Opera omnia

Cover
J. Parker et Socivs, 1866 - 414 Seiten
0 Rezensionen
Rezensionen werden nicht überprüft, Google sucht jedoch gezielt nach gefälschten Inhalten und entfernt diese

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 219 - Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
Seite 177 - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas : Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Seite 156 - Parva metu primo ; mox sese attollit in auras, Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit...
Seite 333 - summe deum, sancti custos Soractis Apollo, quem primi colimus, cui pineus ardor acervo pascitur, et medium freti pietate per ignem cultores multa premimus vestigia pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, omnipotens. non exuvias, pulsaeve tropaeum 790 virginis, aut spolia ulla peto ; mihi cetera laudem facta ferent ; haec dira meo dum vulnere pestis pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.
Seite 89 - Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus ; ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Seite 196 - At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum: tanto magis ille fatigat Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo...
Seite 262 - Cycladas aut montes concurrere montibus altos, tanta mole viri turritis puppibus instant. Stuppea flamma manu telisque volatile ferrum spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt. 695 Regina in mediis patrio vocat agmina sistro, necdum etiam geminos a tergo respicit angues.
Seite 20 - Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae, cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, 30 sic cytiso pastae distendant ubera vaccae : incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt vatem pastores ; sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna 35 digna, sed argutos inter strepere anser olores.
Seite 198 - ... sed non ante datur telluris operta subire, 140 auricomos quam qui decerpserit arbore fetus. hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus instituit : primo avulso non deficit alter aureus, et simili frondescit virga metallo. ergo alte vestiga oculis et rite repertum carpe manu ; namque ipse volens facilisque sequetur, si te fata vocant : aliter non viribus ullis vincere nec duro poteris convellere ferro.

Bibliografische Informationen