Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

vel ce

Vide Virgil. 3. Æneid. Ripae Spercheides. Sperchii fluvii Thessaliae velocissimi, qui in Moliacum exiit sinum.

Vers. 252. Et quae Meonias. Lydiae fluviorum. Nam Lydia a Maeone fluvio Maeonia fuit appellata. Celebrabant carmine ripas. Celebrarant , lebrarunt in melioribus.

Vers. 253. Caystro. Cayster fluvius est Asiae. praeler Asiam paludem la. bens. Virgil. i.

Georg. Quae Asiae circam Dulcibus in pratis rimantur stagna Caystri Flumineae volucres. Cygni flumina incolentes.

Vers. 258. Hesperiosque amnes. Occidentales. Nam Rhenus fluvius est, Galliam a Germania dividens: Rhodanus vero Galliae fluvius : Pudus, Italiae , qui etiam Eridanus vocatur.

Vers. 409. In virgine Nonacriaa. Virginem Nonacrinam, appellat Callistonem Lycaonis silianı , quam cum vidisset Jupiter, ita excellenti ejus pulchritudine captus est , ut cum blanditiis ea potiri non possel, se finxerit Dianam , cujus Callisto fidissima comes erat. Hac igitur arte compressa ab love, cum Arcadem peperisset, in ursam ab Junone ne iterum Jovi placeret, conversa est. Eam vero cum filius Arcas jam adultus in venatione ferire vellet, miseratione Jovis ambo in sydera fuere translata, ac juxta pulum, qui ab ipsis Arcticus fuit cognominatus, collocati. Nonacrina. Nonacrinus et urbs et mons est Arcadiae, unde Nonacrinus derivatur, et pro Arcadio per Synecdoch. ponitur.

Vers. 630. Geminique. A vGgórie pisov.pal.8. in 8 nato pér,etc. Jo. Tzetzes Chil. 94. lib. ut qui satus fuerit a Saturno in forma equi ex Phily ra. Chirurgia quippe , quam et primi exercebant medici, non ad homines solum, sed ad jumenta se extendebat, erantque iidem medici, chirurgi, veterinarii. Centaurus erat, sed justus, ariis medicae , equestris, venatoriae peritissimus, nec non Astronomiae et Musicae. Chironis. Qui Chiron geminus dicitur; nam ex parte anteriori homo , ex posteriori equus videbatur.

Vers 645. Diis. Plutone scilicet querente, et Jove indignante, Hippolylum ab equis discerptum restitui ab Esculapio in vitam posse. Ipse repertoren medicinae talis et artis Fulmine Phaebigevam Stygias detrusit ad undas. Virgil. 7. Æneid. Æsculapius et ipse non sine flagitio Apollinis natus , quid fecit aliud divinis honoribus dignum, nisi quod sanavit Hyppolytum? mor. tem sane habuit clariorem, quod a Deo meruit fulminari. Lactant. lib. de falsa relig. cap. 10.

Vers. 649. Tu quoque care paler. Patri quoque Chironi (cyrhoë exituin praedicit. Nam Chiron non tantum Centuurorum justissimus, sed caeteros homines justitia dicitur superasse. Quum Herculem hospitio suscepisset , sagittasque hydrae sanguine tinctas manibus tractaret, una earum e manibus lapsa, pedem ipsi us percussit, ipsumque tantis doloribus affecit , ut nono die miseratione deorum in astra fuerit sublatus.

Vers. 792. Exuritque ec. Urentibus oculis fascinat. Uritque videndo. Summa. Respicit tum naturam invidiae, quae summa petit, et pestilenti afNatu , Ceu fulmine summa vaporat. Lucr. lib. 5. cum historias duas: Tarquinii

[ocr errors]

434 ANNOT. IN METAM. OVID. Superbi summa papaverum capita baculo decutientis in horto coram nuntio misso sibi a filio Sexto, qui simplices Gabios fefellerat. Liv. lib. 1. Necnon Thrasybuli supereminentes spicas coram Periandri nuncio demetentis. Laërt. lib. 1. quod Periandrum fecisse coram Thrasybulo nuncio refert Aristot. 3. Politicorum. Summa Papavera carpit. Sic vetustiores , alii cacumina , et mox pro ingeniisque opibusque , alii Ingenuis opibus: meliores ingeniis opibusque. Vers. 831. Signum exangue. Statua sine sanguine. In statuam namque

lapideam Aglauros fuit conversa, Oraque. Pausanias in Atticis scribit, Minervae interdicto, ne depositam cistam curiose inspiceret , paruisse quidem Pandroson: reliquas sorores cistam resignasse , visoque Erichthonio, furiis agitatas ex praecipiti arcis loco se misisse. Quod de una carun intimasse vi. detur Noster in Diris in Ibin. Livida se scopulis ut virgo misit ab altis, Dixerat invito quae mala verba Deo.

Vers. 836. Sevocat hanc genitor. Jupiter, Europae Agenoris Phoenicum regis filiae amore captus, Mercurio ab Attica redeunti mandat , ut se quam primum in Phoeniciam conferat, regisque armenta ad littus compellat, ibi namque cum aliis virginibus Europam spatiari viderat. Id vero quum effecisset Mercurius , omni deposita majestate, Jupiter in taurum se convertit , cujus dorsum post multas blanditias Europa ascendere ausa , in Cretam per mare ab Jove est advecta.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]
[graphic]
[graphic]
[graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors]
« ZurückWeiter »