Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

facta occludi soleret; visum enim est Bellum modo coerceri portis clausis, ne ille deus portis apertis foras erumperet, modo Pax inclusa teneri, ne avolaret. Itaque idem templum et Jani et Belli et Pacis habitum. Si Valer. Flacc. III, 253 tunc porta trucis coit infera belli hunc locum respexit, probabile fit, alteram in eo loco lectionem, porta effera. veram esse. Jam porro Furor impius, h. e. Bellum civile; ut apud Horat. Petron. et al. Ovid. I ex Pont. 2, 126 de Augusto : Clausit et æterna civica bella sera, cf. Petron. B. Civ. 256 sq. nodi exquisite

pro

vinculis, catenis. Virgilium ante oculos habuisse videtur Manil. jam Cerdæ laudatus, I, 921 jam bella quiescant, atque adamanteis Discordia vincta catenis Æternos habeat frenos in carcere clausa. et Ovid. I Fast. 702 Gratia Dis domuique tuæ : religata catenis Jampridem nostro sub pede Bella jacent. At ipsi Virgilio præiverat Ennius apud Horat. I Serm. 4, 60 postquam Discordia tetra Belli ferratos postes portasque refregit.

EXCURSUS X.

[ocr errors]

Mercurius ad Poenos placandos missus. 1, 297. Hæc ait: et Maia genitum demittit ab alto sqq. Videtur hunc poetæ locum expressisse cælator gemmæ non ignobilis e Museo Bourdalovii, post Montefalc. in Virgilio Londinensi, Justiciano et Ambroyiano repetitæ, in qua Jupiter in medio sedens, Venus juxta cum Amore Jovi supplicans, ex altera parte Mercurius cum mandatis Jovis discedens; modo satis liquido constaret, an a manu antiqua opus illud

profectum sit; mihi tamen omnes illæ gemmæ Virgilianæ, ut aliæ Romani argumenti, recentia ingenia prodere videntur; non enim id fuit suorum poetarum studium Romanis, nec Græci artifices latini carminis peritiam tantam habuisse videntur; contra sæculo XV et XVI cum Græcæ fabulæ vulgo ignorarentur, ad Romanam historiam ac ritum revocari prisca monumenta,

ad eundem alia recentia opera confici, passim solebant. Ceterum celeritati bene consulitur a poeta, omni Jovis sermone onisso, quo mandata Mercurio data erant; quænam illa fuerint intelligimus ex iis, quæ Mercurius exsequitur. Mercurius autem animis, ut h. I. Didonis et Pænorum; molliendis et flectendis inprimis idoneus deus, qui feros cultus hominum recentum , adeoque et barbarorum, quales Peeni erant, formavit. Scilicet hoc ad persuasionis vim pertinet, in monendo, consiliis dandis, et sic porro; ut Odyss. a, 37 ad dehortandum a scelere Ægisthum Mercurius mittitur. Omnino æconomia fabulæ hujus primi libri est eximiæ artis. Carthaginis adversus Æneæ fata tuendæ studio ( v. sup. 13. 19). Juno Æneam immissa tempestate perdere voluerat. Atqui hac ipsa tempestate in Carthaginis hujus , cui Juno metuit, litus ejicitur Æneas. Jam mireris utique poetam hoc casu non eo uti, ut tanto majorem nobis super Æneæ discrimine ac periculo, ex Junonis odiis in illa ipsa terra et urbe, quæ

deæ tantopere curæ cora dique erat, impendente, sollicitudinem faciat. Sed poeta aliam viam est ingressus. Ne Æneas ullum in his locis periculum adeat, mittitur Mercurius ad Ponorum Didonisque inprimis animos placidos et propitios efficiendos. Quo facto, cum tamen vel sic Venus haberet, quod Junonis odia et iras metueret, Cupidinis mox illa utitur (inf. 670 sqq.), ut Didonis animum amore in Æneam inflammet, quo minus illa Junonis aliquo monitu in diversa consilia impulsa in ejus perniciem conspiret. Interea Juno , dum his jam malis aliter occurri non posse videt (v. IV, 90 sqq. ), hoc ipso Didonis et Æneæ amore ad avertendum ab Italia Æneam et intercipienda adeo Romæ fata uti constituit; sed quo

minus illa res exitąm habeat, Jupiter, cui fatorum ordo inprimis curæ esse debet, cavet ( ibid. v. 222 sq. ) cf. sup. Excurs. I*.

EXCURSUS XI.

Dido a Sichæi umbra monita.

>

I, 353 — 359. Ipsa sed in somnis inhumati venit imago Conjugis , ora modis attollens pallida miris, Crudelis aras trajectaque pectora ferro Nudavit, cæcumque domus scelus omne retexit ; Tum celerare fugam patriaque excedere suadet , Auxiliumque viæ veteres tellure recludit Thesauros, ignotum argenti pondus et auri. Quæ de mariti specie per somnum oblata narrantur , a poeta ipso adornata videntur, nec incommode ad epicam poesin, ut miraculo animum teneat. Forte poetæ, præter historiam, debetur etiam illud ad rei atrocitatem adjectum v. 349 ante aras. Nam vulgo, cum venatum exiisset , a fratre uxoris insidiis petitus interiisse Sichæus traditur : vide Cedrenum p. 140 B. et Jo. Malalam Chronograph. p. 68 (p. 206 ed. Oxon.), qui Servium ad h. 1. descripsit, sed, ut apparet, multo integriorem quam qualem nunc habemus. cf. Eustath. ad Dionys. Perieg. v. 195. Sed, ut poeta ante aras id factum mallet , occasionem fingendi præbere potuit hoc, quod maritus Didonis sacerdotio Herculis functus esse memoratur cf. Justin. XVIII, 4. Jam somni visum potest illud quidem ita accipi, ut ipsum facinus somniantis animo fuerit objectum, ita ut illa ipsi cædi interesse, eam fieri cerneret, poeticæ tamen rationi magis consentaneum, ut, quæ a Sichæi umbra verbis sunt exposita , tanquam gesta nudentur, enuntientur; ut in notis expo. suimus. Similiter umbra Sichæi mox abditos thesauros indicat, quo loco repositi sint, ut itineris subsidium ac viaticum Didoni fugienti sint Sie Hectoris umbra inf. II, 297 effert sacra,

efferenda esse gestu s gnificat. Thesauri Didonis adhuc Neronis tempore lusum avaritiæ fecere v. Tacit. Annal. XVI, pr.

[ocr errors]
[ocr errors]

EXCURSUS XII.

Pius Æneas.

[ocr errors]
[ocr errors]

notus ,

[ocr errors]
[ocr errors]

1, 378. 379. Sum pius Æneas, raptos qui ex hoste Penates Classe veho mecum , fama süper æthera notus. Notati hi versus , quod Æneas egregie se ipsum commendat. Recte, nostris moribus si rem æstimes; secus ,

si heroicis ; ut ex toto Homero satis constat. Exempla aliorum v. ap. Pierson. Verisim. p. 206 : adde Spencium (in Essay on Pope's Odyssey P. I. p. 52). Hic ipse versus ex Homero adumbratus Odyss. 1, 19. Ulysses apud Αlcinoum : Είμ' 'Οδυσεύς Λαερτιάδης, ός πάσι δόλοισιν 'Ανθρώποισι μέλω (carus honoratus sum propter sagacitatem consiliorum in re bellica) xai jusu xréos ou payòv insi. fama super æthera

ex poeticæ orationis genio , nihil aliud quam simpliciter , celeber et inclytus. Inclytum autem ac notum se calamitatibus suis dicere, minus habet offensionis etiam nostris moribus ; et pietatis mentio facta hominum animos benevolos ipsi reddere poterat. Verum et pius , ut omnino in Æneide, perpetuum est Æneæ attributum, quod, Homerico more, proprio nomini tanquam aliud proprium adjungitur. Sic et pater Æneas, quod antiquiore sermone honoris vocabulum fuit , ac reverentiæ amorisque, inprimis regibus tributum. Sic Odyss. 9, 145 Esūve mátep. Cum autem pietatis notio tam late pateat : quæri potest; quo tandem sensu poeta accipi voluerit. Fuit enim Æneas pius in patrem : unde III, 481 de Anchise : o felix nati pietate , fuit in filium , in patriam , in deos. Scilicet hoc ultimo respectu dictus est pius a poeta Jeooelns, religiosus. Docent hoc adjuncta, h. 1. raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum Lib. II, 691. Jupiter, adspice nos et , si pietate meremur, Da deinde auxilium. Convenit, quod in omnibus rebus monitis deorum obtemperat; et primo loco hoc, quod in Homero Il. v, 298. 9. in laudibus Æneæ ex Neptuni persona pietas memoratur : nezaposuere. Maieš sãõpee gecios didmol, toč ou pevón súpův š xovor. Cum pietate justitia jungitur inf. 544. 545. Quod autem in Penatibus, de quibus v. Exc. IX ad lib. II, quos secum abduxerat, Æneas inprimis gloriatur, ad veterem religionem pertinet. Nondum excisa plane et eversa videbatur resp. superstitibus adhuc diis tutelaribus seu patriis, eorumque vasis et sacris instrumentis. Qui in coloniam mittebantur, sacra metropoleos suæ secum abducebant. Si sacra, h. e. dii patrii et eorum utensilia, essent seu vi seu fraude et furto ablata, gravissima calamitas ea habebatur. Ut deos elicerent, qui urbem oppugnabant, aut ut deos vinculis ligarent , qui obsidione gravi premebantur, ad eandem religionem pertinebat. Capta igitur urbe , præcipua ea cura inprimis sacerdotum , ut deorum signa et vasa salva essent, dum aut

abscondercat ea,

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

aut

secum asportarent. Sic Panthus Apollinis sacerdos II, 319 fugiebat, sacra manu victosque deos ferens. Sigillatim hæc satis exposita passim sunt a viris doctis; nobis curæ fuit, ut ad rationes suas et caussas ea referrentur; idque teneri velim etiam in aliis.

EXCURSUS XIII.

ser

De üs quce deorum præsentiam arguunt. 1, 402–404. Dixit , et avertens rosea cervice refulsit, Ambrosiæque comæ divinum vertice odorem Spiravere ; pedes vestis defluxit ad imos, Et vera incessu patuit dea. Habemus hic exemplum émipavsics numinis insigne. Non injucundum erit, paucis exponere , quibus modis poetæ, Virgilius et Homerus, deorum præsentiam vel in discessu arguant, inprimis cum viri docti, qui in hunc locum inciderunt, sequuti fere sint Heliodori Æthiop. lib. III. p. 148. 149 ed. Bourd. , a quo tamen non tam poeticas rationes ; quam theosophorum commenta exposita esse manifestum fit.

Quoties igitur poetæ, inprimisque principes isti, deos cum hominibus agere iisque interesse faciunt ; faciunt autem hoc sæpissime, ex recepta inter veteres persuasione, ad quam divinæ naturæ species humana vulgo credita necessario ducere debuit, in priscorum hominum et heroum vita, fere ut in vita patriarcharum, deos' invisere homines, ad eos devertere, eorum hospitio uti, iis occurrere , mones ac consilia communicare solitos; quoties igitur deos inter homines agere memorant poetæ : si modum quidem et rationem exponunt, quam' tamen sæpe declarare negligunt : aut dii, etsi cum hominibus agunt, plane se hominum visui non subjiciunt, aut in conspectum veniunt manifesti, aut forma humana adsumta se offerunt, ut tamen mox, saltem in discessu, divinæ præsentiæ nonnunquam signa aliqua edant.

În variandis his sequuntur poetæ nonnullas alias opiniones inter priscos homines receptas : primo quidem , deos propria sua ac divina specie a mortalibus aut omnino cerni non posse aut non nisi cum vitæ discrimine, (pro exemplo sit Semele) saltem oculorum cæcitate, (t. c. Hymn. in Vener. 188. v. ad Callim. L. P. 82 Spanhem. et ad 102) non posse cerni : nisi forte ab hominibus, qui Deodineīs, a diis amati essent : ούπω γαρ παντεσσι θεοί φαίνονται εναργείς, Odyss. π, 161. Contra XOXenoi de Paiveo dan lympyris, Iliad. v, 131. cf. Spanhem. Callim. Ap. 9. Quoties igitur alios homines adeant dii, specie eos humana assumta illis occurrere; esse vero divinam speciem humana majorem, longeque pulchriorem ; itaque quoties pulchritudine insignis aliquis mortalis sese offert , numen sub ea specie latere suspicari solent, ut in Hymno in Dionys. 19. 20. : porro deos nube modo candenti modo caliginosa,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

:

[ocr errors]
[ocr errors]

:

amictos ad homines, quibuscum agunt, accedere. Quæ omnia cum sensuum nostrorum judicio ita conjuncta sunt, ut omnium temporum populorumque opinione , nisi qui aut belluino more vivunt aut ad summam philosophiam expoliti sunt, recepta ea fuerint. Jam si in hominum conspectum , quibuscum tamen agunt, omnino non veniunt dii : solent fere verba eorum tantum audiri , quibus is, quem alloquuntur, facile numen agnoscere potest, vel quod deus suum nomen effatur, vel quod dei vox jam olim nota et sæpius audita erat. Ita Ulysses (Iliad. v. 512) et Achilles de Minervæ vel conspectæ voce nihil dubitant, et notum Ajacis illud apud Sophoclem : *12 otégpi 'Αθάνας φιλτάτης έμοί θεών Ως ευμαθές σου, κάν αποπτος ης, όμως Φών»

xouw etc. Diversa ratio est , qua Apollo Iliad. ", 788 sqq. loco inter paucos splendido , Patroclo etsi invisus terrorem infert.

Sin in conspectum veniunt dii manifesti : divina specie, hoc est majores ac pulchriores humana forma, tum apparent; multa fere luce oculos obtundunt : ita ut hæc ipsa lux præsentiam numinis arguere credatur. Sic inf. IV, 358 Ipse deum (Mercurium) manifesto in lumine vidi Intrantem muros , vocemque his auribus hausi. Etiam plena luce domus memoratur , v. c. Hymn. in Cerer. 188. 190, ubi cf. Ruhnk. Interdum tamen ad terrorem omnia comparata sunt : species, oculi , habitus ; ita nube caliginosa et atra amicti sunt dii, ut Venus lib. XII, 416. Juno vero cum procella yenit : lib. X, 633 coelo se protinus alto Misit agens hiemem , nimbo succincta, per auras. Enimvero hoc spectat jam propius ad illa, quæ a consilio nostro aliena sunt, cum deorum præsentia omnem naturam sensu aliquo perfundere creditur : dum dii, modo cum aeris, ventorum , marisque tranquillitate et auræ silentio adveniunt: in quam rem loca congesta v. ap. Valken. ad Theocr. 2 ,

38 : modo ventorum marisve tumultus præsentiam dei arguit. Cum his conjunctæ sunt étropaveia, deorum in templis , sub sacrorum sollennium aut oraculorum edendorum tempus : de quibus nunc non agitur, et copiose actum ab aliis, inpr. a Spanhem ad Callim. Itaque nec attingam , qua ex his ipsis deorum apparitionibus ad Manes aut Umbras per somnum oblatas translata sunt; ut de Creusa Æn. II, 773 : tandem etiam ad homines divinitus afflatos, ut de Sibylla VI, 49. 50. Verum ut ad illum deorum conspectum redeamus, quo, quoties eorum ministerio poeta utitur , illi prodeunt si manifesto numine occurrunt, fieri id fere animadvertas vel occursu alterius dei, vel ut filio , marito, aut amato a se homini, in

conspectum veniant. Sic inter pugnas dii sibi occursant in Iliade , sic Achilli Thetis, et Æneæ se mater Venus non ante oculis tam clara , videndam Obtulit, et pura per noctem in luce refulsit -- confessa deam , qualisque videri Coelicolis, et quanta , solet, lib. II, 591. Veniunt quoque dii in conspectum unius tantum, etsi in magna hominum frequentia, ita ut ceteri omnes ne sensum quidem numinis præsentis habeant : sic uni Ulyssi ejusque canibus manifesta fit Minerva, Od. 7, 160. Sic soli Peleo Thetis apud Apollon. IV, 854 sqq. et Achilli in

:

[ocr errors]
[ocr errors]

:

:

>

« ZurückWeiter »