Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XXV.

FASTI. V. 183.

FLORA.

Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis:
Distuleram partes mense priore tuas.
Incipis Aprili: transis in tempora Maii.
Alter te fugiens, cum venit alter, habet.
Cum tua sint, cedantque tibi confinia mensum;
Convenit in laudes ille vel iste tuas.
Circus in hunc exit, clamataque palma theatris:
Hoc quoque cum Circi munere carmen eat.
Ipsa doce quæ sis: hominum sententia fallax.
Optima tu proprii nominis auctor eris.
Sic ego, sic nostris respondit Diva rogatis;
Dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas.
Chloris eram, quæ Flora vocor. Corrupta Latino

Nominis est nostri littera Græca sono.

Chloris eram, Nymphe campi felicis, ubi audis
Rem fortunatis ante fuisse viris.

Abibam:

Quæ fuerit mihi forma, grave est narrare modestæ:
Sed generum matri repperit illa deum.
Ver erat: errabam: Zephyrus conspexit.
Insequitur; fugio. Fortior ille fuit.
Et dederat fratri Boreas ius omne rapinæ,
Ausus Erecthea præmia ferre domo.
Vim tamen emendat dando mihi nomina nuptæ:
Inque meo non est ulla querela toro.
Vere fruor semper: Semper nitidissimus annus,
Arbor habet frondes, pabula semper humus.

5

10

15

20

25

1 Several MSS. celebrata. 2 Three MSS. laudes. 6 Many MSS. ille vel ille, and so B. 7 One of the best MSS. and three others laudataque. 7 One of the best MSS. and two others triumphis. 8 Two of the best MSS. numine. 9 Several MSS. scis. 17 Many MSS. fuerat. 23 Three MSS. præmia-one of the best numina. 23 Nympha. 25 One of the best MSS. and three others per me nitid. and so B.one of the best vere est-another of the best vere-hence Heins. conj. veri. 25 Four of the best MSS. and two others tepidissimus.

Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris.
Aura fovet; liquida fonte rigatur aquæ.
Hunc meus implevit generoso flore maritus:
Atque ait, Arbitrium tu, Dea, floris habe.
Sæpe ego digestos volui numerare colores;
Nec potui. Numero copia maior erat.

Roscida cum primum foliis excussa pruina est,
Et variæ radiis intepuere comæ;

Conveniunt pictis incinctæ vestibus Horæ,

Inque leves calathos munera nostra legunt.
Protinus accedunt Charites; nectuntque coronas,
Sertaque, cœlestes implicitura comas.

Prima per immensas sparsi nova semina gentes,
Vnius tellus ante coloris erat.

Prima Therapnæo feci de sanguine florem:
Et manet in folio scripta querela suo.

30

35

40

Tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos:
Infelix, quod non alter et alter eras!

Quid Crocon, aut Attin referam, Cinyraque creatum; 45
De quorum per me vulnere surgit honor?
Forsitan in teneris tantum mea regna coronis
Esse putes. Tangit numen et arva meum.
Si bene floruerint segetes; erit area dives.
Si bene floruerit vinea; Bacchus erit.
Si bene floruerint oleæ, nitidissimus annus,
Pomaque proventum temporis huius habent.
Flore semel læso pereunt viciæque fabæque:

50

55

Et pereunt lentes, advena Nile, tuæ.
Vina quoque in magnis operose condita cellis
Florent; et nebulæ dolia summa tegunt.
Mella meum munus. Volucres ego mella daturas
Ad violam, et cytisos, et thyma cana voco.
Nos quoque idem facimus: tunc cum iuvenilibus annis
Luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.

60

28 Three of the best MSS. and six others sponte. 28 Three of the best MSS. and two others rigantur-one good MS. rorantur. 28 Liquidis...aquis. 31 Two of the best MSS. disiectos. 31 Four MSS. narrare. 35 Three MSS. floribus. 37 One of the best MSS. arripiunt, and so B. -one of the best accipiunt-one of the best accidunt. 39 One of the best MSS. innumeras. 41 Prima ego Amyclao. 43 One of the best MSS. carmen. 43 Many MSS. agros. 48 Two good MSS. tangunt, and so B. 51 One MS. plantæ. 52 So three of the best MSS. The rest poma quoque eventum. 53 Simul. 53 Vitesque. 54 One of the best MSS. Nile, dea. 58 Four MSS. grata-seven summa. 60 One of the best MSS. and another virent-one of the best valent.

XXVI.

FASTI. III. 809.

MINERVA.

Vna dies media est; et fiunt sacra Minervæ:
Nomina quæ iunctis quinque diebus habent.
Sanguine prima vacat: nec fas concurrere ferro.
Caussa, quod est illa nata Minerva die.
Altera, tresque super strata celebrantur arena.
Ensibus exsertis bellica læta Dea est.
Pallada nunc pueri, teneræque ornate puellæ.
Qui bene placarit Pallada, doctus erit.
Pallade placata, lanam mollite, puellæ;
Discite iam plenas exonerare colos.
Illa etiam stantes radio percurrere telas
Erudit; et rarum pectine denset opus.
Hanc cole, qui maculas læsis de vestibus aufers,
Hanc cole, velleribus quisquis ahena paras.

Nec quisquam invita faciet bene vincula plantæ
Pallade; sit Tychio doctior ille licet.
Et licet antiquo manibus collatus Epeo
Sit prior; irata Pallade mancus erit.
Vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,
Munera de vestris pauca referte Deæ.
Nec vos turba fere censu fraudata, magistri
Spernite; discipulos attrahit illa novos.

Quique moves coelum, tabulamque coloribus uris;
Quique facis docta mollia saxa manu.

5

10

15

20

Mille Dea est operum: certe Dea carminis illa est. 25
Si mereor, studiis adsit amica meis.

2 The MSS. vary much in this line, many Numinaque adiunctis..... habet-habes-one múneraque adiunctis.....habet-another nominaque admotis B. has nominaque a iunctis. 5 Seven good MSS. rasothree fusa-four sparsa-two plana. 6 Very many MSS. expertis. 9. 10 So Heins., on the authority of six good MSS., the old reading was Pallade placata, lanam mollire puellæ Discant, et plenas exonerare colos. 12 Several MSS. densat. 15 Four MSS. faciat, and so B. 18 Five of the best MSS. and many others invita. 21 This line appears under a very corrupt form in the greater number of MSS. even of the best class. The reading adopted by many editions is Nec vos turba, Deam, censu fraudata, magistri Spernite-B. has Nec vos turba feri c. f. m. 22 Some good MSS. attrahet, and so K.

XXVII.

FASTI. VI. 419.

PALLADIUM A METELLO SERVATUM.

Moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus:
Ilus adhuc Asiæ dives habebat opes.
Creditur armiferæ signum cœleste Minervæ
Vrbis in Iliacæ desiluisse iuga.

Cura videre fuit: vidi templumque locumque.
Hoc superest illic Pallada Roma tenet.

Consulitur Smintheus: lucoque obscurus opaco
Hos non mentito reddidit ore sonos:

Aetheriam servate Deam; servabitis Vrbem,
Imperium secum transferet illa loci.
Servat, et inclusam summa tenet Ilus in arce:
Curaque ad heredem Laomedonta venit.
Sub Priamo servata parum. Sic ipsa volebat
Ex
quo iudicio forma revicta sua est.
Seu genus Adrasti, seu furtis aptus Vlixes,

5

10

15

Seu pius Æneas, eripuisse datur.

Auctor in incerto: res est Romana; tuetur

Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt.

Heu quantum timuere Patres, quo tempore Vesta
Arsit, et est tectis obruta pæne suis!

20

Flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes:

Mistaque erat flammæ flamma profana piæ.

Attonitæ flebant, demisso crine, ministræ:
Abstulerat vires corporis ipse timor.

Provolat in medium, et magna, Succurrite, voce,
Non est auxilium flere, Metellus ait.

Pignora virgineis fatalia tollite palmis:

Non ea sunt voto, sed rapienda manu.

25

3 Two of the best MSS. sig. vitale, probably a corruption of fatale. 6 Illi two of the best MSS.-almost all the rest illic, and so B. and K. 13 Many MSS. volebas. 14 Reiecta-two MSS. relicta-one of the best relata tuo est. 14 The best MSS. have either sua est or suo est, and so B. 15 Very many MSS. gener. 16 Datur in one of the best MSS. almost all the rest ferunt-one eripuisse eam. 20 Two of the best MSS. adytis, and so B. 22 One of the best MSS. proterva. 25 Four MSS. viva succ. 26 Very many MSS. officium. 27 Several MSS. flammis.

Me miserum! dubitatis? ait. Dubitare videbat,
Et pavidas posito procubuisse genu.
Haurit aquas: tollensque manus, Ignoscite, dixit,
Sacra: vir intrabo non adeunda viro.

Si scelus est: in me commissi pœna redundet.
Sit capitis damno Roma soluta mei.
Dixit, et irrupit: factum Dea rapta probavit ;
Pontificisque sui munere tuta fuit.
Nunc bene lucetis sacræ sub Cæsare flammæ:
Ignis in Iliacis nunc erit, estque, focis.
Nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos
Hoc Duce: nec viva defodietur humo.

Sic incesta perit: quia quam violavit, in illam
Conditur: et Tellus Vestaque numen idem est.

30

35

40

XXVIII.

FASTI. III. 713.

BACCHUS.

Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho.
Bacche, fave vati; dum tua festa cano.
Nec referam Semelen: ad quam nisi fulmina secum
Iupiter adferret, parvus inermis eras:

Nec, puer ut posses maturo tempore nasci,
Expletum patrio corpore matris onus.

Sithonas, et Scythicos longum enumerare triumphos;
Et domitas gentes, turifer Inde, tuas.

Tu quoque Thebanæ mala præda tacebere matris;
Inque tuum Furiis acte, Lycurge, genu.
Ecce libet subitos pisces, Tyrrhenaque monstra,
Dicere. Sed non est carminis huius opus.

5

10

29 One good MS. dubitatis adhuc. 32 One of the best MSS. sacra ait. 35 Eripuit—arripuit—irripuit. 41 Many MSS. in illa.

4 Some good MSS. erat, and so K. Heins. conj. partus inermis eras. 6 Two MSS. femore. 6 Most MSS. opus. 7 Many MSS. Bistonas. 7 Very many MSS longum est narrare, and so K. 9 Three of the best MSS. male.

« ZurückWeiter »