Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Pulsatusve parens, et fraus innexa clienti,
Aut qui divitiis soli incubuere repertis,

Nec partem posuere suis, quae maxuma turba est,
Quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
Impia nec veriti dominorum fallere dextras,
Inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri,

610

Quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit. 615
Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum
Districti pendent; sedet, aeternumque sedebit,
Infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnes
Admonet et magna testatur voce per umbras :
Discite justitiam moniti, et non temnere divos.
Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem
Imposuit; fixit leges pretio atque refixit;

Hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos;
Ausi omnes immane nefas, ausoque potiti.
Non mihi si linguae centum sint oraque centum,
Ferrea vox, omnes scelerum comprendere formas,
Omnia poenarum percurrere nomina possim.

Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos :
Sed jam age, carpe viam et susceptum perfice munus ;
Acceleremus, ait; Cyclopum educta caminis
Moenia conspicio atque adverso fornice portas,
Haec ubi nos praecepta jubent deponere dona.
Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum,
Corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.
Occupat.Aeneas aditum, corpusque recenti
Spargit aqua, ramumque adverso in limine figit.
His demum exactis, perfecto munere divae,
Devenere locos laetos et amoena virecta
Fortunatorum nemorum sedesque beatas.
Largior hic campos aether et lumine vestit
Purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
Pars in gramineis exercent membra palaestris,
Contendunt ludo et fulva luctantur arena;
Pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.

620

625

630

635

64c

Nec non Threicius longa çum veste sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum,
Jamque eadem digitis, jam pectine pulsat eburno.
Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,
Magnanimi heroes, nati melioribus annis,
Ilusque Assaracusque et Trojae Dardanus auctor.
Arma procul currusque virum miratur inanes.
Stant terra defixae hastae, passimque soluti

Per campum pascuntur equi. Quae gratia currum
Armorumque fuit vivis, quae cura nitentes
Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam
Vescentes laetumque choro Paeana canentes
Inter odoratum lauri nemus, unde superne
Plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
Hic manus ob patriam pugnando vulnera passi,
Quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
Quique pii vates et Phoebo digna locuti,
Inventas aut qui vitam excoluere per artes,
Quique sui memores alios fecere merendo;
Omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.
Quos circumfusos sic est affata Sibylla,

Musaeum ante omnes; medium nam plurima turba
Hunc habet, atque humeris exstantem suspicit altis :
Dicite, felices animae, tuque, optime vates,
Quae regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo.
Venimus et magnos Erebi tranavimus amnes.
Atque huic responsum paucis ita reddidit heros :
Nulli certa domus ; lucis habitamus opacis,
Riparumque toros et prata recentia rivis
Incolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas,
Hoc superate jugum ; et facili jam tramite sistam.
Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentes
Desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.
At pater Anchises penitus convalle virenti
Inclusas animas superumque ad lumen ituras

645

650

655

660

665

670

675

680

Lustrabat studio recolens, omnemque suorum
Forte recensebat numerum carosque nepotes,
Fataque fortunasque virum moresque manusque.
Isque ubi tendentem adversum per gramina vidit
Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,
Effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore :
Venisti tandem, tuaque exspectata parenti
Vicit iter durum pietas? datur ora tueri,

Nate, tua, et notas audire et reddere voces ?
Sic equidem ducebam animo rebarque futurum,
Tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.
Quas ego te terras et quanta per aequora vectum
Accipio quantis jactatum, nate, periclis!
Quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent '
Ille autem Tua me, genitor, tua tristis imago,
Saepius occurrens, haec limina tendere adegit;
Stant sale Tyrrheno classes. Da jungere dextram,
Da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.
Sic memorans largo fletu simul ora rigabat.
Ter conatus ibi collo dare brachia circum,
Ter frustra comprensa manus effugit imago,
Par levibus ventis volucrique simillima somno.
Interea videt Aeneas in valle reducta
Seclusum nemus et virgulta sonantia silvis,
Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem.
Hunc circum innumerae gentes populique volabant
Ac velut in pratis ubi apes aestate serena
Floribus insidunt variis, et candida circum

685

630

695

700

705

Lilia funduntur; strepit omnis murmure campus.
Horrescit visu subito, caussasque requirit

710

Inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,

Quive viri tanto complerint agmine ripas.

Tum pater Anchises: Animae, quibus altera fato
Corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
Securos latices et longa oblivia potant.

715

Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,

Jampridem hanc prolem cupio enumerare meorum,

Quo magis Italia mecum laetere reperta.

O pater, anne aliquas ad coelum hinc ire putandum est
Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti
Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?
Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo;
Suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.
Principio coelum ac terras camposque liquentes
Lucentemque globum lunae Titaniaque astra
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem et magno se corpore miscet.
Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
Igneus est ollis vigor et coelestis origo

Seminibus, quantum non noxia corpora tardant

Terrenique hebetant artus moribundaque membra.

720

725

730

Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras Dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.

Quin et supremo quum lumine vita reliquit,

735

Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes

Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
Supplicia expendunt: aliae panduntur inanes
Suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni ;
Quisque suos patimur Manes; cxinde per amplum
Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus ;
Donec longa dies, perfecto temporis orbe,
Concretam exemit labem, purumque relinquit
Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
Scilicet immemores supera ut convexa revisant
Rursus et incipiant in corpora velle reverti.

Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam

740

745

750

Conventus trahit in medios turbamque sonantem,
Et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit
Adversos legere, et venientum discere vultus.

Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur
Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
Illustres animas nostrumque in nomen ituras,
Expediam dictis, et te tua fata docebo.
Ille, vides, pura juvenis qui nititur hasta,
Proxima sorte enet lucis loca, primus ad auras
Aetherias Italo commixtus sanguine surget,
Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,
Quem tibi longaevo serum Lavinia conjux
Educet silvis regem regumque parentem,
Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
Proximus ille Procas, Trojanae gloria gentis,
Et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet
Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis
Egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.
Qui juvenes quantas ostentant, adspice, vires,
Atque umbrata gerunt civili tempora quercu!
Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,
Hi Collatinas imponent montibus arces,
Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque.
Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
Quin et avo comitem sese Mavortius addet

Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater
Educet. Viden', ut geminae stant vertice cristae,
Et pater ipse suo superum jam signat honore?
En, hujus, nate, auspiciis illa incluta Roma
Imperium terris, animos aequabit Olympo,
Septemque una sibi muro circumdabit arces,
Felix prole virum: qualis Berecyntia mater
Invehitur curru Phrygias turrita per urbes,
Laeta deum partu, centum complexa nepotes,
Omnes coelicolas, omnes supera alta tenentes.
Huc geminas nunc flecte acies, hanc adspice gentem

755

760

765

770

775

780

785

« ZurückWeiter »