55 Castraque Pelusi Romano subruta ferro, 60 3. (III 10.) Ad Augustum. Sed tempus lustrare aliis Helicona choreis, 5 Quod si deficiant vires, audacia certe 10 Laus erit: in magnis et voluisse sat est. Aetas prima canat Veneres, extrema tumultus. Bella canam, quando scripta puella mea est. Nunc volo subducto gravior procedere voltu, Nunc aliam citharam me mea Musa docet. Surge, anima, ex humili iam carmine, sumite vires, Pierides: magni nunc erit oris opus. Iam negat Euphrates equitem post terga tueri 15 India quin, Auguste, tuo dat colla triumpho, 20 Vt caput in magnis ubi non est tangere signis, Ponitur hic imos ante corona pedes, Sic nos nunc, inopes laudis conscendere culmen, Pauperibus sacris vilia tura damus. 25 Nondum etenim Ascraeos norunt mea carmina fontes, Sed modo Permessi flumine lavit Amor. 10 4-8. Carmina ad res Romanas spectantia. 4. (V 1, 1–70.) Principia Vrbis. Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est, Ante Phrygem Aenean collis et herba fuit: Atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo, Euandri profugae concubuere boves. 5 Fictilibus crevere deis haec aurea templa, Nec fuit opprobrio facta sine arte casa, Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat, Et Tiberis nostris advena bubus erat. Qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim Unus erat fratrum maxima regna focus. Curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu, Pellitos habuit, rustica corda, patres. Bucina cogebat priscos ad verba Quirites: Centum illi in prato saepe senatus erat. 15 Nec sinuosa cavo pendebant vela theatro, Pulpita sollemnis non oluere crocos. Nulli cura fuit externos quaerere divos, Cum tremeret patrio pendula turba sacro, Annua at accenso celebrare Parilia faeno, Qualia nunc curto lustra novantur equo. Vesta coronatis pauper gaudebat asellis, Ducebant macrae vilia sacra boves. Parva saginati lustrabant compita porci, Pastor et ad calamos exta litabat ovis. 25 Verbera pellitus saetosa movebat arator, 20 Vnde licens Fabius sacra Lupercus habet. Nec rudis infestis miles radiabat in armis: Miscebant usta proelia nuda sude. 30 Prima galeritus posuit praetoria Lycmon, Magnaque pars Tatio rerum erat inter oves. Hinc Titiens Ramnesque viri Luceresque coloni, Quattuor hinc albos Romulus egit equos. Quippe suburbanae parva eminus urbe Bovillae, Et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi. 35 Et stetit Alba potens, albae suis omine nata, Cum pater in nati trepidus cervice pependit, 50 Si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae Aut si Pergameae sero rata carmina vatis Longaevum ad Priami vera fuere caput: 'Vertite equum, Danai! male vincitis: Ilia tellus Vivet, et huic cineri Iuppiter arma dabit.' 55 Optima nutricum nostris lupa Martia rebus, Qualia creverunt moenia lacte tuo! 60 Moenia namque pio conor disponere versu: Ei mihi, quod nostro est parvus in ore sonus! Sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi Fluxerit, hoc patriae serviet omne meae. Ennius hirsuta cingat sua dicta corona: Mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua, Vt nostris tumefacta superbiat Vmbria libris, Vmbria Romani patria Callimachi. 65 Scandentes quisquis cernet de vallibus arces, Ingenio muros aestimet ille meo. 70 10 Roma, fave, tibi surgit opus, date candida cives Omina, et inceptis dextera cantet avis. Sacra diesque canam et cognomina prisca locorum: Has meus ad metas sudet oportet equus. 5. (V 10.) De Iove Feretrio. Nunc Iovis incipiam causas aperire Feretri 15 Iuppiter, haec hodie tibi victima corruet Acron.' Idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris, Cossus at insequitur Veientis caede Tolumni, 25 Necdum ultra Tiberim belli sonus, ultima praeda Nomentum et captae iugera terna Corae. 30 Heu Veii veteres! et vos tum regna fuistis, Cantat, et in vestris ossibus arva metunt. 40 Illi virgatis iaculantis ab agmine bracis 45 Nunc spolia in templo tria condita: causa Feretri, 6. (V 6.) Ad celebrandos ludos Actiacos in honorem Apollinis victoriae auctoris ab Augusto institutos. Sacra facit vates: sint ora faventia sacris, 5 Costum molle date et blandi mihi turis honores, Terque focum circa laneus orbis eat. Spargite me lymphis, carmenque recentibus aris |