Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

In manibus vero nervi trahere et tremere artus A pedibusque minutatim succedere frigus

55 Non dubitabat: item ad supremum denique tempus Compressae nares, nasi primoris acumen

Tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis Duraque, inhorrescens rictum, frons tenta tumebat. Nec nimio rigidi post artus morte iacebant. 60 Octavoque fere candenti lumine solis

Aut etiam nona reddebant lampade vitam. Quorum si quis vix vitarat funera leti, Vlceribus taetris et nigra proluvie alvi Posterius tamen hunc tabes letumque manebat, 65 Aut etiam multus capitis cum saepe dolore Corruptus sanguis expletis naribus ibat: Huc hominis totae vires corpusque fluebat. Profluvium porro qui taetri sanguinis acre Exierat, tamen in nervos huic morbus et artus 70 Ibat et in partis genitalis corporis ipsas. Et graviter partim metuentes limina leti Vivebant ferro privati parte virili,

Et manibus sine nonnulli pedibusque manebant In vita tamen, et perdebant lumina partim: 75 Vsque adeo mortis metus his incesserat acer. Atque etiam quosdam cepere oblivia rerum Cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi. Multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra Corporibus, tamen alituum genus atque ferarum 80 Aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, Aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua. Nec tamen omnino temere illis solibus ulla Comparebat avis, nec tristia saecla ferarum Exibant silvis: languebant pleraque morbo 85 Et moriebantur. cum primis fida canum vis Strata viis animam ponebat in omnibus aegre: Extorquebat enim vitam vis morbida membris. Nec ratio remedi communis certa dabatur:

Nam quod ali dederat vitalis aëris auras 90 Volvere in ore licere et caeli templa tueri, Hoc aliis erat exitio letumque parabat.

Illud in his rebus miserandum magnopere unum Aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat Inplicitum morbo, morti damnatus ut esset, 95 Deficiens animo maesto cum corde iacebat, Funera respectans animam amittebat ibidem. Quippe etenim nullo cessabant tempore apisci Ex aliis alios avidi contagia morbi,

Lanigeras tamquam pecudes et bucera saecla.
100 Idque vel in primis cumulabat funere funus.
Nam quicumque suos fugitabant visere ad aegros,
Vitai nimium cupidos mortisque timentis
Poenibat paulo post turpi morte malaque,
Desertos, opis expertis, incuria mactans.
105 Qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
Atque labore, pudor quem tum cogebat obire
Blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
Optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
Incomitata rapi cernebant funera vasta,

110 Inque aliis alium populum sepelire suorum
Certantes: lacrimis lassi luctuque. redibant:
Inde bonam partem in lectum maerore dabantur.
Nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
Nec mors nec luctus temptaret tempore tali.

115

Praeterea iam pastor et armentarius omnis Et robustus item curvi moderator aratri Languebat, penitusque casa contrusa iacebant Corpora paupertate et morbo dedita morti. Exanimis pueris super exanimata parentum 120 Corpora nonnumquam posses retroque videre Matribus et patribus natos super edere vitam. Nec minimam partem ex agris is maeror in urbem Confluxit, languens quem contulit agricolarum Copia conveniens ex omni morbida parte.

60

III. LVCRETIVS. IV. CATVLLVS

125 Omnia complebant loca tectaque; quo magis aestu
Confertos ita acervatim mors accumulabat.
Multa siti protracta viam per proque voluta
Corpora silanos ad aquarum strata iacebant
Interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
130 Multaque per populi passim loca prompta viasque
Languida semanimo cum corpore membra videres
Horrida paedore et pannis cooperta perire,
Vlceribus taetris prope iam sordique sepulta.
Omnia denique sancta deum delubra replerat
135 Corporibus mors exanimis onerataque passim
Cuncta cadaveribus caelestum templa tenebat,
Hospitibus loca quae complerant aedituentes.
Nec iam religio divum nec numina magni
Pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
140 Nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
Quo pius hic populus semper consuerat humari:
Perturbatus enim totus trepidabat, et unus
Quisque suum pro re compostum maestus humabat.
Multaque res subita et paupertas horrida suasit:
145 Namque suos consanguineos aliena rogorum
Insuper exstructa ingenti clamore locabant,
Subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
Rixantes potius quam corpora desererentur.

IV. C. Valerius Catullus

Veronensis, a. p. U. c. 667 (87 a. Chr. n.) natus est. Adulescens Romae arti poeticae operam dedit, unde in gratiam amicitiamque eruditissimorum hominum pervenit. A. 697/57 C. Memmium propraetorem (cf. vit. Lucretii p. 7) in Bithyniam secutus est, postero anno, cum eo in itinere tumulum fratris in Rhoeteo Troadis promunturio sepulti visisset, Sirmionem, qua Benaci lacus in paeninsula villam habebat, rediit. Mortuus esse a. 700/54 videtur. Nobilitata carminibus eius est Lesbia,

quam mulierem, vero nomine Clodiam vocatam, non minus ingenii elegantia quam morum intemperantia insignem, sororem P. Clodii tribuni plebis fuisse pro certo habere licet. Supersunt plus C eius carmina praeter unum quod ad epicum genus accedit lyrica omnia.

1. (c. 1.)

Ad Cornelium Nepotem.

Cui dono lepidum novum libellum
Arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
Meas esse aliquid putare nugas,
5 Iam tum cum ausus es unus Italorum
Omne aevum tribus explicare chartis
Doctis, Iuppiter, et laboriosis.

Quare habe tibi quidquid hoc libelli, Qualecumque: quod, o patrona virgo, 10 Plus uno maneat perenne saeclo.

2. (c. 46.)

Vale, Bithynia.

Iam ver egelidos refert tepores,
Iam caeli furor aequinoctialis
Iucundis Zephyri silescit auris.
Linquantur Phrygii, Catulle, campi
5 Nicaeaeque ager uber aestuosae:
Ad claras Asiae volemus urbes.
Iam mens praetrepidans avet vagari,
Iam laeti studio pedes vigescunt.
O dulces comitum valete coetus,
10 Longe quos simul a domo profectos
Diverse varie viae reportant.

3. (c. 101.)

Ad fratris tumulum.

Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias,

10

Vt te postremo donarem munere mortis

Et mutam nequicquam adloquerer cinerem,
5 Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
Heu miser indigne frater adempte mihi.
Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
Tradita sunt tristi munere ad inferias,
Accipe fraterno multum manantia fletu,

Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
4. (c. 31.)

Salve, Sirmio.

Paeninsularum, Sirmio, insularumque
Ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
Marique vasto fert uterque Neptunus,
Quam te libenter quamque laetus inviso,
5 Vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
Liquisse campos et videre te in tuto.

O quid solutis est beatius curis,
Cum mens onus reponit, ac peregrino
Labore fessi venimus larem ad nostrum
10 Desideratoque acquiescimus lecto.

Hoc est, quod unum est pro laboribus tantis.
Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude:
Gaudete vosque, o Libuae lacus undae:
Ridete, quidquid est domi cachinnorum.

5. (c. 4.)

Poeta in phaselum quo ex Asia in patriam navigavit. Phaselus ille, quem videtis, hospites,

Ait fuisse navium celerrimus,

Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive palmulis

5 Opus foret volare sive linteo.

Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus insulasve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam

« ZurückWeiter »