Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

OPERA OMNIA.

1

8

OXONII,

ET LONDINI, 377, STRAND:
JACOBUS PARKER ET SOCIOS.

I DCCO LXXVI.

,/o

bor 78.-3.58 Ke 16975 HARVARD COLLEGE LIBRARY

'ERC THE LICRARY OF HEAY HILLMOCN HAYNES

JUNE 13, 1927

OXONII : EXCUDEBANT JACOBUS PARKER ET SOCIOS.

EDITORIS MONITUM.

In hac editione textum Heynianum secuti sumus, nisi paucis in locis ubi Philippi Wagner emendationes admisimus. Brevem chronologiam addidimus, ex Henrici Fynes Clinton Fastis Hellenicis, et Christiani Gottlieb Heyne poëtæ Vita per Annos digesta, confectam.

[blocks in formation]

P. VIRGILII MARONIS

B II COLI CON

LIBER.

ECLOGA I. TITYRUS.

MELIBEUS. TITYRUS.

MEL. TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena:
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus : tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

Tir. O Melibee, deus nobis hæc otia fecit :
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Sæpe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti.

10
MEL. Non equidem invideo; miror magis : undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protenus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corulos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Sæpe malum hoc nobis, si mens non læva fuisset,
De coelo tactas memini prædicere quercus.
[Sdepe sinistra cava prædixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.
Tit. Urbem, quam dicunt Romam Melibæe, putavi 20
Stultus ego huic nostræ similem, quo sæpe solemus
"Pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos

B

« ZurückWeiter »