Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Nebat: Ante torum calathi lanaque mollis erant. Lumen ad exiguum famulæ data pensa trahebant;

Inter quas tenui sic ait ipsa sono: Mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellæ)

745

Quamprimum nostra facta lacerna manu. Quid tamen audistis? nam plura audire soletis : Quanturn de bello dicitur esse super? Postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas, Improba, quæ nostros cogis abesse viros! 750 Sint tantum reduces. Sed enim temerarius ille Est meus, et stricto quolibet ense ruit. Mens abit, et morior, quoties pugnantis imago Me subit et gelidum pectora frigus habet. Desinit in lacrymas, intentaque fila remittit, 755 In gremio vultum deposuitque suum. Hoc ipsum decuit: lacrymæ decuere pudicam: Et facies animo dignaque parque fuit. Pone metum, venio, conjux ait. Illa revixit;

Deque viri collo dulce pependit onus. Interea juvenis furiales regius ignes

760

Concipit, et cæco raptus amore furit. Forma placet, niveusque color, flavique capilli; Quique aderat nulla factus ab arte decor. Verba placent, et vox; et quod corrumpere non 765 Quoque minor spes est, hoc magis ille cupit. Jam dederat cantum lucis prænuntius ales; Cum referunt juvenes in sua castra pedem. Carpitur attonitos absentis imagine sensus

est:

Ille: recordanti plura magisque placent. Sic sedit: sic culta fuit: sic stamina nevit : Neglectæ collo sic jacuere comæ :

Hos habuit vultus: hæc illi verba fuere:

770

[blocks in formation]

Effugiat positis urgentur pectora palmis,
Nunc primum externa pectora tacta manu.
Instat amans hostis precibus, pretioque, minis-
que;

805

810

Nec prece, nec pretio, nec movet ille minis. Nil agis; eripiam, dixit, pro crimine vitam : Falsus adulterii testis adulter erit. Interimam famulum, cum quo deprensa fereris. Succubuit famæ victa puella metu. Quid victor gaudes? hæc te victoria perdet. Heu quanto regnis nox stetit una tuis! Jamque erat orta dies: passis sedet illa capillis, Ut solet ad nati mater itura rogum. Grandævumque patrem fido cum conjuge castris Evocat: et posita venit uterque mora. Utque vident habitum; quæ luctus causa, requirunt :

Cui paret exsequias, quove sit icta malo. Illa diu reticet, pudibundaque celat amictu

816

Ora: fluunt lacrymæ more perennis aquæ. 820 Hinc pater, hinc conjux lacrymas solantur, et

orant

Indicet: et cæco flentque paventque metu. Ter conata loqui; ter destitit: ausaque quarto, Non oculos adeo sustulit illa suos.

Hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar, inquit,

825

Eloquar infelix dedecus ipsa meum. Quæque potest narrat. Restabant ultima; flevit, Et matronales erubuere genæ.

Dant veniam facto genitor conjuxque coacto. Quam, dixit, veniam vos datis, ipsa nego. 830 Nec mora; celato figit sua pectora ferro;

Et cadit in patrios sanguinolenta pedes. Tunc quoque, jam moriens, ne non procumbat honeste

Respicit. Hæc etiam cura cadentis erat. Ecce super corpus communia damna gementes, Obliti decoris, virque paterque jacent. 836 Brutus adest; tandemque animo sua nomina fallit : Fixaque semanimi corpore tela rapit. Stillantemque tenens generoso sanguine cultrum, Edidit impavidos ore minante sonos: Per tibi ego hunc juro fortem castumque cruorem, Perque tuos manes, qui mihi numen erunt; Tarquinium pœnas profuga cum stirpe daturum. Jam satis est virtus dissimulata diu.

840

[blocks in formation]

790

Condere jam vultus sole parante suos. Hostis, ut hospes, init penetralia Collatina: Comiter excipitur; sanguine junctus erat. Quantum animis erroris inest! parat inscia re

rum

Infelix epulas hostibus illa suis. Functus erat dapibus: poscunt sua tempora somni.

Nox erat, et tota lumina nulla domo. Surgit, et auratum vagina liberat ensem:

Et venit in thalamos, nupta pudica, tuos. Utque torum pressit; Ferrum, Lucretia, mecum

est:

795

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

20

Fecerunt somnos, et leve murmur aquæ.
Blanda quies victis furtim subrepit ocellis,
Et cadit a mento languida facta manus.
Mars videt hanc, visamque cupit, potiturque cu-
pitam:

26

30

35

40

Et sua divina furta fefellit ope.
Somnus abit: jacet illa gravis. Jam scilicet intra
Viscera, Romanæ conditor urbis, eras.
Languida consurgit; nec scit cur languida surgat:
Et peragit tales arbore nixa sonos:
Utile sit faustumque, precor, quod imagine somni
Vidimus. An somno clarius illud erat?
Ignibus Iliacis aderam: cum lapsa capillis
Decidit ante sacros lanea vitta focos.
Inde duæ pariter, visu mirabile, palmæ
Surgunt. Ex illis altera major erat :
Et gravibus ramis totum protexerat orbem;
Contigeratque nova sidera summa coma.
Ecce meus ferrum patruus molitur in illas.
Terreor admonitu; corque timore micat.
Martia picus avis gemino pro stipite pugnant,
Et lupa. Tuta per hos utraque palma fuit.
Dixerat; et plenam non firmis viribus urnam
Sustulit. Implerat, dum sua visa refert.
Interea crescente Remo, crescente Quirino,
Cœlesti tumidus pondere venter erat.
Quo minus emeritis exiret cursibus annus,
Restabant nitido jam duo signa deo.
Sylvia fit mater: Vestæ simulacra feruntur
Virgineas oculis opposuisse manus.
Ara deæ certe tremuit pariente ministra,
Et subiit cineres territa flamma suos.
Hæc ubi cognovit contemtor Amulius æqui,
(Nam raptas fratri victor habebat opes,)
Amne jubet mergi geminos. Scelus unda refugit.
In sicca pueri destituuntur humo.
Lacte quis infantes nescit crevisse ferino,
Et picum expositis sæpe tulisse cibos?
Non ego te, tantæ nutrix Larentia gentis,
Nec taceam vestras, Faustule pauper, opes.
Vester honcs veniet, cum Larentalia dicam :
Acceptus Geniis illa December habet..

60

Martia ter senos proles adoleverat annos:
Et suberat flavæ jam nova barba comæ.
Omnibus agricolis armentorumque magistris
Iliadæ fratres jura petita dabant.
Sæpe domum veniunt prædonum sanguine læti,
Et redigunt actos in sua rura boves.
Ut genus audierunt; animos pater editus auget :65-
Et pudet in paucis nomen habere casis:
Romuleoque cadit trajectus Amulius ense:
Regnaque longævo restituuntur avo.
Mœnia conduntur: quæ, quamvis parva fuerunt,
Non tamen expediit transiluisse Remo.
Jam, modo qua fuerant sylvæ, pecorumque re-

cessus,

70

75

Urbs erat; æternæ cum pater urbis ait:
Arbiter armorum, de cujus sanguine natus
Credor; et ut credar, pignora certa dabo:
A te principium Romano ducimus anno:
Primus de patrio nomine mensis eat.
Vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem.
Dicitur hæc pietas grata fuisse deo.

80

Et tamen ante omnes Martem coluere priores.
Hoc dederat studiis bellica turba suis.
Pallada Cecropidæ, Minoia Creta Dianam,
Vulcanum tellus Hypsipylea colit:
Junonem Sparte, Pelopeiadesque Mycena:
Pinigerum Fauni Mænalis ora caput.
Mars Latio venerandus erat, quia præsidet armis.
Arma feræ genti remque decusque dabant, 86
Quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos;
Mensis in his etiam nomine Martis erit.
Tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis:
Sextus apud populos, Hernica terra, tuos. 90
Inter Aricinos, Albanaque tempora constant,
Factaque Telegoni monia celsa manu.
Quintum Laurentes, bis quintum quicolus

asper,

95

A tribus hunc primum turba Curensis habet.
Et tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinis
Convenit: hic genti quartus utrique deus.
Romulus, hos omnes ut vinceret ordine saltem,
Sanguinis auctori tempora prima dedit.
Nec totidem veteres, quot nunc, habuere Ka-
lendas.

Ille minor geminis mensibus annus erat. 100
Nondum tradideras victas victoribus artes,
Græcia, facundum sed male forte genus.
45 Qui bene pugnarat, Romanam noverat artem:
Mittere qui poterat pila, disertus erat.
Quis tunc aut Hyadas, aut Pleiadas Atlanteas 105
Senserat, aut geminos esse sub axe polos?
Esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur
Sidoniis, Helicen Graia carina notet?
Signaque, quæ longo frater percenseat anno,
Ire per hæc uno mense sororis equos?
Libera currebant, et inobservata per annum
Sidera constabat sed tamen esse deos.
Non illi cœlo labentia signa movebant,

50

55

110

Sed sua; quæ magnum perdere crimen erat. Illaque de fœno: sed erat reverentia fœno, 115 Quantum nunc aquilas cernis habere tuas.

[blocks in formation]

140

Tollitur, et frondes sunt in honore novæ. Janua nunc regis posita viret arbore Phobi: Ante tuas fit idem, curia prisca, fores. Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, Cedit ab Iliacis laurea cana focis. Adde, quod arcana fieri novus ignis in æde Dicitur, et vires flamma refecta capit. Nec mihi parva fides, annos hinc isse priores, 145 Anna quod hoc cœpta est mense Perenna coli. Hinc etiam veteres initi memorantur honores Ad spatium belli, perfide Pœne, tui. Denique quintus ab hoc fuerat Quintilis: et inde Incipit, a numero nomina quisquis habet. 150 Primus, oliviferis Romam deductus ab arvis,

156

Pompilius menses sensit abesse duos. Sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci Nos putat; Egeria sive monente sua. Sed tamen errabant etiamnum tempora; donec Cæsaris in multis hæc quoque cura fuit. Non hæc ille deus tantæque propaginis auctor Credidit officiis esse minora suis: Promissumque sibi voluit prænoscere cœlum ; Nec deus ignotas hospes inire domos. Ille moras solis, quibus in sua signa rediret, Traditur exactis disposuísse notis.

160

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Indolui; patriamque dedi tibi, Romule, mentem.
Tolle preces, dixi: quod petis, arma dabunt.
Festa para Conso: Consus tibi cætera dicet,
Illo facta die cum sua sacra canet.
Intumuere Cures, et quos dolor attigit idem.
Tum primum generis intulit arma socer.
Jamque fere raptæ matrum quoque nomen habe-

bant:

Tractaque erant longa bella propinqua mora. Conveniunt nuptæ dictam Junonis in ædem: 205 Quas inter mea sic est nurus orsa loqui:

O pariter raptæ, quoniam hoc commune tene

mus,

Non ultra lente possumus esse piæ.

215

220

Stant acies; sed utra di sint pro parte rogandi,
Eligite. Hinc conjux, hinc pater arma tenent.
Quærendum, viduæ fieri malimus, an orbæ. 211
Consilium vobis forte piumque dabo.
Consilium dederat. Parent, crinemque resolvunt,
Mæstaque funerea corpora veste tegunt.
Jam stabant acies ferro mortique paratæ ;
Jam lituus pugnæ signa daturus erat:
Cum raptæ veniunt inter patresque virosque;
Inque sinu natos pignora cara ferunt.
Ut medium campi passis tetigere capillis;
In terram posito procubuere genu.
Et, quasi sentirent, blando clamore nepotes
Tendebant ad avos brachia parva suos.
Qui poterat, clamabat avum, tum denique visum;
Et qui vix poterat, posse coactus erat.
Tela viris animusque cadunt; gladiisque remotis
Dant soceri generis, accipiuntque, manus. 226
Laudatasque tenent natas: scutoque nepotem
Fert avus: hic scuti dulcior usus erat.
Inde diem, quæ prima, meas celebrare Kalendas
Ebalides matres non leve munus habent. 230
An quia, committi strictis mucronibus ausa,
Finierant lacrymis Martia bella suis?

Vel, quod erat de me feliciter Ilia mater,
Rite colunt matres sacra, diemque meum.
Quid? quod hiems, adoperta gelu, nunc denique

cedit;

235

240

Et pereunt victæ sole tepente nives. Arboribus redeunt detonsæ frigore frondes; Uvidaque e tenero palmite gemma tumet. Quæque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras, Fertilis occultas invenit herba vias. Nunc fecundus ager: pecoris nunc hora creandi: Nunc avis in ramo tecta laremque parat. Tempora jure colunt Latiæ fecunda parentes, Quarum militiam votaque partus habet. Adde, quod excubias regi Romanus agebat, 245 Qua nunc Esquilias nomina collis habet, Illic a nuribus Junoni templa Latinis Hac sunt, si memini, publica facta die.

[blocks in formation]

280

Illa Numæ conjux consiliumque fuit. Principio nimium promtos ad bella Quirites Molliri placuit jure, deumque metu. Inde datæ leges, ne firmior omnia posset: Cœptaque sunt pure tradita sacra coli. Exuitur feritas, armisque potentius æquum est: Et cum cive pudet conseruisse manus. Atque aliquis, modo trux, visa jam vertitur ara; Vinaque dat tepidis salsaque farra focis. Ecce deûm genitor rutilas per nubila flammas 285 Spargit, et effusis æthera siccat aquis. Non alias missi cecidere frequentius ignes. Rex pavet; et vulgi pectora terror habet. Cui dea, Ne nimium terrere; piabile fulmen Est, ait, et sævi flectitur ira Jovis. Sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi Prodere, Romani numen uterque soli. Nec sine vi tradent. Adhibeto vincula captis. Atque ita, qua possint, erudit, arte capi. Lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, 295 Quo posses viso dicere, Numen inest. In medio gramen, muscoque adoperta virenti Manabat saxo vena perennis aquæ. Inde fere soli Faunus Picusque bibebant.

290

[blocks in formation]

Magna petis, nec quæ monitu tibi discere nostro
Fas sit. Habent fines numina nostra suos
Di sumus agrestes, et qui dominemur in altis 315
Montibus. Arbitrium est in sua tela Jovi.
Hunc tu non poteris per te deducere cœlo:
At poteris nostra forsitan usus ope.
Dixerat hæc Faunus: par est sententia Pici.
Deme tamen nobis vincula, Picus ait.
320
Jupiter huc veniet, valida deductus ab arte.
Nubila promissi Styx mihi testis erit.
Emissi quid agant laqueis, quæ carmina dicant,
Quaque trahant superis sedibus arte Jovem ;
Scire nefas homini. Nobis concessa canantur, 325
Quæque pio dici vatis ab ore licet.
Eliciunt cœlo te, Jupiter: unde minores
Nunc quoque te celebrant, Eliciumque vocant.
Constat Aventinæ tremuisse cacumina sylvæt,
Terraque subsedit pondere pressa Jovis.
Corda micant regis, totoque e pectore sanguis
Fugit, et hirsutæ diriguere comæ.

330

335

Ut rediit animus, Da certa piamina, dixit,
Fulminis, altorum rexque paterque deûm ;
Si tua contigimus manibus donaria puris ;
Hoc quoque, quod petitur, si pia lingua rogat.
Annuit oranti: sed verum ambage remota
Abdidit, et dubio terruit ore virum.
Cæde caput, dixit. Cui rex, Parebimus, inquit:
Cædenda est hortis eruta cepa meis.
340
Addidit hic, Hominis; summos, ait ille, capillos.
Postulat hic animam: cui Numa, Piscis, ait.
Risit; et, his, inquit, facito mea tela procures,
O vir colloquio non abigende meo.
Sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem
Cynthius, imperii pignora certa dabo. 346
Dixit, et ingenti tonitru super æthera motum
Fertur, adorantem destituique Numam.
Ille redit lætus, memoratque Quiritibus acta.
Tarda venit dictis difficilisque fides.
At certe credemur, ait, si verba sequatur
Exitus. En audi crastina, quisquis ades.
Protulerit terris cum totum Cynthius orbem,
Jupiter imperii pignora certa dabit.
Discedunt dubii, promissaque tarda videntur: 355
Dependetque fides a veniente die.

350

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Una nota est Martis Nonis: sacrata quod illis Templa putant lucos Vejovis ante duos. 430 Romulus ut saxo lucum circumdedit alto,

Quilibet, huc, inquit, confuge; tutus eris. O quam de tenui Romanus origine crevit! Turba vetus quam non invidiosa fuit! Ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet, 435 Disce quis iste deus, curve vocetur ita. Jupiter est juvenis: juveniles adspice vultus: Adspice deinde manum: fulmina nulla tenet. Fulmina, post ausos cœlum affectare gigantas,

Sumta Jovi; primo tempore inermis erat. 440 Ignibus Ossa novis, et Pelion altior Ossa

Arsit, et in solida fixus Olympus humo. Stat quoque capra simul: Nymphæ pavisse fe

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar :
Ne toties falli digna fuisse puter.
Præcipue cupiam celari Thesea; ne te
Consortem culpæ gaudeat esse suæ.

At, puto, præposita est fuscæ mihi candida pellex.
Eveniat nostris hostibus ille color.

496

Quid tamen hoc refert, vitio si gratior ipso est! Quid facis amplexus inquinat illa tuos. Bacche, fidem præsta; nec præfer amoribus ullam

Conjugis, assuetæ semper amare virum. Ceperunt matrem formosi cornua tauri;

Me tua: at hic laudi est, ille pudendus amor. Ne noceat, quod amo: neque enim tibi, Bacche, nocebat, 501

Quod flammas nobis fassus es ipse tuas. Nec, quod nos uris, mirum facis. Ortus in igne

Diceris, et patria raptus ab igne manu. Illa ego sum, cui tu solitus promittere cœlum. 505 Heu mihi, pro cœlo qualia dona fero! Dixerat: audibat jamdudum verba querentis Liber, ut a tergo forte secutus erat. Occupat amplexu, lacrymasque per oscula siccat : Et, Pariter cæli summa petamus, ait. Tu mihi juncta toro, mihi juncta vocabula sumes: Jam tibi mutatæ Libera nomen erit.

510

« ZurückWeiter »