Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec contentus eo, missi de gente Molossá
Obsidis unius jugulum mucrone resolvit :
Atque ita semineces partim ferventibus artus
Mollit aquis, partim subjecto torruit igni.
Quos simul imposuit mensis, ego vindice flammd 230
In dominum, dignosque everti tecta Penates.
Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris
Exululat, frustraque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem: solitaeque cupidine caedis
Utitur in pecudes, et nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes, in crura lacerti,

236 Fit lupus; et veteris servat vestigia formae : Canities eadem est, eadem violentia vultus, lidem oculi lucent, eadem feritatis imago.

226. De gente Molossa. Molossi , populi sunt Eryri, à quibus bello victis Lycaon obsides acceperat , quorum unum jugulavit , ut ipsum Jovi apponeret.

230. Quos simul imposuit mensis. Hoc Hyginus lib. 1 lit. Arctophy. lax, refert de Arcade Calistonis filio, caeso à Lycaone. Verum idem in fab. 176. narrat, Lycaonis filios Jovem tentaturos , deus ne esset, carnem humanam cum alia mixtam ei in epulo apposuisse. Quod itidem tradit Apollodorus 3. lib. Natal. Comes lib. 9 cap. 9. scribit Lycaonem in lupum versum , quod in ara Jovis Lycaei infante mactato humanum sanguinem libaverat. Boccatius refert Lycaonem obsidem à Molossis devictis sibi datum , eorumdem legatis repetentibus edendum apposuisse. Aliter Clemens Alex. Admonil. ad gentes. Aliter Pausanias in Atticis.

[ocr errors][merged small][ocr errors]
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[ocr errors][ocr errors]

Occidit una domus, sed non domus una perire 240
Digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinnys.
In facinus jurasse putes: dent ocyus omnes,
Quas meruere pati (sic stat sententia) poenas.
Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque frementi
Adiiciunt: alii partes assensibus implent. 245
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus: et quae sit terrae mortalibus orbae
Forma futura rogant; quis sit laturus in aras
Thura? ferisne paret populandas tradere terras?
Talia quaerentes (sibi enim fore caetera curae) 250
Rex Superum trepidare vetat: sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mira.
Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras :
Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether
Conciperet flammas , totusque ardesceret axis. 255
Esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,
Quo mare, quo tellus, correptaque regia caeli,
Ardeat; et mundi moles operosa laboret.

FAB. VII, Occidit una domus. Postea quam Jupiter exemplo Lycaonis ostendit, quam tetris sceleribus infecti sint homines, concludit totum genus humanum penitus esse perdendum. Sicque poëta fabulam cum fabula ac mutationem cum mutatione connectit. Narraturus enim quemadmodum lapides a Deucalione et Pyrrha post terga jacti, partim in mares, partim in foeminas fuêre conversi, ante describit diluvium , quo genus humanum fuit extinctum.

244. Pars voce probant. Allusum videtur ad Curiam Romanam , in qua Majorum gentium patres sententiam dicebant ; Minorum gentium patres in aliorum sententias pedibus ibant, unde pedarii dicti. Aul. Gel. 3. lib, 18.

« ZurückWeiter »