exululat, frustraque loqui conatur: ab ipso colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis vertitur in pecudes, et nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes, in crura lacerti. Fit lupus, et veteris servat vestigia formae. Canities eadem est, eadem violentia vultus: iidem oculi lucent: eadem feritatis imago est. Occidit una domus, sed non domus una perire digna fuit; qua terra patet, fera regnat Erinnys. In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes, quas meruere pati, sic stat sententia, poenas.<< Dicta Iovis pars voce probant stimulosque fu- renti
adiiciunt, alii partes assensibus implent. Est tamen humani generis iactura dolori omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae forma futura, rogant: quis sit laturus in aras tura: ferisne paret populandas tradere terras? Talia quaerentes, sibi enim fore caetera curae, rex Superum trepidare vetat; sobolemque priori dissimilem populo promittit origine mira. Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras; sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether conciperet flammas, totusque ardesceret axis. Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus, quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli ardeat et mundi moles operosa laboret. Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum. Poena placet diversa, genus mortale sub undis perdere et ex omni nimbos dimittere coelo. Protinus Aeoliis aquilonem claudit in antris, et quaecunque fugant inductas flamina nubes,
emittitque notum. Madidis notus evolat alis, 265 terribilem picea tectus caligine vultum.
Barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis, fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. Utque manu late pendentia nubila pressit, fit fragor et densi funduntur ab aethere nimbi. 270 Nuntia Iunonis varios induta colores
concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert. Sternuntur segetes et deplorata colonis
vota iacent, longique perit labor irritus anni. Nec coelo contenta suo est Iovis ira, sed illum 275 caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.
Convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni intravere sui: »>Non est hortamine longo
nunc<< ait »utendum: vires effundite vestras. Sic opus est; aperite domos ac mole remota 280 fluminibus vestris totas immittite habenas.<< Iusserat: hi redeunt ac fontibus ora relaxant, et defrenato volvuntur in aequora cursu. Ipse tridente suo terram percussit: at illa intremuit, motuque vias patefecit aquarum. 285 Exspatiata ruunt per apertos flumina campos, cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris. Si qua domus mansit, potuitque resistere tanto indeiecta malo, culmen tamen altior huius 290 unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant : omnia pontus erat: deerant quoque littora ponto. Occupat hic collem: cymba sedet alter adunca 230 et ducit remos illic, ubi nuper ararat.
in'lle super segetes aut mersae culmina villae Terivigat: hic summa piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato : aut subiecta terunt curvae vineta carinae: et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereïdes: silvasque tenent delphines, et altis incursant ramis agitataque robora pulsant. Nat lupus inter oves: fulvos vehit unda leones: unda vehit tigres: nec vires fulminis apro, crura nec ablato prosunt velocia cervo: quaesitisque diu terris, ubi sistere detur, in mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos immensa licentia ponti, pulsabantque novi montana cacumina fluctus. Maxima pars unda rapitur: quibus unda pepercit, illos longa domant inopi ieiunia victu.
Separat Aonios Actaeis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo pars maris et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasus, superatque cacumine nubes. Hic ubi Deucalion, nam caetera texerat aequor, cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, Corycidas nymphas et numina montis adorant, fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam nec amantior aequi vir fuit, aut illa reverentior ulla deorum. Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, et superesse virum de tot modo millibus unum, et superesse videt de tot modo millibus unam, innocuos ambos, cultores numinis ambos; nubila disiecit, nimbisque aquilone remotis et coelo terras ostendit, et aethera terris.
330 Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum extantem atque humeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat, conchaeque sonanti inspirare iubet, fluctusque et flumina signo 335 iam revocare dato. Cava buccina sumitur illi tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo: buccina, quae in medio concepit ubi aëra ponto, littora voce replet sub utroque iacentia phoebo. Tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba 340 contigit, et cecinit iussos inflata receptus,
omnibus audita est telluris et aequoris undis, et quibus est undis audita, coërcuit omnes. Iam mare littus habet: plenos capit alveus amnes : flumina subsidunt, collesque exire videntur. 345 Surgit humus: crescunt loca decrescentibus undis. Postque diem fongam nudata cacumina silvae ostendunt, limumque tenent in fronde relictum. Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem, et desolatas agere alta silentia terras, 350 Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis : >>O soror, o coniux, o femina sola superstes, quam commune mihi genus et patruelis origo, deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt: terrarum, quascunque vident occasus et ortus, 355 nos duo turba sumus: possedit caetera pontus. Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae certa satis: terrent etiamnunc nubila mentem. Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, nunc animus, miseranda, foret? quo sola ti
360 ferre modo posses? quo consolante doleres?
Namque ego, crede mihi, si te quoque pontus ha- beret, te sequerer coniux, et me quoque pontus haberet. O utinam possem populos reparare paternis artibus, atque animas formatae infundere terrae ! Nunc genus in nobis restat mortale duobus : sic visum est Superis; hominumque exempla ma-
Dixerat, et flebant. Placuit coeleste precari numen, et auxilium per sacras quaerere sortes. Nulla mora est: adeunt pariter Cephisidas undas, ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes. Inde ubi libatos irroravere liquores vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae ad delubra deae: quorum fastigia turpi pallebant musco, stabantque sine ignibus arae. Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo. Atque ita: »Si precibus, dixerunt, numina iustis victa remollescunt, si flectitur ira deorum: dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.<«< Mota dea est sortemque dedit: »Discedite templo et velate caput, cinctasque resolvite vestes ossaque post tergum magnae iactate parentis.<< Obstupuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior, iussisque deae parere recusat: detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras. Interea repetunt caecis obscura latebris verba datae sortis secum inter seque volutant. Inde Promethiades placidis Epimethida dictis mulcet et: »Aut fallax, ait, est sollertia nobis,
« ZurückWeiter » |