Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umbris,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

140
Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum
Prodierant: prodit bellum, quod pugnat utroque;
Sanguineâque manu crepitantia concutit arma.
Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero: fratrum quoque gratia rara est. 145
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti:
Lurida terribiles miscent aconita novercæ :
Filius ante diem patrios inquirit in annos.
Victa jacet Pietas: et virgo cæde madentes,
Ultima cælestûm, terras Astræa reliquit.

150 Neve foret terris securior arduus æther; Affectâsse ferunt regnum cæleste Gigantas : Altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum Fulmine, et excussit subjecto Pelio Ossam.

155 Obruta mole suâ cùm corpora dira jacerent; Perfusam multo natorum sanguine Terram Incaluisse ferunt, calidumque animâsse cruorem : Et, ne nulla feræ stirpis monumenta manerent, In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago 160 Contemptrix superûm sævæque avidissima cædis, Et violenta fuit: scires e sanguine natos.

LYCAON IN LUPUM MUTATUS.

163.

Quæ pater ut summâ vidit Saturnius arce, Ingemit : et, facto nondum vulgata recenti, Fæda Lycaoniæ referens convivia mensæ,

165 170

175

180

Ingentes animo et dignas Jove concipit iras;
Consiliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos.

Est via sublimis, cælo manifesta sereno:
Lactea nomen habet; candore notabilis ipso.
Hâc iter est superis ad magni tecta Tonantis,
Regalemque domum. Dextrâ lævâque deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis.
Plebs habitant diversa locis.

A fronte potentes
Cælicolæ, clarique suos posuere penates.
Hic locus est; quem, si verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse Palatia cæli.

Ergo ubi marmoreo superi sedêre recessu,
Celsior ipse loco, sceptroque innixus eburno,
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Cæsariem; cum quâ terram, mare, sidera, movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit :
Non ego pro mundi regno mag's anxius illâ
Tempestate fui, quâ centum quisque parabant
Injicere anguipedum captivo brachia cælo.
Nam, quanquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno
Corpore, et ex unâ pendebat origine bellum.
Nunc mihi, quâ totum Nereus circumtonat orbem,
Perdendum mortale genus. Per flumina juro
Infera, sub terris Stygio labentia luco,
Cuncta priùs tentata : sed immedicabile vulnus
Ense recidendum, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina Nymphæ,
Faunique, Satyrique, et monticola Silvani:
Quos quoniam cæli nondum dignamur honore,
Quas dedimus, certè terras habitare sinamus.
An satis, o superi, tutos fore creditis illos,
Cùm mihi, qui fulmen, qui vos habeoque, regoque,

185

190

195

Struxerit insidias, notus feritate, Lycaon ?'

Confremuêre omnes: studiisque ardentibus ausum Talia deposcunt. Sic, cum manus impia sævit 200 Sanguine Casareo Romanum extinguere nomen, Attonitum tantæ subito terrore ruinæ Humanum genus est; totusque perhorruit orbis. Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum, Quàm fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque 205 Murmura compressit; tenuere silentia cuncti. Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis ; Jupiter hoc iterum sermone silentia rumpit : • Ille quidem pænas (curam hanc dimittite). solvit ; Quod tamen admissum, quæ sit vindicta, docebo. 210 Contigerat nostras infamia temporis aures : Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo, Et deus humanâ lustro sub imagine terras. Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum, Enumerare : minor fuit ipsa infamia vero.

215 Mænala transieram, latebris horrenda ferarum, Et cum Cylleno gelidi pineta-Lycei. Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni Ingredior, traherent cùm sera crepuscula noctem. Signa dedi venisse deum ; vulgusque precari

220 Cæperat. Irridet primò pia vota Lycaon. Mox ait, “ Experiar, deus hic, discrimine aperto, An sit mortalis : nec erit dubitabile verum.” Nocte gravem somo nec opinâ perdere morte Me parat. Hæc illi placet experientia veri.

225 Nec contentus eo, missi de gente

Molossa Obsidis unius jugulum mucrone resolvit : Atque ita semineces partim ferventibus artus Mollit aquis, partim subjecto torruit igni.

Quos simul imposuit mensis, ego vindice flammâ 230
In domino dignos everti tecta Penates.
Territus ille fugit ; nactusque silentia ruris
Exululat, frustràque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis
Vertitur in pecudes : et nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes, in crura lacerti.

236
Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ.
Canities eadem est, eadem violentia vultu :
Idem oculi lucent: eadem feritatis imago.

Occidit una dumus : sed non domus una perire 240 Digna fuit: quâ terra patet, fera regnat Erinnys. In facinus jurâsse putes. Dent ocius omnes, Quas meruêre pati (sic stat sententia) pænas.'

DILUVIUM.

v. 244.

245

Dicta Jovis pars voce probant, stin ulosque furenti
Adjiciunt: alii partes adsensibus implent.
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus: et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ,
Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras
Thura? ferisne paret populandas tradere gentes?
Talia quærentes (sibi enim fore cætera curæ)
Rex superùm trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mirâ.
Jamque erat in totas sparsurus

fulmina terras;
Sed timuit, ne fortè acer tot ab ignibus æther
Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,

250

255 260

265

270

Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli
Ardeat; et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum.
Pena placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere, et ex omni nimbos dimittere cælo.
Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quæcunque fugant inductas flamina nubes:
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis;
Terribilem piceâ tectus caligine vultum.
Barba gravis nimbis ; canis fluit unda capillis :
Fronte sedent nebulæ: rorant pennæque, sinusque.
Utque manu latâ pendentia nubila pressit;
Fit fragor: binc densi funduntur ab æthere nirbi.
Nuntia Junonis, varios induta colores,
Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert.
Sternuntur segetes, et deplorata coloni
Vota jacent; longique labor perit irritus anni.

Nec cælo contenta suo Jovis ira : sed illum
Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.
Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni
Intravêre sui, Non est hortamine longo
Nunc,' ait, ' utendum: vires effundite vestras.
Sic opus est: aperite domos: ac, mole remotâ,
Fluminibus vestris totas immittite habenas.'
Jusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrænato volvuntur in æquora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit: at illa
Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos Alumina campos;
Cumque satis arbusta simul, pecudesque, virosque,
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si.qua domus mansit, potuitque resistere tanto

275

280

285

« ZurückWeiter »