Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

>

descriptio istius portus est huic loco simillima : lib. XXVI, 43 Ceterum sita Carthago sic est. Sinus est maris media fere Hispaniæ ora , maxime Africo vento oppositus et quingentos passus introrsus retractus,

hujus in ostio sinus, parva insula objecta ab alio portum ab omnibus ventis , præterquam Africo , tutum facit, ab intimo sinu peninsula excurrit, tumulus is ipse , in quo condita urbs est. Prospectum urbis delineatum dedit Cerda. cf. Silium XV, 220 — - 229. Addisonus (Remarks on several Parts of Italy p. 153 sqq.) sinum Neapolis urbis Virgilii oculis esse obversatum putabat, nec ab eo dissentit , qui hæc loca adiit, Grosleius (Nouveau

aux Mémoires sur l'Italie, T. II, p. 105. 106) et potest hoc speciem aliquam habere, si poetam Neapoli otium suum consumsisse reputes , et Capreæ insulam objici litori montibus et silvis munito memineris. In his tamen omnibus nonnulla sunt, quæ probare vix possis. Parum sapientem parumque gnavum poetam dicas, qui in litore Italiæ objecto, quod quotidie tot Romani frequentarent, quodque adeo notissimum esset (namaliter res se haberet in ignota regione ), vellet locum fingere, qui nuspiam esset, et tantum hoc agere, ut locum ex Homero latine converteret. Simili ratione Nympharum antrum apud Homerum poetica licentia effictum multi voluere ; at habemus Artemidori Ephesii fidem ap. Porphyr. de A. N. cap. 4, qua constat verum hujus descriptionis fundum fuisse. Quod descriptio porro loci cum situ portus Carthaginis novæ et Neapoleos convenit , id mirum non est, cum multorum portuum idem situs sit, idque pro præstantissimo facile portus genere habeatur , quod objectu insulæ efficitur : cujusmodi plurimi memorari possunt portus. Talis erat Brundisii, de quo v. Lucan. II, 613 — 621, Alexandriæ Cæs. B. Civ. III, 112. Maneat itaque , etsi nunc ignoratur litoris hujus Libyci vera ratio, aut immutata est ejus facies naturalibus de caussis, Virgilium tamen veri loci situm adumbrasse, quamquam additis forte nonnullis , quæ ad poeticam amoenitatem et ornatum facerent; quod, ut poeta , rectè facere potuit.

Atque hæc ne Virgilii magis studio quam aliqua veri specie arbitrari videamur , Shavium , doctissimum virum, auctorem laudare possumus, qui similem in Carthaginiensi litore locum deprehendisse sibi visus est. In Tunitano sinu , in quo eodem Carthago olim fuit sita, inter promontoria Apollinis et Mercurii , quorum hoc quidem, nunc Cap Bon , ab Oriente , illud , nunc Cap Zibeeb vel Zebibi, ab Occidente , sinum claudit, in hoc itaque sinu , cujus os inter duo promontoria undecim leucas patet , supra Misuam , versus promontorium Mercurii, seu Hermæum (Cap Bon) circum ea loca, in quibus. Aquilaria olim fuit sita (nunc vicus Lowhareah , qui unam tantum leucam a promontorio illo abest) a litore inde usque ad vicum hunc mons procedit , qui totus effossus et excavatus, a mari inde ad vicum iter subterraneum præbet. Patet enim via, ad cuniculi speciem, a solo ad verticem ad viginti vel triginta pedes , relictis per intervalla ad

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

montis molem sustentandam columnis et arcubus seu fornicibus; spiramentis etiam passim aer et coelum desuper admittitur. Fuisse has lapicidinas Straboni XVII, p. 1191, A. commemoratas picatur idem Shavius; recte , nec ne, nunc non disputamus; unde Carthago , Utica , et aliæ vicinæ urbes materiam peterent. Mons ipse silva obsitus. Antri ostia versus mare patent, iisque objecta est Ægimurus insula (de qua sup. ad v. 108 — 112). In antri aditu fontes aliquot inter rupes prorumpunt; in prospectu passim sedilia e vivo saxo , quibus operæ olim pepercerant , dum cetera exciderent. Hunc locum itaque Shavius (Travels p. 159 cf. mappam geogr. ad p. 146) poetæ ante oculos fuisse non dubitat, dum locum describebat, ad quem Æneas appulit. Videntur sane omnia sic satis esse accommodata. Accedit locus ap. Cæsarem de B. Civ. II, 23 C. Curio in Africam profectus appellit ad eum locum , qui appellatur Aquilaria. Hic locus abest a Clupea passuum XXII millia , habetque non incommodam æstate stationem ; et duobus eminentibus promontoriis continetur. Intelligenda scilicet hæc eadem duo promontoria Apollinis et Mercurii supra commemorata. Insula tamen scrupulum facere potest, si Ægimurus illa est, cum eandem illam

per
Aras declarari

viderimus. Sed Ægimurum seu duas potius insulas , Zimbras, seu Zowamores, ita esse sitas, constat, ut ipsi Mercurii promontorio subjacere videantur, major quidem quatuor leucas, at minor parum remota a litore. Potuit igitur ad majorem pars classis adhærere; at altera minor habeatur pro insula litori objecta. Potuit etiam poeta ornare locum, aut sequi famam, qua Ægimuri scopuli olim insula fuisse memorabantur. Nec tamen poetam levitatis et vanitatis accusare possemus, ne tum quidem, si nullum hujus locorum situs vestigium in Africano litore nunc compareret. Totum enim istius tractus litus maris alluvie incredibili modo est immutatum , et, quod vel ex Shavio satis apparet, procedit nunc litus inter Ruscinonem et Carthaginem multo altius in mare, quam olim. Si quis ultra instare et calumniari velit, a monte per Shavium designato ad Carthaginem usque locorum intervallum esse majus forte, quam ut altero die Æneas navibus progressus satis mature Carthaginem pervenire potuerit, eum dicemus poetam in ordinem cogere et historiæ severiori legi obnoxium facere. Ceterum hæc et illa sup. ad v. 108 sqq. paullo subtilius disputasse non poenitebit, inprimis si descriptionem geographicam errorum Æneæ, qualis ipsi Virgilio Burmanni præfixa est, inspexerit aliquis ; in qua Nympharum antrum ultra Mercurii promontorium versas Syrtin minorem, naufragium vero classis ad Syrtin majorem, et ex altera parte Aræ in partibus occidentalibus ultra Carthaginem expressæ

supra

>

sunt.

EXCURSUS VII *.

De Antenore.

[ocr errors]
[ocr errors]

I, 242 sqq. Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus atque intima tutus Regna Liburnorum , et fontem superare Timavi : Unde per ora novem, vasto cum murmure montis, It mare proruptum et pelago premit arva sonanti : Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum , et genti nomen dedit, armaque fixit Troïa; nunc placida conpostus pace quiescit. Fuit Antenor inter eos , in

quorum rebus ornandis ii maxime scriptores laborarunt, qui narrationes Homericas novis commentis de suo onerarunt , non aliter ac si delectatio a mere fabulosis et temere effusis figmentis proficisceretur. Scilicet non tenebant, narrationes illas Homericas fide majorum, fama antiqua , acceptas ex antiqui quidem sermonis indole et formulis, opinionibus hominum, motæque mentis impetu, poeticoque ornatu, adscititios colores traxisse , mox multis modis et multis de caussis , in carminibus cyclicorum, lyricorum et tragicorum esse variatas. At illi homines laudem quærebant ex eo, quod res, quas Homerus seu summatim exposuerat, Seu strictim percurrerat , in historias, copiose et ordine omnibus, quæ inciderant, enarratis, convertebant aut clarorum heroum nominibus facta et fata commentitia assignabant : quorum nihil, interdum ne vestigium quidem , in antiquioribus extaret; alia ex Cypriis carminibus aut e Lescheo aliisque poetis cyclicis arripuere, saltem ex rivulis inde ductis hausere. De Antenore perpauca ab Homero memorata sunt. Clarior est ejus uxor, Theano ,

Hecubæ e Cisseo soror,

Minerva sacerdos (v. Iliad. 5, 297 sqq.), nec non filii , passim in pugnam prodeuntes ; ipse inter seniores , qui prudentia alios antecellebant : Iliad. 7, 148. idem suadet , ut Helena reddatur, 1, 347 sqq. et Ulyssem cum Menelao, antequam arma sumta erant , tendas Trojam missum hospitio exceperat : Iliad. 9, 205

sqq. Itaque Troja capta a Menelao servatur cum sobole. cf. Tryphiod. 653 sq. Hoc tanquam fundo superstruxere fabulatores illi, e quibus Pseudodictys et Pseudodares adhuc superstites sunt, alia, v. c. de Antenore a Laomedonte Delphos misso (Serv. ad Æn. II, 318) de legatione ad Achivos sub extrema urbis fata (Tzetz. Posthom. 607 sq.) inprimis vero plurima de proditione urbis ab eo et a filiis facta. cf. Serv. ad V. 242. Præiverant tamen alii antiquiores ut Lycophr. 340 sqq., nec dubito in his unum ex cyclicis poetis fuisse. Proditionis ab Antenore factæ auctoritatem jam olim Polygnotus agnoverat in tabula sua ap. Pausan. X, 27. pag. 865 Sophoclis fuere 'Aytuvopídas. Strabo XIII, p. 905 B. inemorat pantheræ pellem Antenoris foribus injectam , ut

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ad res repe

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

tuta esset domus ab Achivorum injuriis ; id quod factum in gratiam hospitii pristini ap. Quintum XIII, 293 sqq. Putabam Strabonem id ex ea fabula petiisse. Verba sunt, Σοφοκλής γούν εν τη αλώσει του Ιλίου παρδαλέαν φησί προ της θύρας του 'Αντήνορος προτεθήναι σύμβολον του á móp Intov éatūra Tuv oixiav. Enimvero versum ex Ajace Locrensi recitat Schol. Aristoph. ad Aves 934 καταστίκτου κυνος σπολάς Λίβυσσα, Trapbaandópov dépas. Alludit enim ad ea verba Comicus. Versum quoque memorat Suidas ex Scholio, et Pollux VII, 70. Iterum de eo fragmento mentio fiet inf. Exc. I. ad lib. II de 'Iníou répos. Sophoclis fabula male olim memorata. Menelao tribuitur beneficii accepti memoria Tryphiod. 647. De Antenoridis Lysimachus év Nógrois egerat; adierant illi Libyam, et Cyrenen insederant : seu quod cum Græcis versari nollent, ut Lysimachus tradiderat, seu quod Menelaum et Helenam sequuti, tempestatis vi de cursu dejecti fuerant : quod Pindarus sequutus est Pyth. 5, 108 sq., ubi v. Schol. : add. Schol. Lycophr. 874, ubi pro περί την Κρήνην et εν Κρήτη leg. περί την Κυρήνην et év Kupřívn. Nam in hac fuit Antenoridarum collis. Antenori a Tragicis partes facundi senis datæ, ut in vss. Eurip. ap. Athen. XV, pp.

Fuit tamen ex iis commentis unum ceteris illustrius, quo profugus ex urbe capta in Italiam Henetos duxisse et Patavium condidisse narratus est. Henetorum nomen ('Evetov) poeta memorat (1), Paphlagoniæ populi, cujus regio mulis silvestribus abundabat; e quo Pylæmenes, Paphlagonum dux, oriundus erat. Hos igitur Henelos Antenorem sibi adjunctos in Italiam adduxisse et Venetos ibi in sedibus suis collocasse narrarunt (2). Nominis similitudinem etiam in hujus populi origine ludificatam esse veteres , in aperto est : cum diversi essent populi, alter Sinus Adriatici, alter Asiæ. Qui primus fabulæ auctor fuerit, incerta res est. Strabo jam sua ætate inter vulgo narrata (od Ipuraoúpeva) eam refert (lib. XIII p. 905 B. C.): idem Menandrium scriptorem memorat tanquam testem idoneum (p. 830. A. B.). Antiquiorem auctoritatem non memini quam Scymni Chii (Perieg. 388. 9.). Nec tamen sive in duce Antenore, sive in populo, quem adduxit, nec in cursu, quem tenuit, omnes consensere; ut facile appareat, a multis poetis ac scriptoribus rem narratu acceptam tractatam fuisse. Ita fuere, qui Henetos a Troja reduces , fuga di

[ocr errors]

(1) & 'Evetőv. Hiad. B, 852. Male Zenodotus refinxerat < 'Evetñs. vid. Strab. XIII, p. 830 C. 819. A.

(2) V. inprimis Strab. XII, p. 819 A. B. XIII, p. 905 B. V, p. 325 A. Veriora ille de Venetorum origine a Venetis Belgica gente ducenda monuit

8. cum Herodotus ex Illyriis eos ortos esse tradidisset lib. I, 196. Polybius II, 17, ubi de Venetis, quos ille Gallis simillimos moribus et

cultu, at sermone diversos esse dixerat, περί ων οι τραγωδιογράφοι πολύν τινα πεποίωνται λόγον και πολλών διατίθενται τερατείαν. in quibus ille tragedias Antenoris et Antenoridarum nomine inscriptas respicere putandus. In iisdem fabulas Phaethontis et Eridani variis modis expositas fuisse suspicor. Nostra ætate Henetos seu Venetos accenseri Sarmatis vidimus, ab aliis aus tem Slavicæ stirpis haberi.

lib. IV, p. 297

[ocr errors]
[ocr errors]

lapsos , aut , Pylæmene duce, in Thraciam se recepisse, atque inde errando longius processisse dicerent (cf. Strab. I. c. et Eustath. ad Dionys. 378, qui Strabonem exscripsit). Avide commentum arripuere Romani scriptores, qui Antenorem cum Ænea compararunt : in his ipse Liv. I, i et jam Nepos, teste Plinio VI, 2 et inde Solino c. 44, Catonem forte sequutus , quidem narraverat, ut e Plinio , discimus III, 19. s. 23 Antenoridem scripserat Largus, Ovidio æqualis IV. ex P. 16, 17 Ingeniique sui dictus cognomine Largus, Gallica qui Phrygium duxit in arva senem. quem Ælium Largum ap. Dion. LIII esse acute suspicatur Wernsdorf. V. C. ad Poet. min. T. IV, pag. 582.

Servata sunt nonnulla ex antiquioribus in personato Messala de Augusti progenie c. 19 Antenor ex Ionio æquore ad dexteram flectens, inter Dyrrhachium et Brundisium, per latissimas superi æquoris fauces, ad septentrionem conversus , hinc Dalmatas linquens, Illyricos ac Liburnos, illinc Apulos atque Picenum , ad caput Adriatici maris cursum tenuit; et, relicto æquore, adverso flumine , quod Brentesia dicitur (1), sursum contendens , terra potitus , sedem sibi suisque elegit, et expugnatis Euganeis, qui tum ea incolebant loca , Patavium condidit. Is inter ceteros comites, Enetorum multitudinem numerosam secum duxerat; qui Paphlagonia orti, patria pulsi, exules ad Trojam, que bello tum laborabat, concesserant. Hi in proxima finitimorum prædia longe lateque diffusi, quia multitudine cuncta compleverant, ex se gentibus nomen dedere , et Venetiæ regio dicta. De hoc Antonoris adventu sic meminit Virgilius : Antenor potuit etc. Sequitur inde apud hunc scriptorem mirum acumen super versu : armaque fixit Troia ; alloquitur Imperatorem, qui, quodnam insigne vexillis Antenori et Æneæ fuisset, dubitaverat; acceperat itaque ille arma de vexillo : tolerabilius foret, si saltem de insignibus clipei intellexisset ; etsi et hoc absurde. Respondet scriptor, armorum insigne fuisse scrofam; Troja namque vulgo Italice Latineque scrofa vel sus dicitur. Quid expectabis ab hominibus, qui in poetarum lectione argutias tam vanas captabant? Ceterum de Antenore Patavii sepulto vetus fuit opinio ; et detectum Antenoreum sepulcrum a. 1274, inter recentio-res fabulas satis vulgata est. v. Pignor. in Anten. c. 8. Ursat. in Monum. Patav. lib. I. s. 10. Accessit epitaphium , quod insertum quoque legitur Anthol Lat. lib. I. ep. 111, ubi v. Burmann.

:

EXCURSUS VII.

De Timavo fluvio. Sequitur nunc 244 216. ocus ac Timavo : fontem superare Timavi

[ocr errors]

(1) Meduacus major.

« ZurückWeiter »