Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec citharae reboant laqueata arquataque tecta, Cum tamen inter se prostrati in gramine molli 30 Propter aquae rivum sub ramis arboris altae Non magnis opibus iucunde corpora curant, Praesertim cum tempestas adridet et anni Tempora conspergunt viridantis floribus herbas. Nec calidae citius decedunt corpore febres, 35 Textilibus si in picturis ostroque rubenti Iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est. Quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae Proficiunt neque nobilitas nec gloria regni, Quod superest, animo quoque nil prodesse putandum; 40 Si non forte tuas legiones per loca campi Fervere cum videas, belli simulacra cientis, Subsidiis magnis et equum vi constabilitas, Ornatas armis pariter pariterque animatas, Fervere cum videas classem lateque vagari, 45 His tibi tum rebus timefactae religiones

Effugiunt animo pavidae, mortisque timores Tum vacuum pectus linquunt curaque solutum. Quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, Re veraque metus hominum curaeque sequaces 50 Nec metuunt sonitus armorum nec fera tela, Audacterque inter reges rerumque potentis Versantur, neque fulgorem reverentur ab auro Nec clarum vestis splendorem purpureai, Quid dubitas quin omni(s) sit haec rationi(s) potestas? 55 Omnis cum in tenebris praesertim vita laboret. Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis In tenebris metuunt, sic nos in luce timemus Interdum nilo quae sunt metuenda magis, quam Quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. 60 Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necesse est Non radii solis neque lucida tela diei

Discutiant, sed naturae species ratioque.

4. (Lib. III 1-93.)

Epicuro laudibus celebrato poeta quae mala in formidine mortis posita sint exponit.

E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
Qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
Te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis

nunc

Ficta pedum pono pressis vestigia signis, 5 Non ita certandi cupidus quam propter amorem Quod te imitari aveo: quid enim contendat hirundo Cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi Consimile in cursu possint et fortis equi vis? Tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis 10 Suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, Floriferis ut apes in saltibus omnia libant, Omnia nos itidem depascimur aurea dicta, Aurea, perpetua semper dignissima vita. Nam simul ac ratio tua coepit vociferari 15 Naturam rerum, divina mente coorta, Diffugiunt animi terrores, moenia mundi Discedunt, totum video per inane geri res. Apparet divum numen sedesque quietae, Quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis 20 Adspergunt neque nix acri concreta pruina Cana cadens violat semperque innubilus aether Integit, et large diffuso lumine rident:

Omnia suppeditat porro natura, neque ulla Res animi pacem delibat tempore in ullo. 25 At contra nusquam apparent Acherusia templa, Nec tellus obstat, quin omnia dispiciantur, Sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur. His ibi me rebus quaedam divina voluptas Percipit atque horror, quod sic natura tua vi 30 Tam manifesta patens ex omni parte retecta est. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum

Qualia sint et quam variis distantia formis Sponte sua volitent aeterno percita motu, Quove modo possint res ex his quaeque creari, 35 Hasce secundum res animi natura videtur

Atque animae claranda meis iam versibus esse,
Et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
Funditus humanam qui vitam turbat ab imo,
Omnia suffundens mortis nigrore, neque ullam
40 Esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
Nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
Infamemque ferunt vitam quam Tartara leti,
Et se scire animi naturam sanguinis esse
Aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
45 Nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
Hinc licet advertas animum magis omnia laudis
Iactari causa, quam quod res ipsa probetur.
Extorres idem patria longeque fugati

Conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
50 Omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
Et quocumque tamen miseri venere parentant
Et nigras mactant pecudes et manibu(s) divis
Inferias mittunt, multoque in rebus acerbis
Acrius advertunt animos ad religionem.

55 Quo magis in dubiis hominem spectare periclis
Convenit adversisque in rebus noscere qui sit:
Nam verae voces tum demum pectore ab imo
Eiciuntur, et eripitur persona, manet res.
Denique avarities et honorum caeca cupido,
60 Quae miseros homines cogunt transcendere fines
Iuris et interdum socios scelerum atque ministros
Noctes atque dies niti praestante labore

Ad summas emergere opes, haec volnera vitae Non minimam partem mortis formidine aluntur. 65 Turpis enim ferme contemptus et acris egestas Semota ab dulci vita stabilique videntur

Et quasi iam leti portas cunctarier ante;

Unde homines dum se falso terrore coacti Effugisse volunt longe, longeque remosse, 70 Sanguine civili rem conflant divitiasque Conduplicant avidi, caedem caede accumulantes, Crudeles gaudent in tristi funere fratris, Et consanguineum mensas odere timentque. Consimili ratione ab eodem saepe timore 75 Macerat invidia. ante oculos illum esse potentem, Illum adspectari, claro qui incedit honore, Ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur. Intereunt partim statuarum et nominis ergo. Et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae 80 Percipit humanos odium lucisque videndae, Vt sibi consciscant maerenti pectore letum, Obliti fontem curarum hunc esse timorem, Hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai Rumpere et in summa pietatem evertere fraude: 85 Nam iam saepe homines patriam carosque parentis Prodiderunt, vitare Acherusia templa petentes. Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis In tenebris metuunt, sic nos in luce timemus Interdum nilo quae sunt metuenda magis, quam 90 Quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necesse est Non radii solis neque lucida tela diei Discutiant, sed naturae species ratioque.

5. (Lib. III 830—1094.)

In morte nihil esse mali.

I Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
Quandoquidem natura animi mortalis habetur.
Et velut ante acto nil tempore sensimus aegri,
Ad confligendum venientibus undique Poenis,
5 Omnia cum belli trepido concussa tumultu
Horrida contremuere sub altis aetheris oris,
In dubioque fuere utrorum ad regna cadendum

Omnibus humanis esset terraque marique,

Sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai 10 Discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, Scilicet, haud nobis quicquam, qui non erimus tum, Accidere omnino poterit sensumque movere, Non si terra mari miscebitur et mare caelo. Et si iam nostro sentit de corpore, postquam 15 Distracta est, animi natura animaeque potestas, Nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque Corporis atque animae consistimus uniter apti. Nec, si materiem nostram collegerit aetas

Post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est, 20 Atque iterum nobis fuerint data lumina vitae, Pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, Interrupta semel cum sit repetentia nostri. Et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante Qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor. 25 Nam cum respicias inmensi temporis omne Praeteritum spatium, tum motus materiai

Multimodis quam sint, facile hoc accredere possis, Semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta Haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse: 30 Nec memori tamen id quimus reprehendere mente: Inter enim iecta est vitai pausa, vageque Deerrarunt passim motus ab sensibus omnes. Debet enim, misere si forte aegreque futurum est, Ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit 35 Accidere: id quoniam mors eximit, esseque probet Illum, cui possint incommoda conciliari,

II

Scire licet nobis nil esse in morte timendum, Nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum Differre, ante ullo fuerit iam tempore necne, 40 Mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.

Proinde ubi se videas hominem indignarier

ipsum,

« ZurückWeiter »