At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, Nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota. Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas, Pignora certa petis: do pignora certa timendo, Et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus Ecce meos, utinamque oculos in pectora posses Inserere et patrias intus deprendere curas ! Denique quicquid habet dives, circumspice, mundus, Eque tot ac tantis coeli terraeque marisque Posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam. Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, Non honor est. Poenam, Phaëthon, pro munere poscis. Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ? Ne dubita: dabitur Stygias juravimus undas Quodcumque optaris; sed tu sapientius opta.
Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat, Propositumque premit flagratque cupidine currus.
Ergo, qua licuit, genitor cunctatus, ad altos Deducit juvenem, Vulcania munera, currus. Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo; Per juga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae Clara repercusso reddebant lumina Phoebo. Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur opusque Perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu Purpureas Aurora fores et plena rosarum Atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et coeli statione novissimus exit. At pater, ut terras mundumque rubescere vidit Cornuaque extremae velut evanescere Lunae, Jungere equos Titan velocibus imperat Horis. Jussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, Ambrosiae suco saturos, praesepibus altis Quadrupedes ducunt, adduntque sonantia frena. Tum pater ora sui sacro medicamine nati Contigit et rapidae fecit patientia flammae,
Imposuitque comae radios, praesagaque luctus Pectore sollicito repetens suspiria dixit : Si potes his saltem monitis parere parentis, Parce, puer, stimulis, et fortius utere loris : Sponte sua properant; labor est inhibere volentes. Nec tibi directos placeat via quinque per arcus. Sectus in obliquum est lato curvamine limes, Zonarumque trium contentus fine polumque Effugit australem junctamque aquilonibus Arcton. Hac sit iter; manifesta rotae vestigia cernes. Utque ferant aequos et coelum et terra calores, Nec preme nec summum molire per aethera currum :
Altius egressus coelestia tecta cremabis, Inferius terras; medio tutissimus ibis.
Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, Neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram : Inter utrumque tene. Fortunae cetera mando, Quae juvet et melius quam tu tibi consulat, opto. Dum loquor, Hesperio positas in litore metas Humida nox tetigit. Non est mora libera nobis ;
Poscimur, et fulget tenebris Aurora fugatis. Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus Est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, Dum potes et solidis etiam nunc sedibus adstas, Dumque male optatos nondum premis inscius axes. Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris. Occupat ille levem juvenili corpore currum, Statque super manibusque datas contingere habenas Gaudet, et invito grates agit inde parenti. Interea volucres, Pyroëis, Eous, et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras Flammiferis implent pedibusque repagula pulsant. Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, Repulit, et facta est immensi copia mundi, Corripuere viam, pedibusque per aëra motis Obstantes scindunt nebulas, pennisque levati
Praetereunt ortos isdem de partibus Euros. Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent Solis equi, solitaque jugum gravitate carebat; Utque labant curvae justo sine pondere naves, Perque mare instabiles nimia levitate feruntur, Sic onere assueto vacuus dat in aëra saltus Succutiturque alte similisque est currus inani. Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt Quadrijugi spatium, nec, quo prius, ordine currunt. Ipse pavet, nec qua commissas flectat habenas, Nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis. Tum primum radiis gelidi caluere Triones, Et vetito frustra tentarunt aequore tingi; Quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, Frigore pigra prius nec formidabilis ulli, Incaluit sumsitque novas fervoribus iras. Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, Quamvis tardus eras et te tua Plaustra tenebant. Ut vero summo despexit ab aethere terras Infelix Phaëthon penitus penitusque jacentes, Palluit et subito genua intremuere timore, Suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. Et jam mallet equos nunquam tetigisse paternos; Jam cognosse genus piget, et valuisse rogando; Jam Meropis dici cupiens, ita fertur, ut acta
Praecipiti pinus borea, cui victa remisit Frena suus rector, quam dis votisque reliquit. Quid faciat? Multum coeli post terga relictum, Ante oculos plus est: animo metitur utrumque, Et modo, quos illi fatum contigere non est,
Prospicit occasus, interdum respicit ortus; Quidque agat ignarus, stupet, et nec frena remittit Nec retinere valet, nec nomina novit equorum ; Sparsa quoque in vario passim miracula coelo Vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. Est locus, in geminos ubi brachia concavat arcus
Scorpios, et cauda flexisque utrimque lacertis Porrigit in spatium signorum membra duorum. Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni Vulnera curvata minitantem cuspide vidit, Mentis inops gelida formidine lora remisit. Quae postquam summo sensere jacentia tergo, Exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras Ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, Hac sine lege ruunt, altoque sub aethere fixis Incursant stellis rapiuntque per avia currum, Et modo summa petunt, modo per decliva viasque Praecipites spatio terrae propiore feruntur. Inferiusque suis fraternos currere Luna Admiratur equos, ambustaque nubila fumant; Corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus, Fissaque agit rimas et sucis aret ademtis; Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbos, Materiamque suo praebet seges arida damno. Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, Cumque suis totas populis incendia gentes In cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent: Ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete, Et tunc sicca, prius celeberrima fontibus, Ide, Virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemos ; Ardet in immensum geminatis ignibus Aetne, Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys, Et tandem Rhodope nivibus caritura, Mimasque Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron ; Nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet, Ossaque cum Pindo majorque ambobus Olympus, Aëriaeque Alpes et nubifer Apenninus. Tum vero Phaëthon cunctis e partibus orbem Adspicit accensum, nec tantos sustinet aestus, Ferventesque auras velut e fornace profunda Ore trahit, currusque suos candescere sentit ; Et neque jam cineres ejectatamque favillam
Ferre potest, calidoque involvitur undique fumo; Quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus Nescit, et arbitrio volucrum raptatur equorum. Sanguine tunc credunt in corpora summa vocato Aethiopum populos nigrum traxisse colorem ; Tunc facta est Libye raptis humoribus aestu Arida; tunc Nymphae passis fontesque lacusque Deflevere comis: quaerit Boeotia Dircen, Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas. Nec sortita loco distantes flumina ripas Tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis, Peneosque senex Teuthranteusque Caicus Et celer Ismenos cum Psophideo Erymantho, Arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas, Quique recurvatis ludit Maeandros in undis, Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas; Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes, Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Ister; Aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent; Quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus, aurum ; Et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas, Flumineae volucres medio caluere Caystro. Nilus in extremum fugit perterritus orbem, Occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem
Pulverulenta vacant septem sine flumine valles. Fors eadem Ismarios, Hebrum cum Strymone, siccat Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque,
Cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis Lumen et infernum terret cum conjuge regem ; Et mare contrahitur, siccaeque est campus arenae Quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor,
Exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi Tollere consuetas audent delphines in auras. Corpora phocarum summo resupina profundo
« ZurückWeiter » |