Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS.

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit

litora; multum ille et terris iactatus et alto

vi superum saevae memorem Iunonis ob iram,
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
inferretque deos Latio, genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso
quidve dolens regina deum tot volvere casus
insignem pietate virum, tot adire labores
impulerit. tantaene animis caelestibus irae?
Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni),
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
ostia, dives opum studiisque asperrima belli,
quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
posthabita coluisse Samo; hic illius arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
siqua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
hinc populum late regem belloque superbum
venturum excidio Libyae; sic volvere parcas.
id metuens veterisque memor Saturnia belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis
(necdum etiam causae irarum saevique dolores
exciderant animo; manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae

Vergili Aeneis.

1

5

10

15

20

25

et genus invisum et rapti Ganymedis honores) his accensa super iactatos aequore toto 30 Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant acti fatis maria omnia circum. tantae molis erat Romanam condere gentem. Vix e conspectu Siculae telluris in altum 35 vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, cum Iuno aeternum servans sub pectore volnus haec secum: 'mene incepto desistere victam nec posse Italia Teucrorum avertere regem? quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem 40 Argivum atque ipsos potuit submergere ponto unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas 45 turbine corripuit scopuloque infixit acuto; ast ego, quae divum incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero. et quisquam numen Iunonis adorat praeterea aut supplex aris inponit honorem?'

50

[ocr errors]

Talia flammato secum dea corde volutans nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro luctantis ventos tempestatesque sonoras imperio premit ac vinclis et carcere frenat. 55 illi indignantes magno cum murmure montis

circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens mollitque animos et temperat iras; ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. 60 sed pater omnipotens speluncis abdidit atris

hoc metuens molemque et montis insuper altos

inposuit regemque dedit, qui foedere certo

et premere et laxas sciret dare iussus habenas.

ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:

'Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor Ilium in Italiam portans victosque penatis; incute vim ventis submersasque obrue puppis aut age diversos et disice corpora ponto.

65

70

sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae;
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat et pulchra faciat te prole parentem.'

75

Aeolus haec contra: 'tuus, o regina, quid optes, explorare labor; mihi iussa capessere fas est. tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divum nimborumque facis tempestatumque potentem."

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
impulit in latus, ac venti velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
incubuere mari, totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus et vastos volvunt ad litora fluctus;
insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
praesentemque viris intentant omnia mortem.
extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
ingemit et duplicis tendens ad sidera palmas
talia voce refert: o terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis

[blocks in formation]

contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis
Tydide! mene Iliacis occumbere campis

non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens 100 Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?' Talia iactanti stridens aquilone procella

velum adversa ferit fluctusque ad sidera tollit; franguntur remi; tum prora avertit et undis 105 dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis. tris Notus abreptas in saxa latentia torquet (saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, aras, 110 dorsum immane mari summo), tris Eurus ab alto in brevia et syrtis urget (miserabile visu) inliditque vadis atque aggere cingit harenae. unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus 115 in puppim ferit; excutitur pronusque magister volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem torquet agens circum et rapidus vorat aequore vertex; apparent rari nantes in gurgite vasto,

arma virum tabulaeque et Troïa gaza per undas. 120 iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae et, qua vectus Abas, et, qua grandaevus Aletes, vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum 125 emissamque hiemem sensit Neptunus et imis stagna refusa vadis graviter commotus et alto prospiciens summa placidum caput extulit unda. disiectam Aeneae toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina;

nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: 'tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

iam caelum terramque meo sine numine, venti,
miscere et tantas audetis tollere moles?

quos ego! sed motos praestat componere fluctus;
post mihi non simili poena commissa luetis.
maturate fugam regique haec dicite vestro:
non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
sed mihi sorte datum. tenet ille immania saxa,
vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula
Aeolus et clauso ventorum carcere regnet.'

Sic ait et dicto citius tumida aequora placat
collectasque fugat nubes solemque reducit.
Cymothoë simul et Triton adnixus acuto.
detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti
et vastas aperit syrtis et temperat aequor
atque rotis summas levibus perlabitur undas.

ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
seditio saevitque animis ignobile volgus;

iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat;
tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, silent arrectisque auribus adstant;
ille regit dictis animos et pectora mulcet:

sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
prospiciens genitor caeloque invectus aperto
flectit equos curruque volans dat lora secundo.

Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
contendunt petere et Libyae vertuntur ad oras.
est in secessu longo locus: insula portum
efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
frangitur inque sinus scindit sese unda reductos;
hinc atque hinc vastae rupes, geminique minantur
in caelum scopuli, quorum sub vertice late

130

135

140

145

150

155

160

« ZurückWeiter »