Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim
Scripseris in Maeci descendat judicis aures

Et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis: delere licebit

Quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer interpresque deorum
Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones ;
Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis,
Saxa movere sono testudinis et prece blanda
Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu probibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno:

Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus,
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes,
Et vitae monstrata via est; et gratia regum
Pieriis tentata modis; ludusque repertus
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen an arte

390

395

400

405

Quaesitum est; ego nec studium sine divite vena
Nec rude quid posset video ingenium alterius sic
Altera poscit opem res et conjurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam

410

Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
Abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat
Tibicen didicit prius extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse: Ego mira poëmata pango;
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
Et quod non didici sane nescire fateri.

Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
Assentatores jubet ad lucrum ire poëta
Dives agris, dives positis in fenore nummis.

415

420

Si vero est unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor si sciet inter-
Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae; clamabit enim, Pulchre! bene! recte!
Pallescet super his, etiam stillabit amicis
Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Ut qui conducti plorant in funere dicunt

Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis
Et torquere mero quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus: si carmina condes.
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quintilio si quid recitares, Corrige sodes
Hoc, aiebat, et hoc. Melius te posse negares
Bis terque expertum frustra, delere jubebat
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem
Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,
Culpabit duros, incomptis adlinet atrum
Traverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
Fiet Aristarchus; non dicet: Cur ego amicum
Offendam in nugis? Hae nugae seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Ut mala' quem scabies aut morbus regius urget
Aut fanaticus error et iracunda Diana,
Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam
Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,

425

430

435

440

445

450

455

Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, licet, Succurrite, longum
Clamet, Io cives! non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre et demittere funem,
Qui scis an prudens huc se projecerit atque
Servari nolit? dicam, Siculique poëtae

460

Narrabo interitum. Deus immortalis haberi

Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
Insiluit. Sit jus liceatque perire poëtis :
Invitum qui servat idem facit occidenti.

465

Nec semel hoc fecit, nec si retractus erit jam
Fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis apparet cur versus factitet, utrum
Minxerit in patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus: certe furit ac velut ursus
Objectos caveae valuit si frangere clathros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
Quem vero arripuit tenet occiditque legendo,
Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

470

475

NOTES.

[blocks in formation]

Abbreviations of grammatical terms, as gen., dat., sing., pres., infin., etc., and many of a miscellaneous character, as B. C., A. U. C., MSS., etc., need no explanation.

« ZurückWeiter »