Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

ORATIO

INAUGURALIS,

SIVE,

PRÆLECTIO PRIMA.

QUOD

++

UOD plerique, Academici, in oratione hujufmodi ordienda, aut verecundia, aut metu, aut certe eorum animos qui audiunt conciliandi caufa, folent præfari, id omne confuetudini magis quam rationi obfequentis effe, meum nuperrime judicium fuit: Sive enim tempus hoc idoneum declarandi me et vos et veftram benevolentiam maxime facere; five ipfa Academici muneris apud bonos omnes exiftimatio; five denique ea, quæ mihi jam contigit tum grata, tum justa opportunitas ad illa ftudia referendi me, quibus ab ineunte ætate mediocriter deditus fui, fpectaretur; ad hanc provinciam fufcipiendam, etfi non confidenter, putabam tamen me haud invite acceffurum. Id fcilicet opinabar vobis fuaviffima neceffitudine devinctus: neque enim me tantum folicitabat meditatio negotii futuri, quantum delectabat beneficii recognitio; et cum omnes fortunas meas laudabant

B 2

laudabant qui optimorum hominum amicitiam fuerim fortitus, nulla tum mihi fubiit cogitatio, quam docti iidem, gravefque rerum omnium æftimatores, atque judices, et habiti fuerint, et funt.

At vero cum in mentem etiam revoco illud mihi officium obeundum effe, quo excellentiffimo * vir ille ingenio haud ita pridem functus eft, qui adeo fatis veftræ expectationi, et fuo inftituto fecit, ut omnibus poft fe venturis quicquid aut dicendi, aut differendi gloriæ fit, pæne præripuerit, magis magifque vereor ne nefcius vobis videar quantum mihi oneris rei fufceptæ imponatur. De eximio illo viro libenter equidem tacerem, nifi mallem imprudentiæ infimulari quam injuftitiæ; difficile enim eft, ac vere acerbum alium quemvis velle laudare, æmulari non poffe. Nam in illum, qui omnibus naturæ dotibus inftructiffimus hoc munus capeffivit, præmium potius quam beneficium contuliffe videbamini, nec fuffragia veftra minus vobis fuerunt honori, quam illi ornamento. In eo autem exequendo munere, tam doctus erat, tam accuratus, tam feliciter curiofus ad fanctos fontes recludendos, unde et venuftatem poefis et dignitatem haufit, ut hominem non folum eruditiffimum, verum etiam, id quod eft majus, omnium fere pientiffimum fa

* Cl. Robertus Lowth, S. T. P.

cile agnoveritis. Id fane agebat, ut facra fcriptura, quæ hifce temporibus ludibrio folet effe et defpectui, cum delectationis tum falutis caufa legeretur, et tanto reliquis omnibus fcriptis eloquentiæ nitore, et ftyli fublimitate præftare videretur, quanto iis auctoritatis pondere excellit, atque utilitatis ubertate. At hæc major eft laus quam quæ aut invidia lædi, aut ullo præconio, nedum noftro, augeri atque amplificari poffit.Vos illum quem frequentiffimi audiviftis, quanti feceritis, fcio:- -quantum defiderabitis, fentio:Sed huic Academia non minorem humanitatis gloriam, quam Literarum tribui ab omnibus fatis conftat, cui quifquis honefte cupit, et pro facultate fua infervit, in eorum numero, qui apud vos in maxima funt gratia, reponetur.

Præterea, cum illorum illuftrium virorum, quorum alterius munificentia hanc Lecturam fundavit, alterius auxit, confilium quodammodo et mentem infpicio, alii quidem stimuli admoventur ad opus properanti. Nam cum omnes artes, atque fcientiæ liberales, quæ, ficut virtutes, quodam cognationis vinculo inter fe continentur, in hanc literariam rempublicam communi quafi jure afcitæ fuerint, æquum effe illis videbatur poeticam etiam eadem civitate donari, ut illa ars, cujus eft proprium præftantium hominum laudi, famæque invigilare, ipfa etiam omnium amore, admiratione,

B 3

« ZurückWeiter »