Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

PRAEFATIO.

Anno MDCCCLXXIX rectores gymnasiorum Badensium cum auspiciis virorum summorum, qui hac in terra rebus scholasticis praesunt, conventum Caroliruhae haberent, inter alia ad educandi docendique rationes pertinentia hanc quoque sententiam declaraverunt, utile nec difficile factu videri discipulos ad notitiam quandam eorum poetarum tam Graecorum quam Latinorum adducere, qui etsi summa excellerent artis praestantia, deinde ad multas partes vitae veterum rectius perspiciendas magnam saepe utilitatem praeberent, praeterea haud raro imitatione posteriorum aetatum aliarumque nationum usurpati ac nova tamquam vita donati essent, tamen a publico, scholarum usu excludi solerent. Eum autem ad usum instituendum id viris illis opus esse videbatur, ut quoniam talis liber qualem vellent non exstaret, carmina aliquot illorum poetarum, quae quidem aetati juvenili apta essent, eligerentur atque ea exhiberentur editione, ut non explanandi causa subiceretur adnotatio: hoc enim genus editionum, quo munus interpretis magistro integrum servatur, merito nunc ad usum scholarum a plerisque maxime probatur. Ita factum est, ut Gustavus Uhlig, rector gymnasii nostri Heidelbergensis, me adiret, ut cum usus discipulos superiorum classium Latine docendi quid ad intellegentiam iudiciumque eius aetatis accommodatum esset mihi ostenderet, operam

[ocr errors]

eorum carminum Latinorum edendorum susciperem. Nolui viro optime de me merito invitanti hortantique deesse atque ita rem tam honorifice mihi mandatam adgressus, illo ipso humanissime prudentissimeque adiuvante, exsecutus sum.

Atque ut quorum poetarum carmina elegerim exponam, hoc monendum est, cum in gymnasiis Badensibus Tirocinium poeticum quod edidit Siebelis in usu sit, nihil quod illo libello contineatur in hoc inveniri. Itaque Phaedrum plane omisi, Ovidii autem, quoniam multi loci Fastorum aliorumque elegiarum librorum in Tirocinio leguntur, libri autem Metamorphoseon in manibus discipulorum sunt, pauca hic carmina exhibui.

Initium harum Eclogarum pauca fragmenta Ennii (I) et Lucilii (II) faciunt: quae nulla alia de causa admisi, nisi quo facilius, quia in Vergilio illius, in saturis Horatii tractandis huius commemoratio fieri solet, indoles atque ars utriusque poetae idoneis exemplis discipulorum oculis propositis cognosceretur.

Lucretii (III) deinde non solum decerptos aliquos flores poeticos offerre, sed etiam severiorem ostendere Musam oportere mihi videbatur. Itaque locos quosdam gravioris argumenti quodque in reconditioribus philosophiae partibus versatur recipere non dubitavi: qui nescio an disserendi argumentandique subtilitate magis quam Ciceronis libri de philosophia scripti, quibus alia quaedam est laus, ad adulescentium ingenia acuenda constantique cogitandi ratione imbuenda valeant, praeterea ad veterum philosophiam discipulis adumbrandam haud parvae esse utilitatis videntur. Ceterum in carminibus Lucretii, ubi opus esse videbatur, quo melius summa cuiusque partis sententia et nexus ac progressus sententiarum perspiceretur, et verba eas sententias ostendentia distractis litteris notata et singulae carminum partes numeris adscriptis spatiisque interiectis distinctae sunt.

Catulli (IV) non multa eaque ex minoribus carminibus sumpsi, paucas deinde Tibulli (V), plures Propertii (VI) elegias. Ovidio (VII) propter causam quam dixi angustiores fines constituti sunt: pauca adscivi carmina eius modi, quae vitam ac mores poetae illustrarent, accedit carmen clarissimum in mortem Tibulli scriptum.

Sequuntur plus quadraginta epigrammata Martialis (VIII), ultimum locum Iuvenalis (IX) satura quarta inde a v. 37 data tenet: quae praeter alias causas maxime propter hanc idonea mihi visa est quam reciperem, quod dominationem aulamque Domitiani describens ea quae in Taciti Agricola inveniuntur confirmat apteque lectione illi libro adiungi potest.

Carminibus ipsis vitas singulorum poetarum quam brevissime scriptas praemisi.

In extremam partem libelli conieci descriptionem metrorum, tum explicationem vocabulorum et formarum in Eclogis occurrentium, quae in minoribus lexicis, quibus discipuli uti solent, aut desunt aut minus accurate explanantur quaeque parum per se perspiciuntur. Quorum lexicorum mihi erat exemplo id, quod Heinichen conscripsit.

De rationibus criticis in appendicula critica dixi.

Restat ut cum Fridericus Schoell et Georgius Thilo, viri mihi perbenevoli, plagulas legentes ad emendandum hunc libellum operam suam liberalissime contulerint, id hoc quoque loco .commemorem eisque pariter atque Gustavo Úhligio, de quo supra scripsi, debitas dicam gratias quam maximas.

Dabam Heidelbergae
Non. April. a. MDCCCLXXXI.

Samuel Brandt.

« ZurückWeiter »