Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

355 Corporis officium est quoniam premere omnia deorsum,

Contra autem natura manet sine pondere inanis.
Ergo quod magnum est aeque leviusque videtur,
Nimirum, plus esse sibi declarat inanis:

At contra gravius plus in se corporis esse
360 Dedicat et multo vacui minus intus habere.
Est igitur, nimirum, id quod ratione sagaci
Quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
Illud in his rebus ne te deducere vero

Possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
365 Cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
Et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
Linquant, quo possint cedentes confluere undae:
Sic alias quoque res inter se posse moveri
Et mutare locum, quamvis sint omnia plena,
370 Scilicet, id falsa totum ratione receptum est.
Nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
Ni spatium dederint latices? concedere porro
Quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
Aut igitur motu privandum est corpora quaeque,
375 Aut esse admixtum dicundum est rebus inane,
Vnde initum primum capiat res quaeque movendi.
Postremo duo de concursu corpora lata

Si cita dissiliant, nempe aër omne necesse est,
Inter corpora quod fiat, possidat inane:

380 Is porro quamvis circum celerantibus auris

Confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
Compleri spatium: nam primum quemque necesse

est

Occupet ille locum, deinde omnia possideantur. Quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere, 385 Tum putat id fieri quia se condenseat aër, Errat: nam vacuum tum fit quod non fuit ante, Et repletur item vacuum quod constitit ante, Nec tali ratione potest denserier aër,

Nec, si iam posset, sine inani posset, opinor, 390 Ipse in se trahere et partis conducere in unum. Quapropter, quamvis causando multa moreris, Esse in rebus inane tamen fateare necesse est. Multaque praeterea tibi possum commemorando Argumenta fidem dictis corradere nostris. 395 Verum animo satis haec vestigia parva sagaci Sunt, per quae possis cognoscere cetera tute: Namque canes ut montivagae persaepe ferai Naribus inveniunt intectas fronde quietes, Cum semel institerunt vestigia certa viai, 400 Sic alid ex alio per te tute ipse videre Talibus in rebus poteris caecasque latebras Insinuare omnis et verum protrahere inde. Quod si pigraris paulumve recesseris ab re, Hoc tibi de plano possum promittere, Memmi: 405 Vsque adeo largos haustus e fontibus magnis Lingua meo suavis diti de pectore fundet, Vt verear, ne tarda prius per membra senectus Serpat et in nobis vitai claustra resolvat, Quam tibi de quavis una re versibus omnis 410 Argumentorum sit copia missa per auris.

V Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis, Omnis, ut est, igitur per se natura duabus Constitit in rebus: nam corpora sunt, et

inane,

Haec in quo sita sunt et qua diversa moventur. 415 Corpus enim per se communis dedicat esse Sensus; cui nisi prima fides fundata valebit, Haud erit occultis de rebus quo referentes Confirmare animi quicquam ratione queamus. Tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus, 420 Si nullum foret, haud usquam sita corpora possent Esse neque omnino quaquam diversa meare; Id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.

Praeterea nil est quod possis dicere ab omni Corpore seiunctum secretumque esse ab inani, 425 Quod quasi tertia sit numero natura reperta. Nam quodcumque erit, esse aliquid debebit id ipsum; Cui si tactus erit quamvis levis exiguusque, Augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit, Corporis augebit numerum summamque sequetur: 430 Sin intactile erit, nulla de parte quod ullam

Rem prohibere queat per se transire meantem, Scilicet, hoc id erit, vacuum quod inane vocamus. Praeterea per se quodcumque erit, aut faciet quid Aut aliis fungi debebit agentibus ipsum, 435 Aut erit ut possint in eo res esse gerique: At facere et fungi sine corpore nulla potest res, Nec praebere locum porro nisi inane vacansque. Ergo, praeter inane et corpora, tertia per se Nulla potest rerum in numero natura relinqui, 440 Nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros, Nec ratione animi quam quisquam possit apisci. Nam quaecumque cluent, aut his coniuncta duabus

Rebus ea invenies aut horum eventa videbis. Coniunctum est id, quod nusquam sine perniciali 445 Discidio potis est seiungi seque gregari,

Pondus uti saxi est, calor ignis, liquor aquai. Servitium contra, paupertas, divitiaeque, Libertas, bellum, concordia, cetera quorum Adventu manet incolumis natura abituque, 450 Haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare. Tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis Consequitur sensus, transactum quid sit in aevo, Tum quae res instet, quid porro deinde sequatur: Nec per se quemquam tempus sentire fatendum est 455 Semotum ab rerum motu placidaque quiete.

Denique materies si rerum nulla fuisset,

Nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,

Numquam Tyndaridis formae conflatus amore Ignis, Alexandri Phrygio sub pectore gliscens, 460 Clara accendisset saevi certamina belli,

Nec clam durateus Troianis Pergama partu Inflammasset equus nocturno Graiugenarum; Perspicere ut possis res gestas funditus omnis Non ita uti corpus per se constare neque esse, 465 Nec ratione cluere eadem qua constet inane, Sed magis ut merito possis eventa vocare Corporis, atque loci, res in quo quaeque gerantur. 2. (Lib. I 923-950.)

Poeta spem declarat se doctrinam Epicuri carmine inlustratam amico probaturum.

Percussit thyrso laudis spes magna meum cor Et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti Avia Pieridum peragro loca nullius ante 5 Trita solo. iuvat integros accedere fontis Atque haurire, iuvatque novos decerpere flores Insignemque meo capiti petere inde coronam, Vnde prius nulli velarint tempora Musae; Primum quod magnis doceo de rebus et artis 10 Religionum animum nodis exsolvere pergo, Deinde quod obscura de re tam lucida pango Carmina, Musaeo contingens cuncta lepore. Id quoque enim non ab nulla ratione videtur: Sed veluti pueris absinthia taetra medentes 15 Cum dare conantur, prius oras, pocula circum, Contingunt mellis dulci flavoque liquore, Vt puerorum aetas inprovida ludificetur Labrorum tenus, interea perpotet amarum Absinthi laticem, deceptaque non capiatur, 20 Sed potius tali pacto recreata valescat, Sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur Tristior esse quibus non est tractata, retroque

Volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
Carmine Pierio rationem exponere nostram

25 Et quasi Musaeo dulci contingere melle:
Si tibi forte animum tali ratione tenere
Versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
Naturam rerum, qua constet compta figura.

3. (Lib. II 1-61.)

Laudatur ratio, tranquillitatis animi effectrix. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, E terra magnum alterius spectare laborem; Non quia vexari quemquam est iucunda voluptas, Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est: 5 Suave etiam belli certamina magna tueri

Per campos instructa, sua sine parte pericli. Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere Edita doctrina sapientum templa serena, Despicere unde queas alios passimque videre 10 Errare atque viam palantis quaerere vitae, Certare ingenio, contendere nobilitate, Noctes atque dies niti praestante labore Ad summas emergere opes rerumque potiri. O miseras hominum mentes, o pectora caeca! 15 Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis Degitur hoc aevi quodcumque est! nonne videre Nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut, cui Corpore seiunctus dolor absit, menti(s) fruatur Iucundo sensu, cura semotu(s) metuque? 20 Ergo corpoream ad naturam pauca videmus Esse opus omnino, quae demant cumque dolorem, Delicias quoque uti multas substernere possint. Gratius interdum neque natura ipsa requirit, Si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes 25 Lampadas igniferas manibus retinentia dextris, Lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, Nec domus argento fulgenti auroque renidet,

« ZurückWeiter »