Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

insidias homini composuisse deum?

Iam mihi tenduntur casses, iam Delia furtim nescio quem tacita callida nocte fovet.

Illa quidem tam multa negat; sed credere durum

est.

Sic etiam de me pernegat usque viro. Ipse miser docui, quo posset ludere pacto custodes; heu, heu, nunc premor arte mea! Fingere tunc didicit causas, ut sola cubaret: cardine tum tacito vertere posse fores. Tum succos herbasque dedi, queis livor abiret, quem facit impresso mutua dente Venus. At tu, fallacis coniux incaute puellae,

me quoque servato, peccet ut illa nihil. Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto, neve cubet laxo pectus aperta sinu, neu te decipiat nutu, digitoque liquorem

ne trahat, et mensae ducat in orbe notas. Exibit quam saepe, time, seu visere dicet

sacra Bonae, maribus non adeunda, deae. At mihi si credas, illam sequar unus ad aras: tunc mihi non oculis sit timuisse meis. Saepe, velut gemmas eius signumque probarem, per causam memini me tetigisse manum:

saepe mero somnum peperi tibi: at ipse bibebam sobria supposita pocula victor aqua.

5

10

15

20

25

Non ego te laesi prudens; ignosce fatenti; iussit Amor; contra quis ferat arma deos?

30

Ille ego sum, (nec me iam dicere vera pudebit) instabat tota cui tua nocte canis.

Quid tenera tibi coniuge opus? Tua si bona nescis servare, ah frustra clavis inest foribus.

Te tenet, absentes alios suspirat amores,

35

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed]
« ZurückWeiter »