Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quae tamen ex illis aliquo pars humida succo,
Et terrena fuit, versa est in corporis usum.
Quod solidum est, flectique nequit, mutatur in ossa:
Quod modo vena fuit, sub eodem nomine mansit: 410
Inque brevi spatio, Superorum munere, saxa
Missa viri manibus faciem traxere virilem:
Et de femineo reparata est femina iactu.

Inde genus durum sumus, experiensque laborum:

Et documenta damus, qua simus origine nati.

Caetera diversis tellus animalia formis

Sponte sua peperit, postquam vetus humor ab igne
Percaluit Solis; coenumque, udaeque paludes
Intumuere aestu: fecundaque semina rerum
Vivaci nutrita solo, ceu matris in alvo,

Creverunt, faciemque aliquam cepere morando.
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros
Nilus, et antiquo sua flumina reddidit alveo,
Aetherioque recens exarsit sidere limus;
Plurima cultores versis animalia glebis
Inveniunt, et in his quaedam modo coepta, sub ipsum
Nascendi spatium: quaedam imperfecta, suisque
Trunca vident numeris: et eodem in corpore saepe
Altera pars vivit; rudis est pars altera tellus.
Quippe ubi temperiem sumsere humorque ca-
lorque;

Concipiunt: et ab his oriuntur cuncta duobus.
Cumque sit ignis aquae pugnax; vapor humidus

omnes

Res creat, et discors concordia foetibus apta est.
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti
Solibus aetheriis altoque recanduit aestu;
Edidit innumeras species: partimque figuras
Retulit antiquas; partim nova monstra creavit.
Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
Tum genuit: populisque novis, incognita serp ens,
Terror eras: tantum spatii de monte tenebas.

Ov. T. II.

B

415

420

425

430

435

440

Hanc Deus arciténens, et nunquam talibus armis Ante, nisi in damis capreisque fugacibus, usus, Mille gravem telis, exhausta paene pharetra, Perdidit, effuso per vulnera nigra veneno. 445 Neve operis famam possit delere vetustas, Instituit sacros celebri certamine ludos,

Pythia, de domitae serpentis nomine dictos. His iuvenum quicunque manu, pedibusve, rotave Vicerat; aesculeae capiebat frondis honorem. 450 Nondum laurus erat; longoque decentia crine Tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus. Primus amor Phoebi Daphne Peneïa; quem non Fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira. Delius hunc nuper, victa serpente superbus, 455 Viderat adducto flectentem cornua nervo: Quidque tibi, lascive puer, cum fortibus armis? Dixerat: ista decent humeros gestamina nostros Qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hos; Qui modo, pestifero tot iugera ventre prementem, 460 Stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis. Tu face nescio quos esto contentus amores Irritare tua: nec laudes assere nostras.

Filius huic Veneris: Figat tuus omnia, Phoebe; Te meus arcus, ait: quantoque animalia cedunt 465 Cuncta tibi, tanto minor est tua gloria nostra. Dixit: et eliso percussis aëre pennis

Impiger umbrosa Parnasi constitit arce: Eque sagittifera promsit duo tela pharetra Diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem. 470 Quod facit, auratum est, et cuspide fulget acuta: Quod fugat, obtusum est, et habet sub arundine plumbum.

Hoc Deus in Nympha Peneïde fixit; at illo
Laesit Apollineas traiecta per ossa medullas.
Protinus alter amat; fugit altera nomen amantis,

475 Silvarum latebris, captivarumque ferarum

Exuviis gaudens, innuptaeque aemula Phoebes.
Vitta coërcebat positos sine lege capillos.
Multi illam petiere: illa aversata petentes,
Impatiens expersque viri, nemorum avia lustrat;
Nec quid Hymen, quid Amor, quid sint connubia, 480

curat.

Saepe pater dixit: Generum mihi, filia, debes.
Saepe pater dixit: Debes mihi, nata, nepotes.
Illa, velut crimen, taedas exosa iugales,
Pulchra verecundo suffunditur ora rubore;
Inque patris blandis haerens cervice lacertis,
Da mihi perpetua, genitor carissime, dixit,
Virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianae.
Ille quidem obsequitur: sed te decor iste, quod
optas,

485

495

Esse vetat: votoque tuo tua forma repugnat.
Phoebus amat; visaeque cupit connubia Daphnes: 490
Quaeque cupit,sperat: suaque illum oracula fallunt.
Vtque leves stipulae demtis adolentur aristis;
Vt facibus sepes ardent, quas forte viator
Vel nimis admovit, vel iam sub luce reliquit;
Sic Deus in flammas abiit: sic pectore toto
Vritur, et sterilem sperando nutrit amorem.
Spectat inornatos collo pendere capillos,
Et, Quid? si comantur? ait. videt igne micantes
Sideribus similes oculos: videt oscula; quae non
Est vidisse satis. Laudat digitosque, manusque, 500
Brachiaque, et nudos media plus parte lacertos.
Si qua latent, meliora putat. Fugit ocior aura
Illa levi: neque ad haec revocantis verba resistit:
Nympha, precor, Peneï, mane: non insequor hostis:
Nympha, mane. Sic agna lupum, sic cerva leonem, 505
Sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae;
Hostes quaeque suos: amor est mihi caussa se-
quendi.

Me miserum! ne prona cadas, indignave laedi

Crura secent sentes; et sim tibi caussa doloris. 510 Aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, Curre, fugamque inhibe: moderatius insequar ipse. Cui placeas, inquire tamen; non incola montis, Non ego sum pastor: non hic armenta, gregesve Horridus observo. Nescis, temeraria, nescis 515 Quem fugias: ideoque fugis. Mihi Delphica tellus, Et Claros, et Tenedos, Pataraeaque regia servit. Iupiter est genitor. Per me, quod eritque, fuitque, Estque, patet: per me concordant carmina nervis. Certa quidem nostra est: nostra tamen una sagitta 520 Certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit.

Inventum medicina meum est; opiferque per orbem Dicor; et herbarum subiecta potentia nobis. Hei mihi! quod nullis amor est medicabilis herbis: Nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes! 525 Plura locuturum timida Peneïa cursu

Fugit; cumque ipso verba imperfecta reliquit: Tum quoque visa decens: nudabant corpora venti, Obviaque adversas vibrabant flamina vestes; Et levis impexos retro dabat aura capillos: 530 Auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra

Perdere blanditias iuvenis Deus: utque movebat Ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu, Vt canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo Vidit; et hic praedam pedibus petit, ille salutem. 535 Alter inhaesuro similis, iam iamque tenere Sperat, et extento stringit vestigia rostro: Alter in ambiguo est, an sit deprensus, et ipsis Morsibus eripitur; tangentiaque ora relinquit. Sic Deus et virgo est: hic spe celer, illa timore. 540 Qui tamen insequitur, pennis adiutus Amoris Ocior est, requiemque negat: tergoque fugaci Imminet; et crinem sparsum cervicibus afflat. Viribus absumtis expalluit illa: citaeque

Victa labore fugae, spectans Peneïdas undas,
Fer, pater, inquit, opem; si flumina numen habetis. 545
Qua nimium placui, tellus, aut hisce, vel istam,
Quae facit, ut laedar, mutando perde figuram,
Vix prece finita, torpor gravis alligat artus:
Mollia cinguntur tenui praecordia libro.
In frondem crines, in ramos brachia crescunt:
Pes, modo tam velox, pigris radicibus haeret:
Ora cacumen obit: remanet nitor unus in illa.
Hanc quoque Phoebus amat: positaque in stipite
dextra

550

Sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus.
Complexusque suis ramos, ut membra, lacertis, 555
Oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.
Cui Deus, At coniux quoniam mea non potes esse,
Arbor eris certe, dixit, mea. Semper habebunt
Te coma, te citharae, te nostrae, Laure, pharetrae.
Tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum 56c
Vox canet; et longas visent Capitolia pompas.
Postibus Augustis eadem fidissima custos

Ante fores stabis; mediamque tuebere quercum.
Vtque meum intonsis caput est iuvenile capillis;
Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores. 565
Finierat Paean. Factis modo laurea ramis
Annuit: utque caput, visa est agitasse cacumen.
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique
claudit

Silva: vocant Tempe, per quae Penëus, ab imo
Effusus Pindo, spumosis volvitur undis:
Deiectuque gravi tenues agitantia fumos
Nubila conducit, summasque adspergine silvas
Impluit; et sonitu plus quam vicina fatigat.

570

Haec domus, haec sedes,haec sunt penetralia magni Amnis: in hoc, residens facto de cautibus antro, 575 Vndis iura dabat, Nymphisque colentibus undas. Conveniunt illuc popularia flumina primum,

« ZurückWeiter »