Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

5

LXXXIII. IN MARITUM LESBIAE.

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
hoc illi fatuo maxima laetitia est.

Mule, nihil sentis. Si nostri oblita taceret,
sana esset. Nunc quod gannit et obloquitur,
non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
irata est: hoc est, uritur et loquitur.

LXXXIV. DE ARRIO.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
dicere, et hinsidias Arrius insidias:
et tum mirifice sperabat se esse locutum,

quum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo sic mater, sic Liber avunculus eius,

sic maternus avus dixerat, atque avia. Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures, audibant eadem haec leniter et leviter, nec sibi postilla metuebant talia verba, quum subito adfertur nuntius horribilis, 10 Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse, sed Hionios.

LXXXV. DE AMORE SUO.

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris?
Nescio, sed fieri sentio et excrucior.

LXXXVI. DE QUINTIA ET LESBIA.

Quintia formosa est multis: mihi candida, longa,
recta est: hoc ego, sic singula confiteor:
totum illud, formosa, nego: nam nulla venustas,
nulla in tam magno est corpore mica salis.

Lesbia formosa est: quae quum pulcherrima tota

est,

tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

LXXXVII. IN GELLIUM.

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore prurit, et abiectis pervigilat tunicis?

Quid facit is, patruum qui non sinit esse mari

tum?

Ecquid scis, quantum suscipiat sceleris? Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys, nec genitor Nympharum abluit Oceanus. Iam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra: non si demisso se ipse voret capite.

LXXXVIII. DE GELLIO.

Gellius est tenuis. Quidni? cui tam bona mater, tamque valens vivat tamque venusta soror, tamque bonus patruus, tamque omnia plena puellis cognatis? quare is desinat esse macer?

Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, quantumvis quare sit macer, invenies.

LXXXIX. IN GELLIUM.

Nascatur Magus ex Gelli matrisque nefando
coniugio, et discat Persicum haruspicium.
Nam Magus ex matre et gnato gignatur oportet,
si vera est Persarum impia relligio,
gnatus ut accepto veneretur carmine divos,
omentum in flamma pingue liquefaciens.

XC. IN GELLIUM.

Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum

5

5

5

10

in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, quod te cognossem bene, constantemque putarem, aut posse a turpi mentem inhibere probro, sed quod nec matrem, nec germanam esse videbam

hanc tibi, cuius me magnus edebat amor. Et quamvis tecum multo coniungerer usu,

non satis id causae credideram esse tibi. Tu satis id duxti: tantum tihi gaudium in omni culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.

XCI. DE LESBIA.

Lesbia mi dicit semper male, nec tacet umquam
de me: Lesbia me, dispeream, nisi amat.
Quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
assidue: verum dispeream, nisi amo.

XCII. IN CAESAREM.

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
nec scire, utrum sis albus an ater homo.

XCIII. IN MENTULAM.

Mentula moechatur: moechatur mentula: certe.
Hoc est quod dicunt: Ipsa olera olla legit.

XCIV. DE SMYRNA CINNAE POETAE.

Smyrna mei Cinnae, nonam post denique messem, quam coepta est, nonamque edita post hiemem, millia quum interea quingenta Hortensius uno

Smyrna cavas barathri penitus mittetur ad undas,
Smyrnam incana diu saecula pervoluent.
At Volusi Annales Aduam morientur ad ipsum,

et laxas scombris saepe dabunt tunicas. Parva mei mihi sint cordi monimenta laboris : at populus tumido gaudeat Antimacho.

XCV. AD CALVUM DE QUINTILIA.

Si quidquam mutis gratum acceptumve sepulcris
accidere a nostro, Calve, dolore potest,
quo desiderio veteres renovamus amores,
atque olim amissas flemus amicitias:
certe non tanto mors immatura dolori est
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

[blocks in formation]

Non, ita me dî ament, quicquam referre putavi,
utrum os an culum olfacerem Aemilio.
Nil immundius hoc, nihil est immundius illo:
verum etiam culus mundior et melior.
Nam sine dentibus est: hoc dentes sesquipedales,
gingivas vero ploxemi habet veteris:
praeterea rictum, qualem defessus in aestum
meientis mulae cunnus habere solet.

Hic futuit multas, et se facit esse venustum,
et non pistrino traditur atque asino?

Quem si qua attingit, non illam posse putemus aegroti culum lingere carnificis?

XCVII. AD VETTIUM.

In te, si in quemquam, dici pote, putide Vetti,
id quod verbosis dicitur et fatuis:
ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
culos et crepidas lingere carbatinas.
Si nos omnino vis omnes perdere, Vetti,
hiscas: omnino quod cupis, efficies.

5

5

10

5

5

10

CXVIII. AD IUVENTIUM.

Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,

saviolum dulci dulcius ambrosia.

Verum id non impune tuli: namque amplius horam
suffixum in summa me memini esse cruce,

dum tibi me purgo, nec possum fletibus ullis
tantillum vostrae demere saevitiae.

Nam simul id factum est, multis diluta labella
abstersti guttis omnibus articulis,

ne quidquam nostro contractum ex ore maneret,
tamquam comminctae spurca saliva lupae.
Praeterea infesto miserum me tradere Amori
non cessasti, omnique excruciare modo:
ut mi ex ambrosio mutatum iam foret illud
saviolum tristi tristius helleboro.

15 Quam quoniam poenam misero proponis amori, nunquam iam posthac basia surripiam.

5

XCIX. DE COELIO ET QUINTIO.

Coelius Aufilenum, et Quintius Aufilenam,
flos Veronensum depereunt iuvenum,

hic fratrem, ille sororem. Hoc est quod dicitur illud
fraternum vere dulce sodalitium.

Quoi faveam potius? Coeli, tibi: nam tua nobis
perfecta exigitur unica amicitia,

quum vesana meas torreret flamma medullas.
Sis felix, Coeli; sis in amore potens.

C. INFERIAE AD FRATRIS TUMULUM.

Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis,

« ZurückWeiter »