25 30 35 Sæpe pater dixit, Studium quid inutile tentas ? Mæonides nullas ipse reliquit opes. Scribere conabar verba soluta modis. Et, quod tentabam dicere, versus erat. Liberior fratri sumpta, mihique, toga est : Induiturque humeros cum lato purpura clavo : Et studium nobis, quod fuit antè, manet. Jamque decem vitæ frater geminaverat annos, Cùm perit ; et cæpi parte carere mei. Cepimus et teneræ primos ætatis honores ; Eque viris quondam pars tribus una fui. Majus erat nostris viribus illud onus. Sollicitæque fugax ambitionis eram : Otia, judicio semper amata meo. Temporis illius colui fovique poëtas ; Quotque aderant vates, rebar adesse deos. Sæpe suas volucres legit mihi grandior ævo, Quæque necet serpens, quæ juvet herba, Macer. Jure sodalitio qui mihi junctus erat. Dulcia convictûs membra fuêre mei. Dum ferit Ausoniâ carmina culta lyrå. 40 45 50 55 Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi. Quartus ab his serie temporis ipse fui. Utque ego majores, sic me coluêre minores: Notaque non tardè facta Thalia mea est. Carmina cùm primùm populo juvenilia legi ; Barba resecta mibi bisve semelve fuit. Moverat ingenium, totam cantata per Urbem, Nomine non vero dicta Corinna mihi. 60 Multa quidem scripsi : sed quæ vitiosa putavi, Emendaturis ignibus ipse dedi. Tum quoque, cùm fugerem, quædam placitura cremavi, Iratus studio carminibusque meis. Molle, Cupidineis nec inexpugnabile telis 65 Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. Cùm tamen hoc essem, minimoque accenderer igni ; Nomine sub nostro fabula nulla fuit. 70 Illi successit, quamvis sine crimine, conjux ; Non tamen in nostro firma futura toro. Sustinuit conjux exsulis esse viri. 175 Sed non ex uno conjuge, fecit avum. Et jam complêrat genitor sua fata ; novemque Addiderat lustris altera lustra novem. 80 Felices ambo, tempestivèque sepulti, Ante diem pænæ quòd periêre meæ ! Sum miser; et de me quòd doluêre nihil ! 95 Si tamen exstinctis aliquid, nisi nomina, restat, 85 Et gracilis structos effugit umbra rogos; Fama, parentales, si vos mea contigit, umbræ ; Et sunt in Stygio crimina nostra foro; 90 Manibus id satis est. Ad vos studiosa revertor Pectora, qui vitæ quæritis acta meæ. Jam mihi canities, pulsis melioribus annis, Venerat; antiquas miscueratque comas: Postque meos ortus Pisæâ vinctus olivâ Abstulerat decies præmia victor equus ; Quærere me læsi Principis ira jubet. 100 Quid referam comitumque nefas, famulosque nocentes ? Ipsâ multa tuli non leviora fuga. Præstitit invictam viribus usa suis : 105 Insolitâ cepi temporis arma manu. Totque tuli terrâ casus pelagoque ; quot inter Occultum stellæ conspicuumque polum. Tacta mihi tandem longis erroribus acto Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis. 110 Hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, Tristia, quo possum, carmine fata levo. Sic tamen absumo decipioque diem. 115 Nec me sollicitæ tædia lucis habent, 184 TRISTIA. LIB. IV. ELEGIA X. 120 Gratia, Musa, tibi. Nam tu solatia præbes ; Tu curæ requies, tu medicina mali : In medioque mibi das Helicone locum. Nomen ; ab exsequiis quod dare Fama solet. Ullum de nostris dente momordit opus. Non fuit ingenio Fama maligna meo. Dicor : et in toto plurimus orbe legor. Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. Jure tibi grates, candide lector, ago. 125 130 NOTES TO THE METAMORPHOSES. BOOK I. Publius Ovidius Naso, a celebrated Roman poet, was born at Sulmo, a town of the Peligni, about forty years before the Christian era. His parents were of equestrian rank, and educated their son for the bar ; but he soon forsook this and every other pursuit for the cultivation of poetry, and at length became one of the most admired and eminent poets in the court of Augustus. His prosperity was, however, of short continuance. Having incurred, by some unknown offence, the displeasure of the he was banished to Tomos, a town near the Euxine sea; where, after many ineffectual attempts to obtain the pardon of Augustus, he ended his days, in the eighth year of his banishment, and the fifty-ninth year of his age. The poetry of Ovid has long been celebrated for its variety, sweetness, and elegance. But the frequent violations of modesty, which disgrace some parts of his writings, detract much from the merit of this gifted poet. His Metamorphoses, though not the most finished of his poems, may perhaps be considered the most curious and valuable. He has there preserved the various mythological traditions, which existed among the ancients, and happily connected them with each other. Many of these traditions appear to have been originally founded on historical facts; but it is, in most instances, impossible to trace the truths of history through the tales of superstition and the fictions of poetry. emperor, |