Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et liquidum spisso secrevit ab aëre caelum.

Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, 25 Dissociata locis concordi pace ligavit.

Ignea convexi vis et sine pondere caeli
Emicuit summaque locum sibi fecit in arce;
Proximus est aër illi levitate locoque;

Densior his tellus elementaque grandia traxit 30 Et pressa est gravitate sua; circumfluus umor

Ultima possedit solidumque coërcuit orbem.

c) Gestaltung der Erdoberfläche. Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum, Congeriem secuit sectamque in membra redegit,

Principio terram, ne non aequalis ab omni 35 Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.

Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventis lussit et ambitae circumdare litora terrae. Addidit et fontes et stagna immensa lacusque,

Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,
40 Quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,

In mare perveniunt partim campoque recepta
Liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
Iussit et extendi campos, subsidere valles,

Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. 45 Utque duae dextra caelum totidemque sinistra

Parte secant zonae, quinta est ardentior illis:
Sic onus inclusum numero distinxit eodem
Cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.

Quarum quae media est, non est habitabilis aestu; 50 Nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit Temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.

d) Luft und Äther. Imminet his aër. Qui, quanto est pondere terrae Pondus aquae levius, tanto est onerosior igni.

Illic et nebulas, illic consistere nubes
55 Iussit et humanas motura tonitrua mentes

Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quoque non passim mundi-fabricator habendum
Aëra permisit; vix nunc obsistitur illis,

Cum sua quisque regant diverso flamina tractu, 60 Quin lanient mundum: tanta est discordia fratrum.

Eurus ad auroram Nabataeaque regna recessit
Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;
Vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,

Proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque trionem 65 Horrifer invasit Boreas; contraria tellus

Nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro. Haec super imposuit liquidum et gravitate carentem Aethera nec quicquam terrenae faecis habentem,

e) Belebung der Schöpfung.
Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,
70 Cum, quae pressa diu massa latuere sub illa,

Sidera coeperunt toto effervescere caelo.
Neu regio foret ulla suis animantibus orba,
Astra tenent caeleste solum formaeque deorum,

Cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, 75 Terra feras cepit, volucres agitabilis aër.

f) Erschaffung des Menschen. Sanctius his animal mentisque capacius altae Deerat adhuc et quod dominari in cetera posset. Natus homo est, sive hunc divino semine fecit

Ille opifex rerum, mundi melioris origo,
80 Sive recens tellus seductaque nuper ab alto

Aethere cognati retinebat semina caeli;
Quam satus Iapeto, mixtam fluvialibus undis,
Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum.

Pronaque cum spectent animalia cetera terram, 85 Os homini sublime dedit, caelumque tueri

Iussit et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
Induit ignotas hominum conversa figuras.

3. Die vier Zeitalter. v. 89—150. Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, 90 Sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.

Poena metusque aberant, nec verba minacia fixo

Aere legebantur, nec supplex turba timebat
Iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.

Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, 95 Montibus in liquidas pinus descenderat undas,

Nullaque mortales praeter sua litora norant.
Nondum praecipites cingebant oppida fossae;
Non tuba directi, non aeris cornua flexi,

Non galeae, non ensis erant: sine militis usu 100 Mollia securae peragebant otia gentes.

Ipsa quoque immunis rastroque intacta nec ullis
Saucia vomeribus per se dabat omnia tellus;
Contentique cibis nullo cogente creatis

Arbuteos fetus montanaque fraga legebant 105 Cornaque et in duris haerentia mora rubetis

Et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant zephyri natos sine semine flores.

Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
110 Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.

Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,
Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso Sub love mundus erat, subiit argentea proles, 115 Auro deterior, fulvo pretiosior aere.

Iuppiter antiqui contraxit tempora veris,
Perque hiemes aestusque et inaequales autumnos
Et breve ver spatiis exegit quattuor annum.

Tum primum siccis aër fervoribus ustus
120 Canduit, et ventis glacies adstricta pependit.

Tum primum subiere domus. Domus antra fuerunt
Et densi frutices et vinctae cortice virgae.
Semina tum primum longis Cerealia sulcis

Obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. 125 Tertia post illam successit aënea proles,

Saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,
Non scelerata tamen. De duro est ultima ferro.
Protinus irrupit venae peioris in aevum

Omne nefas: fugere pudor verumque fidesque; 130 In quorum subiere locum fraudesque dolique

Insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.

Vela datant rentis. Dee adhue bene norerat illos
Varita; quaeque din steterant in montibus altis,

Fluctibus ignotis insultarere carinae.
135 Communemque prius ceu lamina solis et auras

Cautus humum longo signavit limite mensor.
Nec tantum segetes alimentaque debita dires
Poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae:

Quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris. 140 Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

Iamque docens ferrum ferroque nocentius aurum
Prodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque
Sanguineaque manu crepitantia concutit arma.

Vivitur ex rapto; non hospes ab hospite tutus, 145 Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est.

Imminet exitio vir coniugis, illa mariti;
Lurida terribiles miscent aconita novercae;
Filius ante diem patrios inquirit in annos.

Victa iacet pietas, et Virgo caede madentes 150 Ultima caelestum terras Astraea reliquit.

4. Die Giganten. v. 151–162.
Neve foret terris securior arduus aether,
Adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantas
Altaque congestos struxisse ad sidera montes.

Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 155 Fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae.

Obruta mole sua cum corpora dira iacerent,
Perfusam multo natorum sanguine Terram
Immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem

Et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, 160 In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago

Contemptrix superum saevaeque avidissima caedis
Et violenta fuit: scires e sanguine natos.

5. Lycaon. v. 163–252. Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, Ingemit et facto nondum vulgata recenti 165 Foeda Lycaoniae referens convivia mensae

Ingentes animo et dignas love concipit iras,
Conciliumque vocat; tenuit mora nulla vocatos.

Est via sublimis, caelo manifesta sereno: Lactea nomen habet, candore notabilis ipso. 170 Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis

Regalemque domum. Dextra laevaque deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis;
Plebs habitat diversa locis; a fronte potentes

Caelicolae clarique suos posuere penates.
175 Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse Palatia caeli.

Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno

Terrificam capitis concussit terque quaterque
180 Caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.

Talibus inde modis ora indignantia solvit:
,Non ego pro mundi regno magis anxius illa
Tempestate fui, qua centum quisque parabat

Inicere anguipedum captivo bracchia caelo. 185 Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno

Corpore et ex una pendebat origine bellum.
Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem,
Perdendum est mortale genus. Per flumina iuro

Infera sub terra Stygio labentia luco,
190 Cuncta prius temptata. Sed in medicabile vulnus

Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi semidei, sunt rustica numina, Nymphae
Faunique Satyrique et monticolae Silvani;

Quos, quoniam caeli nondum dignamur honore, 195 Qúas dedimus, certe terras habitare sinamus.

An satis, o superi, tutos fore creditis illos,
Cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
Struxerit insidias notus feritate Lycaon?"

Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum db 200 Talia deposcunt. Sic, cum manus impia saevit

Sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,
Attonitum tanto subitae terrore ruinae
Humanum genus est, totusque perhorruit orbis.

Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est, 205 Quam fuit illa Iovi. Qui postquam voce manuque

« ZurückWeiter »