Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est
Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.
Ter Neptunus aquis cum torvo brachia vultu
Exserere ausus erat, ter non tulit aëris ignes.
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,
Inter aquas pelagi contractosque undique fontes,
Qui se condiderant in opacae viscera matris,
Sustulit omniferos collo tenus arida vultus,
Opposuitque manum fronti, magnoque, tremore
Omnia concutiens paullum subsedit et infra,
Quam solet esse, fuit, siccaque ita voce locuta est :
Si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,
Summe deum? Liceat periturae viribus ignis
Igne perire tuo, clademque auctore levare.
Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo:
Presserat ora vapor: - tostos en adspice crines,
Inque oculis tantum, tantum super ora favillae.
Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
Officiique refers, quod adunci vulnera aratri
Rastrorumque fero, totoque exerceor anno,
Quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges,
Humano generi, vobis quoque tura ministro?
Sed tamen exitium fac me meruisse : quid undae,
Quid meruit frater? Cur illi tradita sorte
Aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
Quod si nec fratris nec te mea gratia tangit,
At coeli miserere tui. Circumspice utrumque :
Fumat uterque polus ; quos si vitiaverit ignis,
Atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat,
Vixque suis humeris candentem sustinet axem.
Si freta, si terrae pereunt, si regia coeli,
In chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,
Si quid adhuc superest, et rerum consule summae.
Dixerat haec Tellus; neque enim tolerare vaporem
Ulterius potuit nec dicere plura; suumque
Retulit os in se propioraque manibus antra.

270

275

280

285

290

295

300

At pater omnipotens superos testatus et ipsum,
Qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
Interitura gravi, summam petit arduus arcem,
Unde solet nubes latis inducere terris,
Unde movet tonitrus vibrataque fulmina jactat.
Sed neque, quas posset terris inducere, nubes
Tunc habuit, nec, quos coelo dimitteret, imbres.
Intonat, et dextra libratum fulmen ab aure
Misit in aurigam, pariterque animaque rotisque
Expulit, et saevis compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi, et saltu in contraria facto
Colla jugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
Illic frena jacent, illic temone revulsus
Axis, in hac radii fractarum parte rotarum,
Sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

At Phaethon, rutilos flamma populante capillos,
Volvitur in praeceps longoque per aëra tractu
Fertur, ut interdum de coelo stella sereno,
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul a patria diverso maximus orbe
Excipit Eridanus, fumantiaque abluit ora.
Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma

Corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum :
Hic situs est Phaethon, currus auriga paterni:
Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis.
Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro,
Condiderat vultus; et si modo credimus, unum
Isse diem sine sole ferunt. Incendia lumen
Praebebant, aliquisque malo fuit usus in illo.
At Clymene, postquam dixit quaecunque fuerunt
In tantis dicenda malis, lugubris et amens
Et laniata sinus totum percensuit orbem,
Exanimesque artus primo, mox ossa requirens,
Reperit ossa tamen peregrina condita ripa,
Incubuitque loco, nomenque in marmore lectum
Perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.

305

310

315

320

325

330

335

Nec minus Heliades fletus et, inania morti Munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis Non auditurum miseras Phaethonta querelas Nocte dieque vocant, adsternunturque sepulcro. Luna quater junctis implerat cornibus orbem : Illae more suo nam morem fecerat usus

Plangorem dederant. E quis Phaëthusa, sororum
Maxima, quum vellet terrae procumbere, questa est
Diriguisse pedes; ad quam conata venire

Candida Lampetie, subita radice retenta est ;
Tertia, quum crinem manibus laniare pararet,
Avellit frondes; haec stipite crura teneri,
Illa dolet fieri longos sua brachia ramos.

Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex,

Perque gradus uterum pectusque humerosque manusque
Ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem.
Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam,
Huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula jungat?
Non satis est truncis avellere corpora tentat
Et teneros manibus ramos abrumpit; at inde
Sanguineae manant tanquam de vulnere guttae.
Parce, precor, mater, quaecunque est saucia clamat,
Parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus.
Jamque vale. Cortex in verba novissima venit.
Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt
De ramis electra novis, quae lucidus amnis
Excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.

Ille relicto

Affuit huic monstro proles Stheneleïa Cygnus,
Qui tibi materno quamvis a sanguine junctus,
Mente tamen, Phaëthon, propior fuit.
Nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes
Imperio ripas virides amnemque querelis
Eridanum implerat silvamque sororibus auctam ;
Quum vox est tenuata viro, canaeque capillos
Dissimulant plumae, collumque a pectore longe
Porrigitur digitosque ligat junctura rubentes,

340

345

350

355

360

365

370

375

Penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
Fit nova Cygnus avis, nec se coeloque Jovique
Credit, ut injuste missi memor ignis ab illo :
Stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus,
Quae colat, elegit contraria flumina flammis.

Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
Ipse sui decoris, qualis, quum deficit orbem,
Esse solet, lucemque odit seque ipse diemque,
Datque animum in luctus, et luctibus adjicit iram,
Officiumque negat mundo. Satis, inquit, ab aevi
Sors mea principiis fuit irrequieta, pigetque
Actorum sine fine mihi, sine.honore, laborum.
Quilibet alter agat portantes lumina currus.
Si nemo est, omnesque dei non posse fatentur,
Ipse agat, ut saltem, dum nostras tentat habenas,
Orbatura patres aliquando fulmina ponat.
Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,
Non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.
Talia dicentem circumstant omnia Solem
Numina, neve velit tenebras inducere rebus,

Supplice voce rogant; missos quoque Jupiter ignes
Excusat, precibusque minas regaliter addit..
Colligit amentes et adhuc terrore paventes

Phoebus equos, stimuloque dolens et verbere saevit ;
Saevit enim, natumque objectat et imputat illis.

380

-385

390

395

400

*

*

*

LIBER III.

JAMQUE deus posita fallacis imagine tauri
Se confessus erat, Dictaeaque rura tenebat ;
Quum pater ignarus raptam perquirere Cadmo
Imperat, et poenam, si non invenerit, addit
Exsilium, facto pius et sceleratus eodem.

5

Orbe pererrato- quis enim deprendere possit
Furta Jovis? profugus patriamque iramque parentis
Vitat Agenorides, Phoebique oracula supplex
Consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
Bos tibi, Phoebus ait, solis occurret in arvis,
Nullum passa jugum curvique immunis aratri :
Hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,
Moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato.
Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,
Incustoditam lente videt ire juvencam,
Nullum servitii signum cervice gerentem.
Subsequitur pressoque legit vestigia gressu,
Auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
Jam vada Cephisi Panopesque evaserat arva :
Bos stetit et, tollens spatiosam cornibus altis
Ad coelum frontem, mugitibus impulit auras,
Atque ita, respiciens comites sua terga sequentes,
Procubuit teneraque latus submisit in herba.
Cadmus agit grates, peregrinaeque oscula terrae
Figit et ignotos montes agrosque salutat.
Sacra Jovi facturus erat: jubet ire ministros
Et petere e vivis libandas fontibus undas.
Silva vetus stabat, nulla violata securi,
Et specus in medio, virgis ac vimine densus,
Efficiens humilem lapidum compagibus arcum,
Uberibus fecundus aquis: ubi conditus antro
Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
Igne micant oculi, corpus tumet omne veneno,
Tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes.
Quem postquam Tyria lucum de gente profecti
Infausto tetigere gradu, demissaque in undas
Urna dedit sonitum, longo caput extulit antro
Caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
Effluxere urnae manibus, sanguisque reliquit
Corpus et attonitos subitus tremor occupat artus.
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes

10

15

20

25

30

35

40

« ZurückWeiter »