leidensis, toros lacertis, quod probat Gronovius ad Senecam, Hercul. Fur. 1312. — - Regii nostri, toris lacertos. - Induit toris lacertos, tori mei implicant lacertos ejus, dum collum meum amplectitur.- Admissus taurus, ut admissi equi.- Deprensaque... humo. Ita debellari solebant tauri; vid. Gronovius, Observ. I, 17.- Regii nostri habent depressa humo.— Arena æque recte ac arena. Vid. Heinsius ad Amor. III, II, 25.

[blocks in formation]

85

Paci et Fortunæ tribui solet, de quo vide Apollodorum, II, VII, 5, ibique Heynium. Horat. Carm. secul. 59 Apparetque beata pleno Copia cornu. Sed apud Apollodorum Acheloo redditur hoc cornu, ejusque loco Hercules Amaltheæ cornu accipit. Sic et cæteri Græci. · Cornu vel sinistrum, secundum Schol. Homer., vel dextrum, auctore Schol. Lyc. 5o. Sensus fabulæ : Pars erepta fluvio facta est terra fertilis. Diodorus et Strabo putant, brachium fluvii alio deductum ab Hercule terræ adjacenti fertilitatem dedisse.. Trunca a fronte, ut frons fieret trunca. Naides, Acheloi filiæ. Hyginus, Hesperidibus sive Nymphis donavit ; ubi tamen vide Munkerum. Sacrarunt; vide ad X, 646.

[ocr errors]

89. Dixerat ; at Nymphe, etc. Regii nostri, et Nymphe.- Satiatis edendo convivis, mensa prima cum dapibus removebatur, idque in hoc convivio factum esse, supra VIII, 570, narrabatur. Mox secunda mensa cum vino, pomis, nucibus, quæ bellaria eta dicuntur, apponebatur; vid. Cerda ad Virg. Æneid. I, 723: hinc non solum epulæ, sed etiam mensæ dicuntur apponi; VIII, 570, et 831.-Succincta, quo expeditior esset in ministerio; confer, VIII, 660.-Fusis. Alibi sparsis capillis.—

« ZurückWeiter »