Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

6

Alter ad intortos cupiens dare bracchia funes
680 Bracchia non habuit, truncoque repandus in undas

Corpore desiluit; falcata novissima cauda est,
Qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.
Undique dant saltus multaque aspergine rorant,

Emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus, 685 Inque chori ludunt speciem lascivaque iactant

Corpora et acceptum patulis mare naribus efflant. De modo viginti tot enim ratis illa ferebat Restabam solus. Pavidum gelidumque trementi Corpore vixque meum firmat deus ,,Excute" dicens

“ 690 ,,Corde metum Diamque tene.“ Delatus in illam Accessi sacris Baccheaque sacra frequento.

Praebuimus longis Pentheus ,ambagibus aures, Inquit, ,ut ira mora vires absumere posset.

Praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris 695 Corpora tormentis Stygiae demittite nocti!

Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes
Clauditur in tectis; et dum crudelia iussae
Instrumenta necis, ferrumque ignesque, parantur,

Sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis 700 Sponte sua fama est nullo solvente catenas.

Perstat Echionides ; nec iam iubet ire, sed ipse Vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron Cantibus et clara bacchantum voce sonabat.

Ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro 705 Signa dedit tubicen, pugnaeque assumit amorem,

Penthea sic ictus longis ululatibus aether
Movit, et audito clamore recanduit ira.
Monte fere medio est cingentibus ultima silvis

Purus ab arboribus, spectabilis undique campus. 710 Hic oculis illum cernentem sacra profanis

Prima videt, prima est insano concita cursu,
Prima suum misso violavit Penthea thyrso
Mater. Io, geminae clamavit , adeste sorores!

Ille aper, in nostris errat qui maximus agris, 715 Ille mihi feriendus aper.' Ruit omnis in unum

Turba furens; cunctae coëunt trepidumque sequuntur,
Iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,
Iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.

[ocr errors]

Saucius ille tamen ,Fer opem, matertera' dixit 720 ,Autonoë! moveant animos Actaeonis umbrae!'

Illa, quis Actaeon, nescit dextramque precantis
Abstulit; Inoo lacerata est altera raptu.
Non habet infelix, quae matri bracchia tendat;

Trunca sed ostendens deiectis vulnera membris 725 , Aspice, mater!' ait. Visis ululavit Agaue,

Collaque iactavit movitque per aëra crinem;
Avulsumque caput digitis complexa cruentis
Clamat: Io, comites, opus haec victoria nostrum est!

Non citius frondes autumni frigore tactas 730 Iamque male haerentes alta rapit arbore ventus, Quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.

Talibus exemplis monitae nova sacra frequentant Turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.

METAMORPHOSEON

LIBER IV.

12. Athamas und Ino.

V. 416-562.
Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis
Numen erat, magnasque novi matertera vires
Narrat ubique dei, de totque sororibus expers

Una doloris erat, nisi quem fecere sorores.
420 Aspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem

Sublimes animos et alumno numine luno,
Nec tulit et secum: ,Potuit de paelice natus
Vertere Maeonios pelagoque immergere nautas,

Et laceranda suae nati dare viscera matri, 425 Et triplices operire novis Minyeïdas alis :

Nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores ?
Idque'mihi satis est ? haec una potentia nostra est?
Ipse docet, quid agam - fas est et ab hoste doceri;

Quidque furor valeat, Penthea caede satisque 430 Ac super ostendit. Cur non stimuletur eatque Per cognata suis exempla furoribus Ino?

Est via declivis funesta nubila taxo, Ducit ad infernas per muta silentia sedes.

Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes 435 Descendunt illac simulacraque functa sepulchris.

Pallor hiemsque tenent late loca senta, novique,
Qua sit iter, manes, Stygiam qua ducat ad urbem,
Ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.

Mille capax aditus et apertas undique portas
440 Urbs habet; utque fretum de tota flumina terra,

Sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli
Exiguus populo est turbamve accedere sentit.

1

Errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae,

Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, 445 Pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae. 447 Sustinet ire illuc caelesti sede relicta

Tantum odiis iraeque dabat – Saturnia luno.

Quo simul intravit sacroque a corpore pressum 450 Ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora

Et tres latratus simul edidit. Illa sorores
Nocte vocat genitas, grave et implacabile numen.
Carceris ante fores clausas adamante sedebant

Deque suis atros pectebant crinibus angues. 455 Quam simul agnorunt inter caliginis umbras,

Surrexere deae. Sedes scelerata vocatur:
Viscera praebebat Tityos lanianda, novemque
lugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae

Deprenduntur aquae, quaeque imminet, effugit arbos; 460 Aut petis aut urgues ruiturum, Sisyphe, saxum;

Volvitur Ixion et se sequiturque fugitque;
Molirique suis letum patruelibus ausae
Assiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.

Quos omnes acie postquam Saturnia torva 465 Vidit, et ante omnes Ixiona, rursus ab illo

Sisyphon aspiciens ,Cur hic e fratribus' inquit
,Perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum
Regia dives habet, qui me cum coniuge semper

Sprevit?' et exponit causas odiique viaeque, 470 Quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi

Staret, et in facinus traherent Athamanta sorores.
Imperium, promissa, preces confundit in unum
Sollicitatque deas. Sic haec Iunone locuta

Tisiphone canos, ut erat turbata, capillos 475 Movit et obstantes reiecit ab ore colubras,

Atque ita ,Non longis opus est ambagibus' inquit: ,Facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum Desere teque refer caeli melioris ad auras.“

Laeta redit luno; quam caelum intrare parantem 480 Roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit
Importuna facem fluidoque cruore rubentem
Induitur pallam tortoque incingitur angue

[ocr errors]

Egrediturque domo. Luctus comitatur euntem 485 Et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.

Limine constiterat: postes tremuisse feruntur
Aeolii, pallorque fores infecit acernas,
Solque locum fugit. Monstris est territa coniunx,

Territus est Athamas, tectoque exire parabant: 490 Obstitit infelix aditumque obsedit Erinys

Nexaque vipereis distendens bracchia nodis
Caesariem excussit; motae sonuere colubrae,
Parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae

Sibila dant saniemque vomunt linguaque coruscant. 495 Inde duos mediis abrumpit crinibus angues

Pestiferaque manu raptos immisit; at illi
Inoosque sinus Athamanteosque pererrant
Inspirantque graves animas; nec vulnera membris

Ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus. 500 Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,

Oris Cerberei spumas et virus Echidnae,
Erroresque vagos caecaeque oblivia mentis
Et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,

Omnia trita simul; quae sanguine mixta recenti 505 Coxerat aere cavo, viridi versata cicuta.

Dumque pavent illi, vergit furiale venenum
Pectus in amborum praecordiaque intima movit.
Tum face iactata per eundem saepius orbem

Consequitur motis velociter igpibus ignes. 510 Sic victrix iussique potens ad inania magni Regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.

Protinus Aeolides media furibundus in aula
Clamat ,Io, comites, his retia tendite silvis!

Hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena, 515 Utque ferae sequitur vestigia coniugis amens,

Deque sinu matris ridentem et parva Learchum
Bracchia tendentem rapit et bis terque per auras
More rotat fundae rigidoque infantia saxo

Discutit ora ferox. Tum denique concita mater, 520 Seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni,

Exululat passisque fugit male sana capillis,
Teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis
„Euhoe Bacche sonat. Bacchi sub nomine luno

« ZurückWeiter »