Nec contentus eo, missi de gente Molossá 236 226. De gente Molossâ. Molossi, populi sunt Epyri, à quibus bello victis Lycaon obsides acceperat, quorum unum jugulavit, ut ipsum Jovi apponeret. 230. Quos simul imposuit mensis. Hoc Hyginus lib. a tit. Arctophylax, refert de Arcade Calistonis filio, caeso à Lycaone. Verum idem in fab. 176. narrat, Lycaonis filios Jovem tentaturos, deus ne esset, carnem humanam cum alia mixtam ei in epulo apposuisse. Quod itidem tradit Apollodorus 3. lib. Natal. Comes lib. 9 cap. 9. scribit Lycaonem in lupum versum, quod in ara Jovis Lycaei infante mactato humanum sanguinem libaverat. Boccatius refert Lycaonem obsidem à Molossis devictis sibi datum, eorumdem legatis repetentibus edendum apposuisse. Aliter Clemens Alex. Admonil. ad gentes. Aliter Pausanias in Atticis. 245 Occidit una domus, sed non domus una perire 240 FAB. VII. Occidit una domus. Postea quam Jupiter exemplo Lycaonis ostendit, quam tetris sceleribus infecti sint homines, concludit totum genus humanum penitus esse perdendum. Sicque poëta fabulam cum fabula ac mutationem cum mutatione connectit. Narraturus enim quemadmodum lapides a Deucalione et Pyrrha post terga jacti, partim in mares, partim in foeminas fuêre conversi, ante describit diluvium, quo genus humanum fuit extinctum. 244. Pars voce probant. Allusum videtur ad Curiam Romanam, in qua Majorum gentium patres sententiam dicebant; Minorum gentium patres in aliorum sententias pedibus ibant, unde pedarii dicti. Aul. Gel. 3. lib. 18. |