Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

4

Torquet, ef immensos saltu sinuatur in arcus,.
Ac media plus parte leves erectus in auras
Despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto,
Si totum spectes, geminas qui separat Arctos.
Nec mora; Phoenicas, sive illi tela parabant
Sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,
Occupat: hos morsu, longis amplexibus illos,
Hos necat afflati fupeşta tabe veneni.

Fecerat exiguas jam sol altissimus umbras:
Quae mora sit sociis miratur Agenore natus,
Vestigatque viros. Tegimen direpta leoni
. Pellis erat, telum splendenti lancea ferro
fi

[ocr errors]

Et jaculum, teloque animus praestantior omni.
Ut nemus intravit, letataque corpora vidit,
Victoremque supra spatiosì corporis hostem
Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,
Aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis

Aut comes, inquit, ero. Dixit, dextraque molarem
Sustulit, et magnum magno cohamine misit.
Illius impulsu cum turribus ardua celsis

Moenia mota forent; serpens sine vulnere mansit,
Loricaeque modo squamis defensus et atrae
Duritia pellis, validos cute repulit ictus.

At non duritia jaculum quoque vicit eadem :
Quod medio lentae spinae curvamine fixum
Constitit, et totum descendit in ilia ferrum.
Ille, dolore ferox, caput in sua terga retorsit
Vulneraque adspexit, fixumque hastile momordit,
Idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem,
Vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.
Tum vero, postquam solitas accessit ad iras
Causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,
Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
Terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit
Ore niger Stygio vitiatas inficit herbas.
Ipse modo immensum spiris facientibus orbem

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Cingitur; interdum longa trabe rectior exstat ;
Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis
Fertur, et obstantes proturbat pectore silvas.
Cedit Agenorides paullum, spolioque leonis
Sustinet incursus, instantiaque ora retardat
Cuspide praetenta. Furit ille, et inania duro
Vulnera dat ferro, figitque in acumine dentes.
Jamque venenifero sanguis manare palato
Coeperat, et virides adspergine tinxerat herbas ;
Sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu
Laesaque colla dabat retro, plagamque sedere
Cedendo arcebat nec longius ire sinebat:
Donec Agenorides conjectum in gutture ferrum
Usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
Obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
Pondere serpentis curvata est arbor, et imae
Parte flagellari gemuit sua robora caudae.
Dum spatium victor victi considerat hostis,

Vox subito audita est: neque erat cognoscere promtum,
Unde; sed audita est: Quid, Agenore nate, peremtum
Serpentem spectas? Et tu spectabere serpens.
Ille, diu pavidus, pariter cum mente colorem
Perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant.
Ecce, viri fautrix, superas delapsa per auras
Pallas adest, motaeque jubet supponere terrae
Vipereos dentes, populi incrementa futuri.
Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,
Spargit humi jussos, mortalia semina, dentes.
Inde, fide majus, glebae coepere moveri,
Primaque de sulcis acies apparuit hastae,
Tegmina mox capitum picto nutantia cono;
Mox humeri pectusque onerataque brachia telis
Exsistunt, crescitque seges clypeata virorum.
Sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris,
Surgere signa solent, primumque ostendere vultus
Cetera paullatim, placidoque educta tenore

80

85

90

95

100

105

110

Tota patent, imoque pedes in margine ponunt.
Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat :
Ne cape, de populo quem terra creaverat unus
Exclamat, nec te civilibus insere bellis !
Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
Cominus ense ferit; jaculo cadit eminus ipse.
Hic quoque, qui dederat leto, non longius illo
Vivit, et exspirat, modo quas acceperat, auras;
Exemploque pari furit omnis turba, suoque
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
Jamque brevis vitae spatium sortita juventus.
Sanguineam trepido plangebant pectore matrem,

115

120

125

Quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion wo..gr.

Is sua jecit, humi monitu Tritonidis arma,
Fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.
Hos operis comites habuit Sidonius hospes,
Quum posuit jussam Phoebeis sortibus urbem.

*

*

*

2.

Ille metu vacuus, Nomen mihi, dixit, Acoetes,
Patria Maeonia est, humili de plebe parentes.
Non mihi, quae duri colerent, pater, arva juvenci,
Lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit :
Pauper et ipse fuit, limoque solebat et hamis
Decipere et calamo salientes ducere pisces ;
Ars illi sua census erat, Quum traderet artem,
Accipe quas habeo, studii successor et heres,
Dixit, opes, moriensque mihi nihil ille reliquit
Praeter aquas:
unum hoc possum appellare paternum,
Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,
Addidici regimen dextra moderante carinae
Flectere, et Oleniae sidus pluviale Capellae
Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi,
Ventorumque domos et portus puppibus aptos.
Forte petens Delon, Chiae telluris ad oras\`
Applicor, et dextris adducor litora remis,
Doque leves saltus udaeque immittor arenae.

130

585

590

595

Nox ubi consumta est Aurora rubescere primum
Coeperat exsurgo, laticesque inferre recentes

2,

Admoneo, monstroque viam quae ducat ad undas.
Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto
Prospicio, comitesque voco repetoque carinam.
Adsumus en! inquit sociorum, primus Opheltes,
Utque putat, praedam deserto nactus in agro,
Virginea puerum ducit per litora forma.
Ille, mero somioque gravis, titubare videtur,
Vixque sequi. Specto cultum faciemque gradumque :
Nil ibi, quod credi posset mortale, videbam ;
Et sensi, et dixi sociis': Quod numen in isto
Corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est.
Quisquis es, o fayeas nostrisque laboribus adsis;
His quoque des veniam! Pro nobis mitte precari
Dictys ait, quo non alius conscendere summas
Ocior antennas, prensoque rudente relabi.
Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,
(Hoc probat Alcimedon et, qui réqujemque modumque
Voce dabat remis, animorum hortator Epopeus,
Hoc omnes alii.) Praedae tam caeca cupido est.
Non tamen hanc sacrò violari pondere pinum
Perpetiar, dixi: pars hic mihi maxima juris
Inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni
-De numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe
Exsilium dira poenam pro caede luebat.

[ocr errors]

Is mihi, dum resto, juvenili guttura pugho

じゃ

Rupit ; et excussum misisset-in, aequora, si

non

2

24.J

Haeşissem, quamvis amens, in fune retentus.
Impia turba probat factum Tum denique Bacchus -
Bacchus enim fuerat veluti clamore solutus

acw.

no Sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,

Quid facitis? Quis clamor? ait, Qua, diçite, nautae,
Huc ope perveni? Quo me deferre paratis ?
Pone metum, Proreus, et quos contingere portus
Ede velis, dixit: terra sistere petita.
12.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Naxon, ait Liber, cursus advertite vestros :
Illa mihi domus est; vobis erit hospita tellus.
Per mare fallaces perque omnia numina jurant,
Sic fore, meque jubent pictae dare vela carinae.
Dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti,
Quid facis, o demens? Quis te furor, inquit, Acoete,
Pro se quisque, tenet? laevam pete! Maxima nutu
Pars mihi significat, pars, quid velit, aure susurrat.
Obstupui, Capiatque aliquis moderamina! dixi,
Meque ministerio scelerisque artisque removi.
Increpor a cunctis, totumque immurmurat agmen ;
E quibus Aethalion, Te scilicet omnis in uno
Nostra salus posita est! ait, et subit ipse meumque
Explet opus, Naxoque petit diversa relicta,
Tum deus illudens, tanquam modo denique fraudem
Senserit, e puppi pontum prospectat adunca,
Et flenti similis, Non haec mihi litora, nautae,
Promisistis, ait; non haec mihi terra rogata est.
Quo merui poenam facto? Quae gloria vestra est,
Si puerum juvenes, si multi fallitis unum?

Jamdudum flebam lacrimas manus impia nostras
I
Ridet, et impellit properantibus aequora remis.
Per tibi nunc ipsum neque enim praesentior illo
Est deus-adjuro, tam me tibi vera referre,
Quam veri majora fide: stetit aequore puppis
Haud aliter, quam si siccum navale teneret.
Illi admirantes remorum in verbere perstant,
Velaque deducunt, geminaque ope currere tentant :
Impediunt hederae remos, nexuque recurvo
Serpunt et gravidis dìstringunt vela corymbis.
Ipse, racemiferis frontem circumdatus uvis,
Pampineis agitat velatam frondibus hastam ;
Quem circa tigres simulacraque inania lyncum
Pictarumque jacent fera corpora pantherarum.
Exsiluere viri; sive hoc insania fecit,

Sive timor; primusque Medon nigrescere pinnis

640

645

650

655

660

665

670

« ZurückWeiter »