Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cum tanto commune viro. Deprensus Ulixis ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes.

"Neve in me stolidae convicia fundere linguae admiremur eum, vobis quoque digna pudore obicit. An falso Palameden crimine turpe accusasse mihi, vobis damnasse decorum est ? Sed neque Naupliades facinus defendere tantum tamque patens valuit, nec vos audistis in illo crimina: vidistis, praestoque obiecta patebant.

'Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,

305

310

esse reus merui: factum defendite vestrum, consensistis enim. Nec me suasisse negabo, ut se subtraheret bellique viaeque labori temptaretque feros requie lenire dolores. Paruit et vivit. Non haec sententia tantum

315

fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.

Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,

320

ne mandate mihi: melius Telamonius ibit
eloquioque virum morbisque iraque furentem
molliet, aut aliqua producet callidus arte.
Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide
stabit et auxilium promittet Achaïa Troiae,
quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,
Aiacis stolidi Danais sollertia prosit.
Sis licet infestus sociis regique mihique,
dure Philoctete, licet exsecrere meumque
devoveas sine fine caput cupiasque dolenti

me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem:
te tamen adgrediar, fiet tibi copia nostri,
tamque tuis potiar, faveat Fortuna, sagittis,
quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus,
quam responsa deum Troianaque fata retexi,
quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae
hostibus e mediis. Et se mihi conferat Aiax?
Nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo:
fortis ubi est Aiax? Ubi sunt ingentia magni
verba viri? Cur hic metuis? cur audet Ulixes
ire per excubias et se committere nocti

325

330

331

333

335

340

perque feros enses non tantum moenia Troum,
verum etiam summas arces intrare suaque
eripere aede deam raptamque adferre per hostes?
Quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus
gestasset laeva taurorum tergora septem.
Illa nocte mihi Troiae victoria parta est,
Pergama tum vici, cum vinci posse coëgi.

'Desine Tydiden vultuque et murmure nobis
ostentare meum: pars est sua laudis in illo.
Nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas,
solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus.
Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem

345

350

esse nec indomitae deberi praemia dextrae,

355

ipse quoque haec peteret. Peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus, nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret maioris frater Atridae.

Quippe manu fortes, nec sunt mihi Marte secundi: consiliis cessere meis. Tibi dextera bello

360

utilis: ingenium est, quod eget moderamine nostro;
tu vires sine mente geris, mihi cura futuri;
tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum
eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,
nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit
remigis officium, quanto dux milite maior,
tantum ego te supero. Nec non in corpore nostro
pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.

365

'At vos, o proceres, vigili date praemia vestro, proque tot annorum cura, quibus anxius egi, hunc titulum meritis pensandum reddite nostris. Iam labor in fine est: obstantia fata removi altaque posse capi faciendo Pergama cepi. Per spes nunc socias casuraque moenia Troum perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit sapienter agendum, siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, este mei memores! Aut si mihi non datis arma, huic date!' et ostendit signum fatale Minervae.

370

375

378

380

Mota manus procerum est, et quid facundia posset, re patuit: fortisque viri tulit arma disertus.

Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque sustinuit totiens, unam non sustinet iram, invictumque virum vicit dolor. Adripit ensem

et Meus hic certe est (an et hunc sibi poscit Ulixes ?),
hoc' ait utendum est in me mihi: quique cruore
saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,
ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.'
Dixit, et in pectus tum demum vulnera passum,
qua patuit ferrum, letalem condidit ensem.
Nec valuere manus infixum educere telum:
expulit ipse cruor; rubefactaque sanguine tellus.
purpureum viridi genuit de caespite florem,
qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus.
Littera communis mediis pueroque viroque
inscripta est foliis, haec nominis, illa querelae.

14. THE DEIFICATION OF CAESAR.

MET. XV. 746-860.

Caesar in urbe sua deus est, quem Marte togaque praecipuum non bella magis finita triumphis, resque domi gestae properataque gloria rerum, in sidus vertere novum stellamque comantem, quam sua progenies. Neque enim de Caesaris actis ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius. Scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos, perque papyriferi septemflua flumina Nili victrices egisse rates, Numidasque rebelles

385

390

395

750

Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem

755

nominibus Pontum populo adiecisse Quirini,

et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,

quam tantum genuisse virum? Quo praeside rerum humano generi, Superi, favistis abunde.

Ne foret hic igitur mortali semine cretus, ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit

760

Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari
pontifici letum et coniurata arma moveri,
palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis

'Adspice' dicebat 'quanta mihi mole parentur
insidiae, quantaque caput cum fraude petatur,
quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
Solane semper ero iustis exercita curis ?
quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,
nunc male defensae confundant moenia Troiae;
quae videam natum longis erroribus actum
iactarique freto sedesque intrare silentum,
bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,
cum Iunone magis? Quid nunc antiqua recordor
damna mei generis? Timor hic meminisse priorum
non sinit: en acui sceleratos cernitis enses.
Quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve
caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!

Talia nequiquam toto Venus anxia caelo

765

770

775

verba iacit, superosque movet; qui rumpere quamquam

780

ferrea non possunt veterum decreta sororum,

signa tamen luctus dant haud incerta futuri.

Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes
terribilesque tubas, auditaque cornua caelo
praemonuisse nefas. Solis quoque tristis imago
lurida sollicitis praebebat lumina terris.
Saepe faces visae mediis ardere sub astris,
saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae.
Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra
sparsus erat, sparsi Lunares sanguine currus.
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,
mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur
auditi sanctis et verba minantia lucis.
Victima nulla litat, magnosque instare tumultus
fibra monet, caesumque caput reperitur in extis;
inque foro circumque domos et templa deorum
nocturnos ululasse canes, umbrasque silentum
erravisse ferunt, motamque tremoribus urbem.

Non tamen insidias venturaque vincere fata

785

790

795

praemonitus potuere deum; strictique feruntur
in templum gladii, neque enim locus ullus in urbe
ad facinus diramque placet, nisi curia, caedem.
Tum vero Cytherea manu percussit utraque
pectus, et Aeneaden molitur condere nube,
qua prius infesto Paris est ereptus Atridae,
et Diomedeos Aeneas fugerat enses.

800

805

Talibus hanc genitor: Sola insuperabile fatum, nata, movere paras? Intres licet ipsa sororum tecta trium cernes illic molimine vasto

ex aere et solido rerum tabularia ferro,

810

quae neque concussum caeli, neque fulminis iram, nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas. Invenies illic incisa adamante perenni

fata tui generis: legi ipse animoque notavi, et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.

'Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras, tempora, perfectis quos terrae debuit annis. Ut deus accedat caelo templisque locetur, tu facies natusque suus, qui nominis heres impositum feret unus onus, caedisque parentis nos in bella suos fortissimus ultor habebit. Illius auspiciis obsessae moenia pacem victa petent Mutinae; Pharsalia sentiet illum, Emathiique iterum madefient caede Philippi, et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae non bene fisa cadet: frustraque erit illa minata, servitura suo Capitolia nostra Canopo.

'Quid tibi barbariam, gentes ab utroque iacentes Oceano numerem? Quodcumque habitabile tellus sustinet, huius erit; pontus quoque serviet illi. Pace data terris, animum ad civilia vertet iura suum, legesque feret iustissimus auctor: exemploque suo mores reget, inque futuri temporis aetatem venturorumque nepotum prospiciens, prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque iubebit;

815

820

825

830

835

« ZurückWeiter »