Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

PRAEFATIO

DE VITA SCRIPTISQUE POETARUM.

CATULLUS, (quem iam Quintum praenomine ex Caio voluerunt esse recentiores), nobili genere natus perhibetur ab aliis Veronae, ab aliis in peninsula Sirmione prope Veronam sita, anno U. 668, Romamque deductus a Manlio, ibique magni habitus ab optimo quoque; quemadmodum laudatur a Cornelio (cui ipse librum dedicavit, ideo quod ab illo commemoratus fuerat inter poetas in Chronicis) Attic. 12, 4. Cf. Gell. N. A. VII, 20. Vellei. II, 36. Martial. I, 62. VII, 98. VIII, 73. X, 78. XI,7. Ovid. Am. III, 9. Tibull. III, 6, 41. et al. Scripsit autem varii generis carmina, ut hendecasyllabos, lyrica, heroica, Galliambos, elegias, epigrammata, alia etiam praeter ea quae habemus, quae nunc non extant, sicuti colligitur ex citatis apud Grammaticos, ut Servium, Nonium, Terentianum Maurum. Vertit et ex Graecis, ut Callimacho. Insignis est salibus ac facetiis, et libertate audaciaque iocandi ac

sentiendi, praecipue vero dictione et poeseos elegantia rhythmoque. Fratrem habuit, qui in agro Troiano periit, cuius in pluribus carminibus facit mentionem. Ipse quo decesserit anno, non satis liquet. Quam cecinit in carminibus suis, Lesbia proprio nomine Clodia, Metelli Celeris filia, fuisse creditur.

anno,

TIBULLUS, eques Romanus, quo natus fuerit admodum incertum apud VV. DD., quorum alii a. 690, alii a. 695 lucem adspexisse arbitrantur. Fuit autem Horatii amicus, a quo pluries nominatur et in Odis et in Epist. I, 4. Habuit praedium, ut Flaccus ait, in regione Pedana; quod tamen, olim amplius, iam Noster valde sibi imminutum queritur, fortasse per agrariam illam largitionem sub Augusto factam. Stipendia meruit satis longum per tempus; quibus confectis, Messalae innotuit eumque fautorem habuit et comitatus est primum in Aquitaniam, deinde et in Orientem, quo tamen in itinere Corcyrae in morbum incidit, indeque Romam rediit. Deliam cecinit, quam vero nomine Planiam vocitatam fuisse Apuleius ait in Apol. 106. Ea fidem mutante Nemesin dilexit, cuius tamen avaritiam deplorat. Cf. Ovid. Am. III, 9. De quibus tamen omnibus et nominibus et amo

V

ribus apud poetas obviis, tenendum est, pleraque esse ficta, nec historica, quae vere sint, ex iis posse elici. Tertium librum non esse Tibulli, sed Lygdami, post lo. Henr. Vossium iam plerique recentiorum contenderunt, quamvis aliis contradicentibus. At quartum Tibullo ipsi vindicat Dissenius, abiudicato tamen carmine ad Messalam; existimatque poetam quasi Cerinthi Sulpiciaeque ibi personas in sese suscepisse. Idem mortuum credit a. 735 aut 736.

PROPERTIUS, Umber natione, natus esse Barthio creditur anno Urbis 702, et vixisse usque ad trigesimum octavum aetatis suae annum. Equestri loco ortus, perpetuo honoribus publicis abstinuit; conciliavit sibi tamen favorem Maecenatis, et amicus fuit Virgilii Ovidiique et Bassi poetae. Agrorum suorum ipse quoque, quemadmodum Tibullus, partem amisit. Cynthiam carminibus celebrat; (quae vero nomine Hostia vocata esse ab Apuleio scribitur loco supra allato) cuius et nomine in quibusdam libris tamquam titulo carmina inscribuntur. Sic enim v. c. Groningani codicis inscriptio habet: Propertii nautae Mevan. Umbri Cynthia. Nautam enim plures nostrum vocant, et Mevaniam eius patriam existimant. Ipse

Elegantia

Carm

tia au

se Callimachi aemulum est professus. dictionis doctrinaque nemini cedit. tem eius in hoc singularem experta sunt fortunam, quod codices, qui extant, ex uno libro fluxere, in quem primitus ex lacero valde maleque composito exemplari transscripta esse videntur. Hinc sin

gulae particulae in mptis saepe valde alienis locis leguntur; quae turbae statim a secunda libri II elegia ordiuntur et per librum etiam III pertingunt. Eas olim Ios. Scaliger componere est aggressus, cuius inde ordinatio a multis deinceps editoribus est recepta; eamque et nos hic ex pristina editione retinendam censuimus, lectione tamen ex praestantium codicum auctoritate, sicut et in Catullo Tibulloque, innumeris locis sedulo emendata.

Atque ita elegantissimos hos poetas, elegantiori iam a typographo humanissimo ornatu indutos, lectoribus bonarum artium amantibus quam maxime commendatos esse cupimus.

D. Lipsiae m. Dec. a. XLII.

C. H. Weise.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »