Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LIBER II. ELEGIA VI.

Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?
Sit comes et collo fortiter arma gerat?
Et seu longa virum terræ via seu vaga ducent
Equora, cum telis ad latus ire volet?
Ure, puer, quæso, tua qui ferus otia liquit,
Atque iterum erronem sub tua signa voca.
Quod si militibus parces, erit hic quoque miles,
Ipse levem galea qui sibi portet aquam.
Castra peto, valeatque Venus valeantque puellæ :
Et mihi sunt vires, et mihi facta tuba est.
Magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto
Excutiunt clausæ fortia verba fores.
Iuravi quotiens rediturum ad limina nunquam!
Cum bene iuravi, pes tamen ipse redit.
Acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,
Si licet, extinctas aspiciamque faces!
Tu miserum torques, tu me mihi dira precari
Cogis et insana mente nefanda loqui.
Iam mala finissem leto, sed credula vitam

Spes fovet et fore cras semper ait melius.
Spes alit agricolas, Spes sulcis credit aratis
Semina, quæ magno fenore reddat ager:
Hæc laqueo volucres, hæc captat arundine pisces,
Cum tenues hamos abdidit ante cibus:
Spes etiam valida solatur compede vinctum
(Crura sonant ferro, sed canit inter opus):
Spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa.
Hei mihi ne vincas, dura puella, deam.
Parce, per immatura tuæ precor ossa sororis:
Sic bene sub tenera parva quiescat humo.
Illa mihi sancta est, illius dona sepulcro

Et madefacta meis serta feram lacrimis,
Illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo
Et mea cum muto fata querar cinere.

1 Mater II. 2 Si comes I. 2 Ferat III. 6 Errorem II. loquenti III. 16 Si licet I. scilicet II. III. ilicet H. Hk.

III. 32 Ferant II.

5

10

15

20

20

25

30

11 Magna 17 Dura I.

Non feret usque suum te propter flere clientem:
Illius ut verbis, sis mihi lenta veto,
Ne tibi neglecti mittant mala somnia Manes,
Moestaque sopita stet soror ante torum,
Qualis ab excelsa præceps delapsa fenestra
Venit ad infernos sanguinolenta lacus.
Desino, ne dominæ luctus renoventur acerbi:
Non ego sum tanti, ploret ut illa semel.

LIBER III. ELEGIA III.

Quid prodest cœlum votis implesse, Neæra,
Blandaque cum multa tura dedisse prece,
Non ut marmorei prodirem e limine tecti,
Insignis clara conspicuusque domo,
Aut ut multa mei renovarent iugera tauri
Et magnas messes terra benigna daret,
Sed tecum ut longæ sociarem gaudia vitæ
Inque tuo caderet nostra senecta sinu
Tunc cum permenso defunctus tempore lucis
Nudus Lethæa cogerer ire rate?

35

40

5

10

Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri,
Arvaque si findant pinguia mille boves?

Quidve domus prodest Phrygiis innixa columnis,
Tænare sive tuis, sive Caryste tuis,

15

Et nemora in domibus sacros imitantia lucos
Auratæque trabes marmoreumque solum ?
Quidve in Erythræo legitur quæ litore concha
Tinctaque Sidonio murice lana iuvat,

Et quæ præterea populus miratur? in illis
Invidia est: falso plurima vulgus amat.
Non opibus mentes hominum curæque levantur:
Nam Fortuna sua tempora lege regit.

20

2 Tulisse II. 7 Sociarent II. III. VI. 9 Tum H. 9 Permenso I. II. III. promenso VI. præmensæ, Aldine 1502, H. permensæ Hk. 11 Quid prodesse potest pondus grave IV. 17 Qua in II. 20 Invidia est IV. VI. invida quæ I. II. III. 22 Regit VI. gerit I. II. III.

Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neæra:
At sine te regum munera nulla volo.
O niveam, quæ te poterit mihi reddere, lucem!
O mihi felicem terque quaterque diem!
At si, pro dulci reditu quæcumque voventur,
Audiat aversa non meus aure deus,

Nec me regna iuvant nec Lydius aurifer amnis
Nec quas terrarum sustinet orbis opes.

Hæc alii cupiant, liceat mihi paupere cultu
Securo cara coniuge posse frui.
Adsis et timidis faveas, Saturnia, votis,
Et faveas concha, Cypria, vecta tua.
Aut si fata negant reditum tristesque sorores,
Stamina quæ ducunt quæque futura neunt,
Me vocet in vastos amnes nigramque paludem
Dives in ignava luridus Orcus aqua.

[blocks in formation]

LIBER III. ELEGIA V.

Vos tenet, Etruscis manat quæ fontibus unda,
Unda sub æstivum non adeunda Canem,
Nunc autem sacris Baiarum maxima lymphis,
Cum se purpureo vere remittit humus:
At mihi Persephone nigram denuntiat horam:
Immerito iuveni parce nocere, dea.
Non ego tentavi nulli temeranda deorum
Audax laudandæ sacra docere deæ,
Nec mea mortiferis infecit pocula succis
Dextera nec cuiquam trita venena dedit,
Nec nos sacrilegi templis admovimus ignes,
Nec cor sollicitant facta nefanda meum,

5

10

23 Sed mihi I. 24 At sine III. et sine I. II. H. 28 Adversa I. II. 29 Non me I. 29 Iuvent VI. H. Hk. 36 Futura neunt in all the best MSS. is probably corrupt. H. and Hk. have adopted canunt, the conj. of Heinsius. D. conj. regunt.

1 Nos I. 3 Scioppius conj. proxima. 5 At mihi I. III. VI ah mihi II. 7 Piorum Hk. from the Italians virorum H. D. which is probably correct. 10 Trita V. all the rest have certa. H. Hk. have tetra, the conj. of Scalig. 11 Sacrilegi V. sacrilegos I. II. H. Hk. 11 Amovimus II. 11 Ignes VII. egris II. ægros I. III. ergo V.

Nec nos insanæ meditantes iurgia mentis
Impia in adversos solvimus ora deos:
Et nondum cani nigros læsere capillos,
Nec venit tardo curva senecta pede.
[Natalem primo nostrum videre parentes,
Cum cecidit fato consul uterque pari.]
Quid fraudare iuvat vitem crescentibus uvis
Et modo nata mala vellere poma manu?
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis
Duraque sortiti tertia regna dei.
Elysios olim liceat cognoscere campos
Lethæamque ratem Cimmeriosque lacus,
Cum mea rugosa pallebunt ora senecta

Et referam pueris tempora prisca senex.
Atque utinam vano necquicquam terrear æstu!
Languent ter quinos sed mea membra dies.
At vobis Tuscæ celebrantur numina lymphæ

Et facilis lenta pellitur unda manu.
Vivite felices, memores et vivite nostri,
Sive erimus seu nos fata fuisse velint.
Interea nigras pecudes promittite Diti
Et nivei lactis pocula mixta mero.

13 Meditantis II. III. 13 Linguæ H. Hk. 21 Umbras as a var. reading in VI. 26 Pueri II. VI. nobis I. II. 29 Nymphæ I. 32 Volent, H. one indifferent MS.

15

20

25

30

17 Nostri primum H. Hk. 29 Atque II. 29 Vobis Hk. on the authority of

« ZurückWeiter »