Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

OVIDII METAMORPHOSEON.

LIBER PRIMUS.

PROEMIUM.

In nova fert animus mutatas

licere formas
Corpora. Di, cæptis (nam vos mutâstis et illas)
Adspirate meis; primâque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

MUNDI CREATIO.

V. 5.

5

Antė, mare et tellus, et, quod tegit omnia, cælum,
Unus erat toto Naturæ vultus in orbe,
Quem dixêre Chaos; rudis indigestaque moles;
Nec quidquam, nisi pondus iners; congestaque eodem
Non bene junctarum discordia semina rerum.
Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan;
Nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe;
Nec circumfuso pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata suis : nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quaque fuit tellus, illic et pontus et aër:

10

15 20

25

30

Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis

egens aër: 'nulli sua forma manebat.
Obstabatque aliis aliud: quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.

Hanc Deus et melior litem Natura diremit:
Nam cælo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre cælum.
Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere cæli
Emicuit, summâque locum sibi legit in arce.
Proximus est aïr illi levitate, locoque :
Densior his tellus: elementaque grandia traxit;
Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor
Ultima possedit, solidumque coërcuit orbem.

Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum,
Congeriem secuit, sectamque in membra redegit;
Principio terram, ne non æqualis ab omni
Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Tum freta diffundi, rabidisque tumescere ventis
Jussit, et ambitæ circumdare littora terræ.
Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque;
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis:
Quæ diversa locis partim sorbentur ab ipsâ;
In mare perveniunt partim, campoque recepta
Liberioris aquæ, pro ripis littora pulsant.
Jussit et extendi campos, subsidere valles,
Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
Utque duæ dextrâ cælum, totidemque sinistra
Parte secant zonæ, quinta est ardentior illis ;
Sic onus inclusum numero distinxit eodem

35

40

45

Cura dei: totidemque plagæ tellure premuntur.
Quarum quæ

media est, non est habitabilis æstu :
Nix tegit alta duas : totidem inter utrumque locavit ; 50
Temperiemque dedit, mixtâ cum frigore flammâ.
Imminet his aër: qui, quantò est pondere terræ
Pondus aquæ levius, tantò est onerosior igni.
Illic et nebulas, illic consistere nubes
Jussit, et humanas motura tonitrua mentes,

55 Et cum fulminibus facientes frigora ventos. His quoque non passim mundi fabricator habendum Aëra permisit. Vix nunc obsistitur illis, Cùm sua quisque regant diverso flamina tractu, Quin lanient mundum ; tanta est discordia fratrum.

60 Eurus ad Auroram, Nabathæaque regna recessit, Persidaque, et radiis juga subdita matutinis. Vesper, et occiduo quæ littora sole tepescunt, , Proxima sunt Zephyro: Scythiam Septemque trionem Horrifer invasit Boreas; contraria tellus

65
Nubibus adsiduis, pluvioque madescit ab Austro.
Hæc super imposuit liquidum et gravitate carentem
Æthera, nec quidquam terrenæ fæcis habentem.

Vix ea limitibus dissepserat omnia certis;
Cùm, quæ pressa diu massâ latuêre sub illa,
Sidera cæperunt totò effervescere cælo.
Neu regio foret ulla suis animantibus orba,
Astra tenent cæleste solum, formæque deorum:
Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ :
Terra feras cepit: volucres agitabilis aër.

75
Sanctius his animal, mentisque capacius alta
Deerat adhuc, et quod dominari in cætera posset.
Natus homo est : sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo:

70

80

Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Æthere, cognati retinebat semina coeli.
Quam satus I.peto, mixtam fluvialibus undis,
Finxit in effigiem moderantûm cuncta deorum.
Pronaque cùm«spectent animalia cætera terram ;
Os homini sublime dedit: cælumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modò quæ fuerat rudis et sine imagine, tellus
Induit ignotas hominum conversa figuras.

85

QUATUOR MUNDI ÆTATES.

v. 89.

[merged small][ocr errors][merged small]

Aurea prima sata est ætas, quæ, vindice nullo,
Sponte suâ, sine lege, fidem rectumque colebat.
Pæna metusque aberant: nec verba minacia fixo
Ære legebantur: nec supplex turba timebant
Judicis ora sui : sed erant sine judice tuti.
Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus, in liquidas pinus descenderat undas:
Nullaque mortales, præter sua, littora nôrant.
Nondum præcipites cingebant oppida fossa:
Non tuba directi, non æris cornua flexi,
Non galeæ, non ensis, erant. Sine militis usu
Mollia securæ peragebant otia mentes.
Ipsa quoque irnmunis, rastroque intacta, nec ullis
Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus :
Contentique cibis, nullo cogente, creatis,
Arbuteos fætus, montanaque fraga legebant,
Cornaque, et in duris hærentia mora rubetis ;
Et quæ deciderant patulâ Jovis arbore glandes.

100

105

110)

115

120

[ocr errors]

Ver erat æternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant zephyri natos sine seinine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat:
Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.
Flumina jam lactis, jam fumina nectaris ibant:
Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,
Sub Jove mundus erat; subiit argentea proles,
Auro deterior, fulvo pretiosior ære.
Jupiter antiqui contraxit tempora veris :
Perque hiemes, æstusque, et inæquales autumnos,
Et breve ver, spatiis exegit quatuor annum.
Tum primùm siccis aër fervoribus ustus
Canduit: et ventis glacies adstricta pependit.
Tum primùm subiêre domos. Domus antra fuerunt,
Et densi frutices, et vinctæ cortice virgæ.
Semina tum primùm longis Cerealia sulcis
Obruta sunt, pressique jugo gemuêre juvenci.

Tertia post illas successit aënea proles,
Savior ingeniis, et ad horrida promptior arma;
Nec scelerata tamen. De duro est ultima ferro.
Protinus irrumpit venæ pejoris in ævum
Omne nefas: fugêre pudor, verumque, fidesque:
In quorum subière locum fraudesque, dolique,
Insidiæque, et vis, et amor sceleratus habendi.
Vela dabat ventis, nec adhuc bene noverat illos
Navita: quæque diu steterant in montibus altis,
Fluctibus ignotis insultavêre carinæ.
Communemque priùs, ceu lumina solis et auras,
Cautus humum longo signavit limite mensor.
Nec tantùm segetes alimentaque debita dives
Poscebatur humus; sed itum est in viscera terræ:

125

130

135

« ZurückWeiter »