Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors][ocr errors]

Die Ladung der Stadt Freiburg vor das kaiserliche Hofgericht wird aufgehoben.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

In nomine sancte et individue trinitatis feliciter amen. Carolus quartus divina favente clementia romanorum imperator semper augustus, et Boemie rex, ad perpetuam rei memoriam. Imperialem decet manificentiam, fidelium suorum commodis et quieti gratiose prospicere, et itasubalis protection is cesaree favorabiliter gubernare devotos, utet hii debitis devotionis sue premiis gratulentur, et minus devotispe premiorum parilium ad similia fidelitatis obsequia fortius animentur. Hinc est, quod grata multe fidelitatis obsequia, et multipharie merita probitatis, quibus viginti quatuor, consilium et communitas seu universitas civitatis nostre in Friburg in Briskow, nostri et sacri romani imperii fideles dilecti, apud majestatem cesaream et sacrum imperium virtuosis clarere studuerunt operibus, student ad presens, et studere peramplius in posterum tenebuntur, gratiosius advertentes, ac eos perinde piis nostre benignitatis volentes beneficiis prevenire, subscriptas statim gratias, eisdem viginti quatuor, consilio et communitati de Friburg, nec non ipsi civitati Friburgensi, auctoritate imperiali de plenitudine etiam imperatorie potestatis, ex certa scientia duximus faciendas et facimus, damus et conferimus per presentes. Videlicet, quod ipsi et eorum singuli communiter et divisim, et nominatim dicta civitas Friburgensis, omnes illas libertates, omnia jura et laudabiles consuetudines habere, ipsisque gaudere, frui, perpetuo possit et debeat ac potiri, quas civitas nostra imperialis Colonia, a nostris et recolende memorie divis romanis imperatoribus et regibus predecessoribus nostris obtinuisse dinoscitur et habere, quodque ad nullius actoris, sive litigare et litem ipsis movere desiderantis instantiam, cujuscumque etiam conditionis, dignitatis vel status hujusmodi litigator vel actor existat, prefati viginti quatuor nec non habitatores et incolae civitatis jam dicte de Friburg, communiter et divisim, a nullo prorsus judice, seu ad nullum judicem sive judicium extra civitatem eandem, pro quacumque causa citari et trahi possint vel debeant autalicubiteneantur, super hiis que objecta sibi fuerint de justitia respondere, et juri parere, preterquam coram sculteto suo in civitate Friburgensi predicta, tamdiu, donec actorem quemcumque jure et justicia ibi non contigerit defraudari. Sivero preter hoc cives vel civem seu incolam et habitatorem civitatis predicte, unum vel plures, semel vel sepius, quotiescumque etiam alibi citari, trahi, conveniri, judicariseu banniri contigerit, hoc totum et omnia exinde sequentia nullius decernimus esse vigoris, nullumqne citatis, tractis, judicatis seu bannitis hujusmodi per talia volumus prejudicinm ullo modo aut periculum generari. Quod si quis coram dicto sculteto adversus ipsos vel eorum aliquos seu aliquem accusationem dirigens, in jure, et justicia sua fuerit derelictus, is ulterius suam poterit deferre querelam, et alibi petere, sibi justitiam exhiberi. Hanc insuper antedictis viginti quatuor, nec non consilio et universitati de Friburg duximus gratiam et potestatem ex certa scientia concedendam , ut ipsi in eadem civitate Friburgensivini et bladi, nec non aliarum rerum et mercium, consuetum ungeltum instaurare, ponere et deponere libere possint, quando ipsis placitum, et juxta proprias conscientias et civitatis necessitates visum fuerit expedire, in quo eorum ordinationineminem volumus contraire. Volumus etiam et de innata nobis clementia hoc imperiali edicto ex scientia certastatuimus, de plenitudine predicte imperatorie potestatis, quod universa suburbia, sive preurbia sepedicte civitatis in Friburg, tamilla videlicet, que jam actu fossatis et muris cincta, et civitati applicata seu conjuncta sunt, quam illa, que in posterum cingi, applicari et conjungi continget, omnibus juribus, libertatibus et bonis consuetudinibus inviolabiliter frui perpetuo debeant et gaudere, quibus antedicta antiqua civitas Friburgensis gaudere dinoscitur, et de quibus ei previdit nostra et divorum predecessorum nostrorum romanorum imperatorum et regum liberalitas generosa. Nulli ergo omnino hominum liceat» hanc paginam nostre majestatis infringere, aut

« ZurückWeiter »