Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

(Edid. SCHOEPFLIN, Alsat. diplomat., t. I, p. 367, n° 465.)

Henricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex semper augustus, universis quibus hee littere ostense fuerint gratiam suam et omne bonum. Solum ea sunt ad perpetuos usus et ad animarum remedia salubriter deposita et conservata que a munificentia nostra manus pauperum deportant. Quare saluti nostre salubriter consulentes, eam donationem quam dilectus fidelis noster comes Sigebertus de Werda et Heinricus et Theodericus comites filii sui, videlicet partem nemoris silve inferioris que spectat ad Brumat, totum videlicet nemus cum paludibus et pratis que de via que dicitur Breittweg inter paludem et silvam domini Burckardi de Blyde usque ad Rhenum tendit cum omni jure et libertate quo illud tenebat, domui hospitalis Sancti Spiritus in Steffansfelt jure hereditario dederunt, ratam et firmam habemus; tamen pro censibus predicti fratres duos cappones in curiam Nazarii singulis annis dare tenentur. Confirmamus et donationem prefatis fratribus factam in molendino, que locum habet super aquam que dicitur Durroso cum aquarum decursibus, ita quod annuatim de ipso molendino duo solidi in curiam comitis persolvantur. Insuper confirmamus eis eam gratiam qua ex parte aque de omnibus bonis suis et de pecudibus in banno ville Brumat decimam non persolvant. Ut autem hec nostra donatio et confirmatio rata in perpetuum permaneat, litteras nostras eisdem fratribus dari jussimus sigillatas.

[ocr errors]

Testes autem qui aderant sunt hii: . . . marchio de Baden, pincerna de Winterstett, H. de Ravenspurg, frater B. de Tannenrode, et alii quamplures.

Actum apud Hagenoam, anno ab incarnatione Domini M.CC.XXXII, idibus novembris, indictione VI.

Apud Hagenoe,

Henricus, Romanorum rex, omnibus licentiam concedit se trans10 decembris. ferendi cum rebus et personis ad fratres hospitalis sui de Haguenau, eosdemque ab omni servitio sibi debito, quod ad dispendium hospitalis redundare posset, eximit.

(Inedit. ex cod. sub initio seculi decimi octavi exarato, dicto Chartulaire des prémontrés de Haguenau, in archivo Argentinensi, fol. 16, 32 et 104.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex semper augustus, scultetis qui pro tempore fuerint Hagenoe ceterisque imperii fidelibus quibus hec litera exhibita fuerit, gratiam suam et omne bonum. Religiosam vitam habentibus regale debet adesse presidium, ne cujusvis temeritatis incursus aut eos a bono proposito revocet aut in eis, quod absit, robur sue conversationis infringat. Hinc est quod ad notitiam singulorum volumus pervenire quod nos pro anime nostre salute hospitali nostro in Hagenau de liberalitate regia duximus indulgendum quod quicumque homines nostri, zelo fidei ac devotionis accensi, se cum rebus et personis ad fratres hospitalis ipsius transferre voluerint, sive in habitu religionis sive in seculari habitu, Domino servituri in ipsius ordinis confratria, quocumque modo nobis attineant, transferendi se illuc liberam habeant facultatem, nec postea teneantur nobis in aliquibus servitiis que in hospitalis valeant redundare dispendium vel gravamen. Per gratiam quoque (a) nostram firmiter inhibemus ne quis scultetus aut officialis noster sive alia persona predictum hospitale in hac gratia sibi facta (b) presumat aliquomodo molestare et etiam contra ipsam venire; quod qui attemptare (c) presumpserit, triginta marcas auri componat, quarum medietas cedat nobis; reliqua medietas passis injuriam persolvatur.

Datum apud Hagenoe, calendis decembris, indictione sexta.

Henricus, Romanorum rex, Waltero de Hochdorf monasterii Montis Angelorum bona in Aargau sita, quamdiu abbati ejusdem ecclesiae placuerit, tuenda commendat.

(a) Alias ergo.

(b) Alias vel statu.

(c) In omnibus acceptare, male.

IV. Pars 2.

75

Apud Hagenowe, 2 decembris.

(Memorat. ap. Versuch einer Darstell. des reichsfreien Stift. Engelb., p. 68, not. 5. Adsunt in archivo Engelberg. duo hujus mandati exemplaria, ambo originalia, unum penes abbatem, alterum penes defensorem monasterii verisimiliter remansura. Huic primo desunt notae chronologicae, quae leguntur in fragmento pergamenae nunc trans originale insuto. Secundum autem integrum infra exhibemus ad ann. sequentem, 11 januarii.)

Data apud Hagenowe, IIII nonas decembris, indictione VI.

Apud Spiram,

Henricus, Romanorum rex, scholas in Mühlhausen, sicut sibi 9 decembris. cives ipsi jus recognoverunt, ecclesiae Sancti Blasii donat, Alberto plebano et successoribus ejus concedens ut ipsas scholas cum elemosina regali ordinare possint.

(Inedit. ex copia ab Heinrico abbate de Volkolderode anno 1348 transumpta et in archivo Dresdensi asservata.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus hee littere fuerint ostense, gratiam suam et omne bonum. Cum omne jus patronatus earum ecclesiarum quarum donatio ad nos pertinere dinoscitur et eas parochias magis semper augmentis et aliis dignitatibus exaltare (a), notum esse volumus universis quod nos scolas in Mulhusen, sicut ipsi cives nostri in ejusdem (b) assignatione nobis jus recognoverunt, ecclesie Sancti Blasii de cetero concessimus et dedimus locandam; eamdem gratiam Alberto tunc temporis ibi plebano et nostro cappellano et aliis suis successoribus de nostra munificentia facientes, ita quod de cetero ad voluntatem eorum regimen scolare et ipsas scolas etiam cum elemosina que in eadem civitate nostra Mulhusen dicitur elemosina regalis, ordinare possint, sicut suis justitiis et utilitatibus viderint expe

(a) Deest in copia debeamus vel hujusmodi.

(b) Sic et infra quoque locandam singulariter, licet ad vocem scholas referantur.

dire. Ut autem hec donatio nostra rata in perpetuum permaneat, litteras nostras eidem ecclesie dedimus sigillatas.

Datum apud Spiram, V idus decembris, indictione sexta.

Henricus, Romanorum rex, Ludovicum Francorum regem rogat [Circa annum

ut contra se, comitem Barrensem et cives Metenses nullum episcopo Metensi auxilium impendat vel ab hominibus regni Franciae impendi permittat.

(Inedit. ex collect. De Camps, t. LXVII, in Biblioth. praecipua Paris., ubi dicitur a extr. du lib. principum de la bibl. Colb., t. I, fol. 26 recto. »)

Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, dilectis et fidelibus suis universis baronibus et hominibus suis ad quos presentes pervenerint, salutem et dilectionem. Litteras charissimi fratris et amici nostri illustrissimi Romanorum regis et semper augusti recepimus in hec verba :

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, charissimo fratri et amico suo Ludovico illustri Francie regi salutem et sincere dilectionis affectum. Cum nos de providentia nostri [consilii] principi nostro Metensi episcopo, velut tenemur authoritate imperii, de fidelibus nostris civibus Metensibus plenam de quibuslibet lesionibus satisfactionem voluissemus justitiam exhibere (a), idem episcopus boni non consentiens, sed omnia volens in strenuitate sua et malitia tractare, a jamdictis civibus recusabat justitiam acceptare. Propter quod mandavimus dilecto fideli nostro comiti Barrensi et rogavimus eumdem ut amore nostri memoratis civibus assisteret, ipsos contra dictum episcopum pro viribus adjuvando (1). Sane quod veridico (a) Sic. Verisimiliter legendum secundum justitiam exhiberi.

(1) De civitate Metensi non est praetereundum quomodo episcopus Johannes per quoddam castrum Sancti Germani cum adjutoribus suis fere per biennium cives impugnaverit, et quo

exeuntem.]

cognovimus ex relatu quod prelibatus episcopus ad nocumentum predictorum civium nostrorum magnatum ac baronum regni vestri auxilium invocet et requirat, sinceritatem vestram rogamus cum instantia et monemus quatenus sepedicto episcopo contra nos et comitem Barrensem ac cives Metenses nullum prorsus consilium vel auxilium impendatis aut hominibus regni vestri impendere permittatis, memorie nostre salubriter revocantes quod.

[Henrici litterarum finis omnino desideratur (1).]

Quia igitur predicto regi stricto pacis et amicitie federe tenemur astricti, vobis mandamus et inhibemus ne contra eumdem regem vel predictum comitem Barri seu cives Metenses consilium vel auxilium impendatis episcopo memorato.

Actum apud Sanctum Germanum in Laya, anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo secundo, mense januario.

modo [Henricus] comes Barri episcopum deseruit, et mediante pecunia Metensibus quos impugnabat reconciliatus et eis associatus, multa castra urbi contraria dejecit. Episcopum et ducem Matthaeum nepotem suum impugnavit, donec dux ipse relicto episcopo, de necessitate reconciliatus est avunculo, et ita factus est Metensis adjutor. » ALBERIC. TRIUMFONT., ad ann. 1232, ap. LEIBNITZ, Access., tom. II. Castra autem de quibus apud Albericum mentio fit, erant dicta Florange, Virey, Neufchatel et Sancy. Paulo post dux Lotharingiae, Barrensis comes et Metenses coadunatis viribus castrum Sancti Germani vi ceperunt. Bello tamen quo tamdiu partes istae ferbuerant, finis anno 1234 imposita est. Cf. DUCHESNE, Hist. de Bar, et Hist. de Metz par des relig. bénédictins, t. III, passim.

(1) Quum in copia hic legatur « déchiré sur l'original, » pauca admodum spes remanet de reperiendis aliunde chronologicis notis. Litteras tamen circa annum 1232 exeuntem, tum ex rerum serie, tum ex ipso Ludovici noni mandato, non inepte reponendas esse censemus. Ludovicus enim, anno nostra computatione 1233 ineunte, apud Sanctum Germanum in Laya revera morabatur.

« ZurückWeiter »