Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tarda sit illa dies, et nostro serior ævo,

Quâ caput Augustum, quem temperat, orbe relicto,
Accedat cœlo, faveatque precantibus absens.

CONCLUSION.

v. 871.

Jamque opus exegi, quod nec Jovis ira nec ignes,
Nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
Cùm volet illa dies, quæ nil nisi corporis hujus
Jus habet, incerti spatium mihi finiat ævi;
Parte tamen meliore mei super alta perennis
Astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum ;
Quâque patet domitis Romana potentia terris,
Ore legar populi, perque omnia secula famâ,
Si quid habent veri vatum præsagia, vivam.

325

330

EXTRACTS

FROM THE

HEROIDES.

EPISTLE OF DEIANIRA TO HERCULES.

GRATULOR Echaliam titulis accedere nostris ;
Victorem victæ succubuisse queror.

Fama Pelasgiadas subitò pervenit in urbes,
Decolor et factis inficianda tuis,

Quem nunquam Juno seriesque immensa laborum

5

Fregerit, huic Iolen imposuisse jugum.

Plus tibi quàm Juno nocuit Venus: illa premendo
Sustulit; hæc humili sub pede colla tenet.
Respice vindicibus pacatum viribus orbem,
Quà latam Nereus cœrulus ambit humum.
Sé tibi pax terræ, tibi se tuta æquora debent;
Implêsti meritis Solis utramque domum.
Quod te laturum est, cœlum prius ipse tulisti;
Hercule supposito sidera fulsit Atlas.

Quid nisi notitia est misero quæsita pudori,
Si cumulas stupri facta priora notâ ?
Tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues,
Cùm tener in cunis jam Jove dignus eras?
Cœpisti meliùs, quàm desinis: ultima primis

10

15

Cedunt; dissimiles hic vir et ille puer.

Quem non mille feræ, quem non Stheneleïus hostis,
Non potuit Juno vincere, vincit Amor.
Mæandros, toties qui terris errat in îsdem,

Qui lassas in se sæpe retorquet aquas,
Vidit in Herculeo suspensa monilia collo,

Illo, cui cœlum sarcina parva fuit.
Non puduit fortes auro cohibere lacertos,
Et solidis gemmas apposuisse toris.

20

25

Nempe sub his animam pestis Nemeæa lacertis

Edidit; unde humerus tegmina lævus habet.

30

Ausus es hirsutos mitrâ redimire capillos:
Aptior Herculeæ populus alba coma;
Nec te Mæoniâ lascivæ more puellæ
Incingi zonâ dedecuisse putas?
Non tibi succurrit crudi Diomedis imago,
Efferus humanâ qui dape pavit equos ?
Si te vidisset cultu Busiris in isto,

Huic victor victo nempe pudendus eras.
Detrahat Antæus duro redimicula collo,
Ne pigeat molli succubuisse viro.
Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
Diceris, et dominæ pertimuisse minas.
Non fugis, Alcide, victricem mille laborum
Rasilibus calathis imposuisse manum ;

35

40

Crassaque robusto deducis pollice fila,

45

Equaque formosæ pensa rependis heræ ?

Ah! quoties, digitis dum torques stamina duris,
Prævalidæ fusos comminuêre manus!

Crederis, infelix, scuticæ tremefactus habenis,

50

Ante pedes dominæ procubuisse tuæ. Eximiis pompis præconia summa triumphi,

Factaque narrabas dissimulanda tibi:
Scilicet immanes elisis faucibus hydros
Infantem caudis involuisse manum ;
Ut Tegeæus aper cupressifero Erymantho
Incubat, et vasto pondere lædit humum.
Non tibi Threïciis affixa penatibus ora;

Non hominum pingues cæde tacentur equi;
Prodigiumque triplex, armenti dives Iberi

Geryones, quàmvis in tribus unus erat;
Inque canes totidem trunco digestus ab uno
Cerberus implicitis angue minante comis;
Quæque redundabat fecundo vulnere serpens,
Fertilis et damnis dives ab ipsa suis;
Quique inter lævumque latus lævumque lacertum
Prægrave, compressâ fauce, pependit onus;

55

60

65

Et malè confisum pedibus formâque bimembri
Pulsum Thessalicis agmen equestre jugis.

Hæc tu Sidonio potes insignitus amictu

Dicere? non cultu lingua retenta silet?

70

Se quòque nympha tuis ornavit Iardanis armis,
Et tulit e capto nota tropæa viro.

I nunc, tolle animos, et fortia facta recense:
Quod tu non esses jure, vir illa fuit;

Illi procedit rerum mensura tuarum:

75

Cede bonis; heres laudis amica tuæ.

Prô pudor! hirsuti costis exuta leonis
Aspera texerunt vellera molle latus.
Falleris, et nescis: non sunt spolia ista leonis,
Sed tua; tuque feræ victor es, illa tui.

Femina tela tulit Lernæis atra venenis,

Ferre gravem lanâ vix satis apta colum;

Instruxitque manum clavâ domitrice ferarum,

80

Vidit et in speculo conjugis arma sui.

Sed quid ego hæc refero? scribenti nuntia venit

85

Fama, virum tunicæ tabe perire meæ.

Hei mihi quid feci? Quò me furor egit amantem?
Impia, quid dubitas, Deïanira, mori?

An tuus in media conjux lacerabitur Etâ;

Tu, sceleris tanti causa, superstes eris?

90

Et quid adhuc habeo facti, cur Herculis uxor
Credar? Conjugii mors mea pignus erit.

Tu quòque cognosces in me, Meleagre, sororem.
Impia, quid dubitas, Deïanira, mori ?

Heu devota domus ! solio sedet Agrios alto;
Enea desertum nuda senecta premit ;

95

Exsulat ignotis Tydeus germanus in oris;
Alter fatali vivus in igne fuit;

Exegit ferrum sua per præcordia mater.

Impia, quid dubitas, Deïanira, mori?

100

Deprecor hoc unum per jura sacerrima lecti,

Ne videar fatis insidiata tuis.

Nessus ut est avidum percussus arundine pectus,

[ocr errors]

Hic,' dixit, vires sanguis amoris habet.'

Illita Nesseo misi tibi texta veneno.

105

Impia, quid dubitas, Deïanira, mori?

Jamque vale, seniorque pater germanaque Gorge
Et patria et patriæ frater adempte tuæ ;
Et tu, lux oculis hodierna novissima nostris,
Virque, (sed o possis!) et puer Hylle, vale.

110

« ZurückWeiter »