Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

I. 3, 24]

Banished from Rome.

171

IV. TRISTIA.

THE Tristia (" Complaints ") are five books of poems written during Ovid's long banishment. Some of them have much biographical interest, and all are full of personal feeling; sometimes monotonous, abject, and unmanly, more often a genuine and most pathetic expression of the sorrows of exile. (Respecting the causes and circumstances of Ovid's banishment, see the Life.)

1. Banished from Rome (i. 3).

"UM subit illius tristissima noctis imago,
Qua mihi supremum tempus in Urbe fuit,
Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Jam prope lux aderat, qua me discedere Caesar
Finibus extremae jusserat Ausoniae.

Nec spatium fuerat, nec mens satis apta parandi:
Torpuerant longa pectora nostra mora.
Non mihi servorum, comitis non cura legendi,
Non aptae profugo vestis opisve fuit.
Non aliter stupui, quam qui Jovis ignibus ictus
Vivit, et est vitae nescius ipse suae.
Ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,
Et tandem sensus convaluere mei;
Adloquor extremum maestos abiturus amicos,

Qui modo de multis unus et alter erant.
Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
Imbre per indignas usque cadente genas;
Nata procul Libycis aberat diversa sub oris,
Nec poterat fati certior esse mei.

Quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,
Formaque non taciti funeris intus erat.

Femina virque meo, pueri quoque funere maerent ;
Inque domo lacrimas angulus omnis habet:

5

IO

15

20

Si licet exemplis in parvo grandibus uti,
Haec facies Trojae, cum caperetur, erat.
Jamque quiescebant voces hominumque canumque,
Lunaque nocturnos alta regebat equos.
Hanc ego suspiciens et ab hac Capitolia cernens,
Quae nostro frustra juncta fuere lari,

• Numina vicinis habitantia sedibus,' inquam,
'Jamque oculis numquam templa videnda meis,
Dique relinquendi, quos urbs tenet alta Quirini,
Este salutati tempus in omne mihi!

Et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,
Attamen hanc odiis exonerate fugam,
Caelestique viro, quis me deceperit error,
Dicite pro culpa ne scelus esse putet.

Ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor,
Placato possum non miser esse deo.'
Hac prece adoravi superos ego; pluribus uxor,
Singultu medios impediente sonos.

Illa etiam, ante Lares passis prostrata capillis,
Contigit exstinctos ore tremente focos,

Multaque in adversos effudit verba Penates
Pro deplorato non valitura viro.

Jamque morae spatium nox praecipitata negabat,
Versaque ab axe suo Parrhasis arctos erat.
Quid facerem? blando patriae retinebar amore;
Ultima sed jussae nox erat illa fugae.

6

Ah! quotiens aliquo dixi properante Quid urgues?
Vel quo festines ire, vel unde, vide!'

Ah! quotiens certam me sum mentitus habere
Horam, propositae quae foret apta viae.
Ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse
Indulgens animo pes mihi tardus erat;
Saepe Vale dicto rursus sum multa locutus,

Et quasi discedens oscula summa dedi;

25

30

35

40

45

50

55

I. 3, 92.]

Banished from Rome.

Saepe eadem mandata dedi, meque ipse fefelli,
Respiciens oculis pignora cara meis.

[ocr errors]

173

60

Denique Quid propero? Scythia est, quo mittimur,' inquam ;

Roma relinquenda est: utraque justa mora est. Uxor in aeternum vivo mihi viva negatur,

65

Et domus et fidae dulcia membra domus,
Quosque ego fraterno dilexi more sodales,
O mihi Thesea pectora juncta fide!
Dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit.
Amplius in lucro est quae datur hora mihi.'
Nec mora, sermonis verba inperfecta relinquo,
Complectens animo proxima quaeque meo.
Dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto,
Stella gravis nobis, Lucifer ortus erat:
Dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam,
Et pars abrumpi corpore visa suo est.

Sic doluit Mettus tunc, cum in contraria versos
Ultores habuit proditionis equos.

Tum vero exoritur clamor gemitusque meorum,
Et feriunt maestae pectora nuda manus.
Tum vero conjunx, humeris abeuntis inhaerens,
Miscuit haec lacrimis tristia dicta suis :

70

75

80

'Non potes avelli: simul, ah! simul ibimus' inquit ;

'Te sequar et conjunx exsulis exsul ero.

Et mihi facta via est, et me capit ultima tellus
Accedam profugae sarcina parva raţi.
Te jubet a patria discedere Caesaris ira,
Me pietas: pietas haec mihi Caesar erit.'
Talia temptabat, sicut temptaverat ante,
Vixque dedit victas utilitate manus.
Egredior, sive illud erat sine funere ferri,
Squalidus inmissis hirta per ora comis.
Illa dolore amens tenebris narratur obortis

[ocr errors]

Semianimis media procubuisse domo ;

:

85

90

Utque resurrexit, foedatis pulvere turpi
Crinibus, et gelida membra levavit humo,
Se modo, desertos modo complorasse Penates,
Nomen et erepti saepe vocasse viri;

Nec gemuisse minus, quam si nataeve meumve
Vidisset structos corpus habere rogos,

Et voluisse mori, moriendo ponere sensus
Respectuque tamen non voluisse mei.

Vivat! et absentem quoniam sic fata tulerunt -
Vivat ut auxilio sublevet usque suo.

95

100

HA

2. The Exile's Sick Chamber (iii. 3).

5

AEC mea, si casu miraris, epistola quare
Alterius digitis scripta sit, aeger eram.
Aeger in extremis ignoti partibus orbis,
Incertusque meae paene salutis eram.
Quid mihi nunc animi dira regione jacenti
Inter Sauromatas esse Getasque putes?
Nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,
Terraque nescio quo non placet ipsa modo.
Non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro;
Nullus, Apollinea qui levet arte malum;
Non qui soletur, non qui labentia tarde
Tempora narrando fallat, amicus adest.
Lassus in extremis jaceo populisque locisque,
Et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
Omnia cum subeant, vincis tamen omnia, conjunx, 15
Et plus in nostro pectore parte tenes.

Te loquor absentem, te vox mea nominat unam;
Nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.

Quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
Ut foret amenti nomen in ore tuum.

IO

20

III. 3, 54.]

The Exile's Sick Chamber.

175

Si jam deficiam, subpressaque lingua palato
Vix instillato restituenda mero,

Nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,
Spesque tui nobis causa vigoris erit.

Ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic

Jucundum nostri nescia tempus agis?
Non agis, adfirmo: liquet hoc, carissima, nobis,
Tempus agi sine me non nisi triste tibi.

Si tamen implevit mea sors, quos debuit, annos,
Et mihi vivendi tam cito finis adest:
Quantum erat, O magni, morituro parcere, Divi,
Ut saltem patria contumularer humo?
Vel poena in tempus mortis dilata fuisset,

Vel praecepisset mors properata fugam.
Integer hanc potui nuper bene reddere lucem :
Exsul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
Tam procul ignotis igitur moriemur in oris,
Et fient ipso tristia fata loco?

Nec mea consueto languescent corpora lecto?
Depositum nec me qui fleat, ullus erit?

Nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
Accedent animae tempora parva meae?
Nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
Labentes oculos condet amica manus?

25

330

35

40

Sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri 45 Indeploratum barbara terra teget?

Ecquid, ut audieris, tota turbabere mente,

Et feries pavida pectora fida manu?

Ecquid, in has frustra tendens tua bracchia partes,
Clamabis miseri nomen inane viri?

50

Parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
Non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.

Cum patriam amisi, tunc me periisse putato ;
Et prior et gravior mors fuit illa mihi.

« ZurückWeiter »