Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Si quid Palfurio, si credimus Armillato,

Quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto, Res fisci est, ubicumque natat: donabitur ergo, 20 Ne pereat. iam letifero cedente pruinis

Autumno, iam quartanam sperantibus aegris, Stridebat deformis hiems praedamque recentem Servabat: tamen hic properat, velut urgeat Auster. Vtque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat 25 Ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, Obstitit intranti miratrix turba parumper; Vt cessit, facili patuerunt cardine valvae: Exclusi spectant admissa obsonia patres. Itur ad Atriden. tum Picens 'accipe' dixit 30 Privatis maiora focis. genialis agatur

Iste dies; propera stomachum laxare saginae, Et tua servatum consume in saecula rhombum: Ipse capi voluit.' quid apertius? et tamen illi Surgebant cristae; nihil est quod credere de se 35 Non possit, cum laudatur, dis aequa potestas. Sed deerat pisci patinae mensura. vocantur Ergo in consilium proceres, quos oderat ille; In quorum facie miserae magnaeque sedebat Pallor amicitiae. primus, clamante Liburno: 40 'Currite, iam sedit!' rapta properabat abolla Pegasus, attonitae positus modo vilicus Vrbi. Anne aliud tunc praefecti? quorum optimus atque Interpres legum sanctissimus omnia quamquam Temporibus diris tractanda putabat inermi 45 Iustitia. venit et Crispi iucunda senectus, Cuius erant mores, qualis facundia, mite Ingenium. maria ac terras populosque regenti Quis comes utilior, si clade et peste sub illa Saevitiam damnare et honestum adferre liceret 50 Consilium? sed quid violentius aure tyranni, Cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso Vere locuturi fatum pendebat amici?

Ille igitur numquam direxit bracchia contra Torrentem, nec civis erat, qui libera posset 55 Verba animi proferre et vitam inpendere vero. Sic multas hiemes atque octogensima vidit Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi Cum iuvene indigno, quem mors tam saeva maneret 60 Et domini gladiis tam festinata. sed olim Prodigio par est in nobilitate senectus: Vnde fit, ut malim fraterculus esse Gigantis. Profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos Figebat Numidas Albana nudus harena

65 Venator. quis enim iam non intellegat artes Patricias? quis priscum illud miratur acumen, Brute, tuum? facile est barbato inponere regi. Nec melior voltu, quamvis ignobilis, ibat

Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
70 Et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
Montani quoque venter adest abdomine tardus,
Et matutino sudans Crispinus amomo,
Quantum vix redolent duo funera; saevior illo
Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
75 Et qui vulturibus servabat viscera Dacis
Fuscus, marmorea meditatus proelia villa,
Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
Qui numquam visae flagrabat amore puellae,
Grande et conspicuum nostro quoque tempore mon-
strum:

80 Caecus adulator dirusque a ponte satelles,
Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
Blandaque devexae iactaret basia raedae.
Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit
In laevum conversus: at illi dextra iacebat
85 Belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
Et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
Non cedit Veiento, sed ut fanaticus oestro

Percussus, Bellona, tuo divinat et ingens Omen habes' inquit 'magni clarique triumphi. 90 Regem aliquem capies, aut de temone Britanno Excidet Arviragus: peregrina est belua: cernis Erectas in terga sudes?' hoc defuit unum

Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos. Quidnam igitur censes? conciditur?' 'Absit ab illo 95 Dedecus hoc!' Montanus ait 'testa alta paretur, Quae tenui muro spatiosum colligat orbem.

Debetur magnus patinae subitusque Prometheus: Argillam atque rotam citius properate! sed ex hoc Tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.' 100 Vicit digna viro sententia: noverat ille

Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis Iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno Arderet. nulli maior fuit usus edendi Tempestate mea: Circeis nata forent an 105 Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo Ostrea, callebat primo deprendere morsu, Et semel adspecti litus dicebat echini. Surgitur, et misso proceres exire iubentur Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem 110 Traxerat attonitos et festinare coactos, Tamquam de Chattis aliquid torvisque Sycambris Dicturus, tamquam et diversis partibus orbis Anxia praecipiti venisset epistula pinna.

Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset 115 Tempora saevitiae, claras quibus abstulit Vrbi Illustresque animas impune et vindice nullo! Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus Coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

Descriptio metrorum.

Praeter versus dactylicos notissimos et trimetrum iambicum purum (IV 5) in carminibus supra datis haec metra a poetis adhibita sunt:

I. Trimeter iambicus claudus sive Hipponacteus:

IV 4. 9. VII 14. 15.

II. Tetrametri trochaici catalectici sive septenarii trochaici forma liberior in sedes inpares syllabam ancipitem admittens:

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

IV 1. 2. 6. 7. 10. 14. VIII 17. 18. 41.

IV. Versus Asclepiadeus maior:

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Explicatio vocabulorum et formarum in Eclogis occurrentium, quae in lexicis minoribus explanari non solent.

Numeri locos poetarum indicantes ordinem carminum versuumque qui in Eclogis est reddunt.

A.

M.' Acilius Glabrio, Domitiani tempore senator. Filius eius consul a. 91 p. Chr. n. a Domitiano in Albano cum bestiis certare iussus victor discessit, quattuor annis post ab eodem novarum rerum crimine interemptus est. (Juv. 58ss) Acron, rex Caeninensium a Romulo devictus armisque spoliatus; cf. Liv. I, 10. Generis originem ab Hercule duxit, inde Herculeus. (Prop. 5, 7. 9)

aedituens, i, m. aedituus. (Lucr. 8, 137)

Aemilius Macer, Veronensis, poeta, amicus Vergilii et Ovidii. Scripsit Ornithogoniam, Theriaca, carmen de herbis. (Ov. 1, 43) Albana arx, villa Domitiani sub Albano monte sita; cf. Tac. Agr. 45. (Juv. 109 cf. 64)

alsius, a, um, algens. (Lucr. 6, 226)

Amalthea, nomen Sibyllae Cumanae. (Tib. 6, 65)

Ancon (Áyxáv), Ancona; Dorica (Juv. 4), quia colonia Syracusanorum erat.

M. Annaeus Lucanus, poeta, coniurationis Pisonianae particeps a Nerone ad mortem adactus. Carmine epico, quod Pharsalia inscribitur, bellum civile inter Pompeium et Caesarem gestum persecutus est. Cf. Tac. ann. XV, 49. 56. 57. 70. XVI, 17. dial. 20. (Mart. 44)

arbitum = arbutum. (Lucr. 6, 153. 177) Argynnus, nepos Athamantis, cum Graecorum exercitus Aulide esset, ab Agamemnone amatus, qui, postquam adulescens ille sive in Cephisso, Boeotiae flumine, sive in mari interiit, eo in luctu tam diu detinebatur, ut venti adversi intervenirent profectionem classis remorantes. (Prop. 14, 22)

« ZurückWeiter »