Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Henricus, Romanorum rex Dei gratia semper augustus, universis imperii fidelibus paginam hanc visuris gratiam suam et omne bonum. Regali munificentie cedit ad gloriam si dignis extollit honoribus, si rerum amplificat incrementis sui cultores lateris et suorum conscios secretorum. Hinc enim devotio pullulat in subjectis et augetur numerus in devotis, multiplicante munificentia per exemplum quicquid potuit per gratiam contulisse. Inde est quod notum esse volumus universis nostris fidelibus tam presentibus quam futuris quod constitutus in presentia nostra dilectus princeps noster Sifridus archiepiscopus Moguntinus celsitudini nostre supplicavit attente ut donationem et concessionem principatus Laurissensis ecclesie cum omni honore, vasallis, ministerialibus, castris, oppidis, proventibus, juribus et pertinentiis suis, a domino et patre nostro Friderico invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, nobis presentibus et consentientibus, laudabiliter sibi factam et ecclesie Moguntine (1), denuo ratam habere et conservare inviolabiliter deberemus. Nos igitur attendentes grata obsequia que dicta ecclesia Moguntina nobis et progenitoribus nostris noscitur impendisse, considerantes etiam servitia debita imperio que per impotentiam monasterii memorati ei hactenus sunt subtracta, per dictum archiepiscopum et successores ejus posse congrue exhiberi, concessionem et donationem predictam tanquam de assensu nostro factam ratam habentes, presentis regalis pagine sancimus edicto quatenus nulla persona alta vel humilis, ecclesiastica vel mundana, ei ausu temerario contraire presumat. Quod si quis attentaverit, preter indignationem quam ex hoc incidet, quinquaginta libras auri se noverit compositurum, quarum medietatem curie nostre, alteram vero parti passe injuriam volumus applicari.

Testes hujus confirmationis nostre sunt : B. patriarcha Aquilegiensis, E. Salzburgensis archiepiscopus, H. Herbipolensis, E. Bambergensis, S. Ratisbonensis imperialis aule cancellarius, Heinricus Wormatiensis, C. Frisingensis episcopi, abbas Sancti Galli, Saxonie, Meranie, Karinthie

(1) Cf. supra, p. 326 et seqq.

duces, de Baden, de Burgaw marchiones, de Meileburg (sic) (a), de Scowenburg, de Waldeck comites, C. de Durnen, H. de Liesberg, G. de Eppenstein, G. de Butingen, G. et C. de Hohenloch, W. de Bolanden, ... de Amxenburg (?), de Bapenheym, W. de Lympurg,

de Rahs, et alii quamplures.

Datum apud Chindacum (6), anno Domini M. CC. XXXII, V kalendas maii, indictione V.

Apud Augustam, 18 maii.

Henricus, Romanorum rex, de providentia consilii sui confirmat privilegium quod imperator pater suus praeposito et capitulo Sancti Servatii in Trajecto super divisione bonorum praepositurae et capituli contulit.

(Inedit. ex Chartul. Mss. S. Servatii Traject., in Biblioth. reg. Paris., tom. III,

fol. 5 recto.)

Henricus septimus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus, universis imperii fidelibus hanc litteram inspectoris gratiam suam et omne bonum. Ad utriusque vite felicitatem prodesse nobis non ambigimus cum loca divino cultui mancipata juvaverimus ampliare, et eorum quieti et tranquillitati providemus ne scandala in ipsis et dissentiones valeant suboriri. Quapropter significandum duximus universis tam presentibus quam futuris quod nos e providentia consilii nostri confirmationem et privilegium quod serenissimus dominus imperator pater noster preposito et capitulo Sancti Servatii in Trajecto super divisione bonorum prepositure et capituli memorati contulit, habemus ratum auctoritate regia confirmantes. Statuimus igitur et sub interminatione gratie nostre districte precipimus ut nulla unquam persona ecclesiastica vel secularis

(a) Vid. supra, p. 272 et 273, not. b.

(6) Sic in impressis et in ipso codice. Luce tamen clarius legendum Sibidatum (Cividale); cf. supra, p. 321, not. 1.

ordinationem et divisionem bonorum ecclesie prelibate infringere audeat aut cujusquam ingenii scrupulo permutare. Quod qui facere presumpserit, indignationem Dei omnipotentis nostreque celsitudinis gravissimam offensam se noverit incursurum. Ad hujus itaque facti nostri perennem memoriam et stabilem firmitatem , presens exinde conscribi privilegium et sigillo nostro jussimus insigniri.

Actum apud Augustam, anno dominice incarnationis MCCXXXII, XV kalendas junii, indictione V.

Apud Werdam, 24 maii.

Henricus, Romanorum rex, abbati et conventui Sanctae Crucis apud Donauwerth concedit ut minister loci ejusdem jure debito quod dicitur Vogetmuete debeat esse contentus et quemcumque ex officiatis imperii voluerint, sibi eligant in defensorem; aliaque jura a praedecessoribus suis indulta eisdem confirmat.

(Edit. ap. Monum. Boic., t. XVI, p. 35, in Monum. Werdens.)

Heinricus septimus Dei gracia Romanorum rex et semper augustus , universis imperii fidelibus presens scriptum inspecturis gratiam suam omne bonum. Vestre innotescat universitati quod a predecessoribus nostris Romanorum imperatoribus et regibus monasterio Sancte Crucis in Werda et abbati et conventui loci ejusdem aactenus est concessum quod ministro loci ejusdem et insuper nulli hominum licere debeat quod a colonis eorum aliqua accipiat stipendia , aut bona ejusdem monasterii destituere vel instituere aliquibus personis, aut in personas easdem aut aliqua bona ejusdem monasterii exercere indebitas exactiones , sed tantum jure debito quod in vulgari Vogetmuete dicitur debeat esse contentus; quod ipsius monasterii advocatia non debeat ab imperio aliquatenus alienari vel sequestrari. Item ipsis est concessum ut quemcumque ex officiatis imperii voluerint, sibi eligant in gubernatorem et defensorem advocatie monasterii memorati, quod ille non debeat ipsis in personis propriis aut quibuslibet

IV. Pars 2.

72

jurisdictionibus eorum vel bonis eorum immeritam inferre molestiam aut aliquatenus presumere debeat indebite perturbare. Verum quicumque ad hujusmodi gubernationem et conservationem supradicte libertatis supradicto monasterio concesse inutilis aut flagitiosus extiterit, eo ipso idem abbas et conventus liberam debent habere potestatem alium ad hujusmodi ministerium eligendi. Pecora etiam eorum debent specialiter in nemore nostro apud curtim Lederstat et etiam in aliis omnibus pratis, pascuis et nemoribus civilibus et legalibus (a) liberam habere potestatem evagandi. Cum igitur supradictis abbati et conventui hec eadem longe a retroactis temporibus a predecessoribus nostris sint concessa , nos culmini nostre magnificentie in hac parte satagentes, supradictas concessiones eisdem concessas de liberalitate nostre majestatis approbantes perpetuo confirmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre approbationis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, etc. (sic).

Datum apud Werdam, IX kalendas junii, indictione V.

Apud Egram, 29 junii.

Henricus, Romanorum rex, nomine suo renovat confoederationem mutuam inter Ludovicum Francorum regem et patrem suum initam, et eam in anima sua jurari praecipit.

(Inedit. ex Registro sive Chartulario Philippi Augusti, ap. Bibl. reg. Paris. ,

n° 8408, fol. 168 recto, et 170 verso, ubi tamen non ad integrum, sed quasi sub compendio exhibetur.)

Confederatio inter Henricum regem Romanorum filium predicti Frederici et eumdem Ludovicum regem [de] verbo ad verbum, sicut in confederatione precedenti (1); que sic incipit : « H. Dei gratia Romanorum

(a) Forsitan legendum regalibus.

(1) Ea scilicet quae supra integra datur, p. 354 et seqq., sub dato apud Pcrlum Naonis , maio 4232.

rex et semper augustus. Sincere dilectionis affectus et cetera, » et ita terminatur : « Predictam itaque confederationem precepimus et injunximus jurandam pro nobis et in anima nostra a Cunrado curie nostre cappellano preposito de Egra et Henrico camerario nostro de Nuremberc.

» Actum anno dominice incarnationis M° CC° XXX° secundo, III kalendas julii, indictione quinta.

» Datum apud Egram, anno, kalendis, indictione prenotatis. »

1° julii.

Henricus, Romanorum rex, cives Ratisponenses sub quibusdam apud Egram, conditionibus in gratiam suam se recepturum fore promittit , condonatis eis injuria ac temeritate ab eis in se factis.

(Edit. a GEMEINER, Regensb. stadtchronik, I, 329 in nota. - Et ap. Monum. Boic.,

tom. XXX, pars I', n° 713 , p. 202, ex originali in archivo ord. praedic.
Ratisp., cujus sigillum periit.)

H[einricus), Dei gratia Romanorum rex semper augustus, dilectis fidelibus suis judicibus, consilio et universis civibus Ratisponensibus gratiam suam et omne bonum. Ex mansuetudine nostre paciencie quam habere volumus ad benignos et devotos, indulssimus vobis multiplices excessus vestros quos commisistis temeriter [in] injuriam nominis nostri, licet uberiorem vindictam reffundere possemus in quosdam concives consorcii vestri, quorum nomina congnovimus et vos cognovistis, qui inpediverunt cum nequiter tum potenter quod a consorcio universitatis vestre non preveniebamur condignis honoribus, immo a vobis recessimus ultimo nec tamquam rex et dominus vester, nec exhibitis hjis in modicis nobis vel in magnis que utriusque competerent honestati. Statuimus igitur pro pena et vindicta eisdem quos una vobiscum nocentes cognovimus in premissis, ut de pecunia nobis promissa solvant quemadmodum ex deliberacione vestri consilii eisdem, cum fuerint auctores ignominie nobis illate, duxeritis inponendum; et si recusaverint inposita ipsis se non daturos ,

« ZurückWeiter »