Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

24. (VIII 27.)

Ad locupletem senem.

Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique,
Si sapis et sentis, hoc tibi ait morere'.
25. (I 33.)

De vero dolore.

Amissum non flet cum sola est Gellia patrem,
Si quis adest, iussae prosiliunt lacrimae.
Non luget quisquis laudari, Gellia, quaerit,
Ille dolet vere, qui sine teste dolet.

26. (V 52.)

Ad hominem beneficia sua enuntiantem.

Quae mihi praestiteris memini semperque tenebo.
Cur igitur taceo, Postume? tu loqueris.
Incipio quotiens alicui tua dona referre,
Protinus exclamat 'dixerat ipse mihi.'

5 Non belle quaedam faciunt duo: sufficit unus
Huic operi: si vis, ut loquar, ipse tace.
Crede mihi, quamvis ingentia, Postume, dona
Auctoris pereunt garrulitate sui.

27. (III 43.)

Ad senem capillos tingentem.

Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,
Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
Personam capiti detrahet illa tuo.

28. (XII 23.)

Ad mulierem alieno nitore se fingentem.

Dentibus atque comis, nec te pudet, uteris emptis. Quid facies oculo, Laelia? non emitur.

29. (II 80.)

In timidum.

Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit. Hic rogo non furor est, ne moriare, mori? 30. (VI 53.)

In medicum.

Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idem
Inventus mane est mortuus Andragoras.
Tam subitae mortis causam, Faustine, requiris?
In somnis medicum viderat Hermocraten.

31. (I 47.)

In Diaulum e medico vispillonem factum. Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus: Quod vispillo facit, fecerat et medicus.

32. (II 78.)

In thermas Caeciliani.

Aestivo serves ubi piscem tempore quaeris?
In thermis serva, Caeciliane, tuis.

33. (III 56.)

In Ravennates aqua carentes.

Sit cisterna mihi, quam vinea, malo Ravennae, Cum possim multo vendere pluris aquam.

34. (III 57.)

Simile.

Callidus inposuit nuper mihi caupo Ravennae: Cum peterem mixtum, vendidit ille merum.

35. (IV 44.)

De Vesuvio.

Hic est pampineis viridis modo Vesvius umbris, Presserat hic madidos nobilis uva lacus.

Eclogae poet. lat. ed. BRandt.

9

Haec iuga quam Nysae colles plus Bacchus amavit, Hoc nuper Satyri monte dedere choros. 5 Haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi, Hic locus Herculeo numine clarus erat. Cuncta iacent flammis et tristi mersa favilla: Nec superi vellent hoc licuisse sibi.

36. (IV 32.)

De ape electro inclusa.

Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
Vt videatur apis nectare clausa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
Credibile est ipsam sic voluisse mori.

37. (I 13.)

Arria ad Paetum.

Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
Si qua fides, volnus quod feci non dolet,' inquit
'Sed quod tu facies, hoc mihi, Paete, dolet."

38. (I 42.)

De Porcia.

Coniugis audisset fatum cum Porcia Bruti
Et subtracta sibi quaereret arma dolor,
"Nondum scitis' ait mortem non posse negari?
Credideram, fatis hoc docuisse patrem.'

5 Dixit et ardentes avido bibit ore favillas:
I nunc et ferrum, turba molesta, nega.

39. (V 69.)

De caede Ciceronis.

Antoni Phario nil obiecture Pothine

Et levius tabula, quam Cicerone nocens: Quid gladium demens Romana stringis in ora? Hoc admisisset nec Catilina nefas.

5 Inpius infando miles corrumpitur auro,
Et tantis opibus vox tacet una tibi.
Quid prosunt sacrae pretiosa silentia linguae?
Incipient omnes pro Cicerone loqui.

40. (V 74.)

In Pompeios.

Pompeios iuvenes Asia atque Europa, sed ipsum
Terra tegit Libyae, si tamen ulla tegit.
Quid mirum toto si spargitur orbe? iacere
Vno non poterat tanta ruina loco.

41-45. Apophoreta..

41. (XIV 37.)

Scrinium.

Selectos nisi das mihi libellos,
Admittam tineas trucesque blattas.

42. (XIV 44.)

Candelabrum ligneum.

Esse vides lignum; servas nisi lumina, fiat
De candelabro magna lucerna tibi.

43. (XIV 183.)

Homeri Batrachomyomachia.

Perlege Maeonio cantatas carmine ranas
Et frontem nugis solvere disce meis.

44. (XIV 194.)

Lucanus.

Sunt quidam, qui me dicant non esse poetam: Sed qui me vendit bibliopola, putat.

132

VIII. MARTIALIS. IX. IVVENALIS

45. (XIV 195.)

Catullus.

Tantum magna suo debet Verona Catullo,
Quantum parva suo Mantua Vergilio.

IX. D. Iunius Iuvenalis

Aquini, in municipio Volscorum, natus est. Vixit posteriore parte primi et priore alterius p. Chr. n. saeculi. Romae studiis artis rhetoricae se dedit; postea munere tribuni militum functus in patriam se recepit ibique ad summos honores pervenit. Hoc quoque memoriae proditum est, poetam propter acerbos quosdam versus honoris militaris nomine in extremam imperii partem relegatum esse. Traditae sunt saturae eius XVI.

(Sat. IV 37-154.)

Consilium publicum a Domitiano de rhombo habitum.
Cum iam semianimum laceraret Flavius orbem
Vltimus et calvo serviret Roma Neroni,
Incidit Adriaci spatium admirabile rhombi

Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
5 Inplevitque sinus: nec enim minor haeserat illis,
Quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
Solibus effundit torrentis ad ostia Ponti,
Desidia tardos et longo frigore pingues.

Destinat hoc monstrum cumbae linique magister 10 Pontifici summo. quis enim proponere talem Aut emere auderet, cum plena et litora multo Delatore forent? dispersi protinus algae Inquisitores agerent cum remige nudo, Non dubitaturi fugitivum dicere piscem 15 Depastumque diu vivaria Caesaris, inde Elapsum veterem ad dominum debere reverti.

« ZurückWeiter »